Opiniones
ducentae undeviginti Sigeri de Brabantia, Boetii de Dacia aliorumque,
a Stephano episcopo Parisiensi
de consilio doctorum Sacrae Scripturae condemnatae
1277. Martii. Parisiis.
Universis praesentes litteras inspecturis Stephanus, permissione divina Parisiensis ecclesiae minister indignus, salutem in filio Virginis gloriosae. Magnarum et gravium personarum crebra zeloque fidei accensa insinuavit relatio, quod nonnulli Parisius studentes in artibus proprie facultatis limites excedentes quosdam manifestos et execrabiles erorres, immo potius vanitates et insanias falsas in rotulo seu cedulis - praesentibus hiis annexo seu annexis contentos quasi dubitabiles - in scholis tractare et disputare praesumunt, non attendentes illud Gregorii: "qui sapienter loqui nituntur, magno opere metuat, ne eius eloquio audientium unitas confundatur", praesertim, cum errores praedictos gentilium scripturis muniant, quas, proh pudor! ad suam imperitiam asserunt sic cogentes, ut eis nesciant respondere. Ne autem, quod sic innuunt, asserere videantur, responsiones ita palliant, quod, dum cupiunt vitare Scillam, incidunt in Caripdim. Dicunt enim ea esse vera secundum philosophiam, sed non secundum fidem catholicam, quasi sint duae contrariae veritates, et quasi contra veritatem sacrae scripturae sit veritas in dictis gentilium dampnatorum, de quibus scriptum est: "Perdam sapientiam sapientium", quia vera sapientia perdit falsam sapientiam. Utinam tales attenderent consilium sapientis dicentis: "Si tibi est intellectus, responde proximo tuo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris".
Ne igitur incauta locutio simplices pertrahat in errorem, nos, tam doctorum sacrae scripturae, quam aliorum prudentium virorum communicato consilio districte talia et similia fieri prohibemus, et ea totaliter condempnamus, excommunicantes omnes illos qui dictos errores vel aliquem ex illis dogmatizaverint, aut deffendere seu sustinere praesumpserint quoquomodo, necnon et auditores, nisi infra VII dies nobis vel cancellario Parisiensi duxerint revelandum, nichilominus processuri contra eos pro qualitate culpae ad poenas alias, prout ius dictaverit, infligendas.
Librum etiam "De amore" sive "De Deo amoris" qui sic incipit: "cogit me multum, etc, et sic terminatur: cave igitur, Galtere, amoris exercere mandata, etc; item librum geomantiae qui sic incipit: Aestimaverunt Indi, etc. et sic terminatur: ratiocinare ergo super eum, et invenies, etc. item libros, rotulos seu quaternos nigromanticos aut continentes experimenta sortilegiorum, invocationes demonum, sive coniurationes in periculum animarum, seu in quibus de talibus et similibus fidei orthodoxae et bonis moribus evidenter adversantibus tractatur, per eandem sententiam nostram condempnamus; in omnes, qui dictos rotulos, libros, quaternos dogmatizaverint, aut audierint, nisi infra VII dies nobis vel cancellario Parisiensi praedicto revelaverint eo modo, quo superius est expressum, in hiis scriptis excommunicationis sententiam proferentes, ad alias poenas, prout gravitas culpae exegerit, nichilominus processuri. Datum anno Domini millesimo CC septuagesimo sexto, die dominica, qua cantatur Lethare Jherusalem, in curia Parisiensi. Explicit epistola. Sequuntur errores annotati in rotulo.
- Quod Deus non est trinus et unus, quoniam trinitas non stat cum summa simplicitate. Ubi enim est pluralitas realis, ibi necessario est additio et compositio. Exemplum de acervo lapidum.
- Quod Deus non potest generari sibi similem. Quod enim generatur, ab aliquo habet principium a quo dependet. Et, quod in Deo generare non esset signum perfectionis.
- Quod Deus non cognoscit alia a se.
- Quod nichil est aeternum a parte finis quod non sit aeternum a parte principii.
- Quod omnia separata coeterna sunt primo principio.
- Quod redeuntibus corporibus coelestibus omnibus in idem punctum, quod fit in XXX sex milibus annorum, redibunt idem effectus, qui sunt modo.
- Quod intellectus non est forma corporis, nisi sicut nauta navis, nec est perfectio essentialis hominis.
- Quod intellectus, quando vult, dimittit corpus, et quando vult, induit.
- Quod non fuit primus homo, nec erit ultimus, immo semper fuit et semper erit generatio hominis ex homine.
- Quod generatio hominis est circularis, eo quod forma hominis redit pluries super eandem partem materiae.
- Quod homo est homo praeter animam rationalem.
- Quod, quia Socrates factus est non receptibilis aeternitatis, si debet esse aeternus, necesse est ut transmutetur natura et specie.
- Quod ex sensitivo et intellectivo in homine non fit unum per essentiam, nisi sicut ex intelligentia et orbe, hoc est, unum per operationem.
- Quod homo pro tanto dicitur intelligere, pro quanto coelum dicitur ex se intelligere, vel vivere, vel moveri, id est, quia agens istas actiones est ei unitum ut motor mobili, et non substantialiter.
- Quod homo post mortem amittit omne bonum.
- Quod de fide non est curandum, si dicatur aliquid esse haereticum, quia est contra fidem.
- Quod non contingit corpus corruptum redire idem numero, nec idem numero resurget.
- Quod resurrectio futura non debet concedi a philosopho, quia impossibile est eam investigari per rationem. - Error, quia etiam philosopus debet captivare intellectum in obsequium Christi.
- Quod anima separata nullo modo patitur ab igne.
- Quod lex naturalis prohibet interfectionem animalium irrationabilium sicut rationabilium, licet non tantum.
- Quod nichil fit a casu, sed omnia de necessitate eveniunt, et, quod omnia futura quae erunt, de necessitate erunt, et quae non erunt, impossibile est esse, et quod nichil fit contingenter, considerando omnes causas. - Error, quia concursus causarum est de diffinitione casualis, ut dicit Boethius libro De Consolatione.
- Quod felicitas non potest a Deo immiti inmediate.
- Quod dicere Deum dare felicitatem uni, et non alii, est sine ratione et figmentum.
- Quod non omnes scientiae sunt necessariae, praeter philosophicas disciplinas, et, quod non sunt necessariae, nisi propter consuetudinem hominum.
- Quod Deus non potest dare perpetuitatem rei transmutabili et corruptibili.
- Quod prima causa posset producere effectum sibi aequalem, nisi temperaret potentiam suam.
- Quod Deus non posset facere plures animas in numero.
- Quod Deus nunquam plus creavit intelligentiam, quam modo creat.
- Quod Deus est infinitae virtutis in duratione, non in actione, quia talis infinitas non est, nisi in corpore infinito, si esset.
- Quod intelligentiae superiores creant animas rationales sine motu coeli; intelligentiae autem inferiores creant vegetativam et sensitivam motu coeli mediante.
- Quod intellectus humanus est aeternus, quia est a causa eodem modo semper se habente, et quia non habet materiam, per quam prius sit in potentia quam in actu.
- Quod intellectus est unus numero omnium, licet enim separetur a corpore hoc, non tamen ab omni.
- Quod raptus et visiones non fiunt, nisi per naturam.
- Quod prima causa non potest plures mundos facere.
- Quod sine agente proprio, ut patre et homine, non posset fieri homo a Deo.
- Quod Deum in hac vita mortali possumus intelligere per essentiam.
- Quod nichil est credendum, nisi per se notum, vel ex per se notis possit declarari.
- Quod Deus non potuit fecisse primam materiam, nisi mediante corpore coelesti.
- Quod a voluntate antiqua non potest novum procedere absque transmutatione praecedente.
- Quod non est excellentior status, quam vacare philosophiae.
- Quod intellectus Socratis corrupti non habet scientiam eorum, quorum habuit.
- Quod causa prima non habet scientiam futurorum contingentium. Prima ratio, quia futura contingentia sunt non entia. Secunda, quia futura contingentia sunt particularia; Deus autem cognoscit virtute intellectiva, quae non potest particulare cognoscere. Unde, si non esset sensus, forte intellectus non distingueret inter Socratem et Platonem, licet distingueret inter hominem et asinum. Tertia est ordo causae ad causatum; praescientia enim divina est causa necessaria prescitorum. Quarta est ordo scientiae ad scitum; quamvis enim scientia non sit causa sciti, ex quo tamen scitur, determinatur ad alteram partem contradictionis; et hoc multo magis in scientia divina, quam nostra.
- Quod primum principium non potest esse causa diversorum factorum hic inferius, nisi mediantibus alliis causis, eo quod nullum transmutans diversimode transmutat, nisi transmutatum.
- Quod ab uno primo agente non potest esse multitudo effectuum.
- Quod primum principium non est propria causa aeternorum, nisi metaphorice, quia conservat ea, id est, quia, nisi esset, ea non essent.
- Quod, sicut ex materia non potest aliquid fieri sine agente, ita nec ex agente potest aliquid fieri sine materia; et, quod Deus non potest causa efficiens, nisi respectu eius quod habet esse in potentia materiae.
- Quod entia declinant ab ordine primae causae, in se considerata, licet non in ordine ad alias causas agentes in universo. - Error, quia essentialiter et inseparabilior est ordo entium ad primam causam, quam ad causas inferiores.
- Quod Deus non potest esse causa novi facti, nec potest aliquid de novo producere.
- Quod Deus non possit movere coelum motu recto. Et ratio est, quia tunc relinqueret vacuum.
- Quod Deus non potest irregulariter, id est, alio modo, quam movet, movere aliquid, quia in eo non est diversitas voluntatis.
- Quod Deus est aeternus in agendo et movendo, sicut in essendo; aliter ab alio determinaretur, quod esset prius illo.
- Quod id, quod de se determinatur ut Deus, vel semper agit, vel numquam; et, quod multa sunt aeterna.
- Quod Deum necesse est facere, quicquid inmediate fit ab ipso. - Error, sive intelligatur de necessitate coactionis, quia tollit libertatem, sive de necessitate inmutabilitatis, quia ponit impotentiam aliter faciendi.
- Quod primum principium non potest inmediate producere generabilia, quia sunt effectus novi. Effectus autem novus exigit causam inmediatam, que potest aliter se habere.
- Quod primum principium non potest aliud a se producere; quia omnis differentia, quae est inter agens et factum, est per materiam.
- Quod Deus non potest inmediate cognoscere contingentia, nisi per aliam particularem causam et proximam.
- Quod si omnes causae aliquando fuerint in quiete, necesse est ponere Deum mobilem.
- Quod Deus est causa necessaria primae intelligentiae; qua posita ponitur effectus, et sunt simul in duratione.
- Quod Deus est causa necessaria motus corporum superiorum et coniunctionis et divisionis continentis in stellis.
- Quod ad hoc quod omnes effectus sint necessarii respectu causae primae, non sufficit quod ipsa causa prima non sit impedibilis; sed exigitur, quod causae mediae non sint impedibiles. - Error, quia tunc Deus non posset facere effectum necessarium sine causis posterioribus.
- Quod Deus possit agere contraria, hoc est, mediante corpore coelesti, quod est diversum in ubi.
- Quod Deus est infinitae virtutis, non quia faciat aliquid de nichilo, sed quia continuat motum infinitum.
- Quod Deus non potest in effectum causae secundariae sine ipsa causa secundaria.
- Quod effectus immediatus a primo debet esse unus tantum, et simillimus primo.
- Quod Deus vel intelligentia non infundit scientiam animae humanae in sompno, nisi mediante corpore coelesti.
- Quod plures sunt motores primi.
- Quod primum inmobile simpliciter non movet, nisi aliquo moto mediante, et quod tale movens inmobile est pars moti ex se.
- Quod potentia activa, quae potest esse sine operatione, est potentia passiva permixta. - Error, si intelligatur de quacumque operatione.
- Quod substantiae separatae, eo quod habent unum appetitum, non mutatur in opere.
- Quod intelligentiae, sive substantiae separatae, quas dicunt aeternas, non habent propter proprie causam efficientem, sed metaphorice, quia habent conservantem causam in esse; sed non sunt factae de novo, quia sic essent transmutabiles.
- Quod in substantiis separatis ulla est possibilis transmutatio; nec sunt in potentia ad aliquid, quia aeternae et immunes sunt a materia.
- Quod substantiae separatae, quia non habent materiam, per quam prius sint in potentia, quam in actu, et sunt a causa eodem modo semper se habente: ideo sunt aeternae.
- Quod substantiae separatae per suum intellectum creant res.
- Quod intelligentia motrix coeli influit in animam rationalem, sicut corpus coeli influit in corpus humanum.
- Quod angelus non potest in actus oppositas inmediate, sed in actus mediatos mediante alio, ut orbe.
- Quod angelus nichil intelligit de novo.
- Quod si esset aliqua substantia separata, que non moveret aliquod corpus in hoc mundo sensibili, non clauderetur in universo.
- Quod substantiae sempiterne separatae a materia habent bonum, quod est eis possibile, cum producuntur, nec desiderant aliquid quo carent.
- Quod substantiae separatae sunt sua essentia, quia in eis idem est quo est et quod est.
- Quod omne quod non habet materiam est aeternum; quia, quod non est factum per transmutationem materiae, prius non fuit: ergo est aeternum.
- Quod, quia intelligentie non habent materiam, Deus non posset facere plures eiusdem speciei.
- Quod intelligentiae superiores non sunt causa alicuius novitatis in inferioribus, et quod superiores sunt inferioribus causa aeterne cognitionis.
- Quod intelligentia perficitur a Deo in aeternitate, quia secundum totum inmutabilis est, anima autem coeli non.
- Quod intelligentia recipit a Deo esse per intelligentias medias.
- Quod scientia intelligentiae non differt a substantia eius; ubi enim non est diversitas intellecti ab intelligente, nec diversitas intellectorum.
- Quod substantiae separatae sunt actu infinitae. Infinitas enim non est impossibilis, nisi in rebus materialibus.
- Quod mundus est aeternus, quantum ad omnes species in eo contentas; et, quod tempus est eternum, et motus, et materia, et agens, et suspiciens; et quia est a potentia Dei infinita, et impossibile est innovationem esse in effectu sine inovatione in causa.
- Quod nichil esset novum, nisi coelum esset variatum respectu materiae generabilium.
- Quod impossibile est solvere rationes philosophi de aeternitate mundi, nisi dicamus quod voluntas primi implicat incompassibilia.
- Quod naturalis philosophus debet negare simpliciter mundi novitatem, quia innititur causis naturalibus, et rationibus naturalibus. Fidelis autem potest negare mundi aeternitatem, quia innititur causis supernaturalibus.
- Quod ratio philosophi demonstrans motum coeli esse aeternum non est sophistica; et mirum quod homines profundi hoc non vident.
- Quod corpora coelestia moventur a principio intrinseco, quod est anima; et quod moventur per animam et per virtutem appetitivam, sicut animal. Sicut enim animal appetens movetur, ita it coelum.
- Quod corpora coelestia habent ex se aeternitatem suae substantiae, sed non aeternitatem motus.
- Quod duo sunt principia eterna, scilicet corpus coeli, et anima eius.
- Quod tria sunt principia in coelestibus: subiectum motus aeterni, anima corporis coelestis, et primum movens ut desideratum. - Error est quoad duo prima.
- Quod Deus non potest multiplicare individua sub una specie sine materia.
- Quod individua eiusdem speciei differunt sola positione materiae, ut Socrates et Plato, et quod forma humana existente in utroque eadem numero non est mirum, si idem numero est in diversis locis.
- Quod mundus est eternus, quia quod habet naturam, per quam possit in toto futuro, habet naturam, per quam potuit esse in toto preterito.
- Quod mundus, licet sit factus de nichilo, non tamen est factus de novo; et quamvis de non esse exierit in esse, tamen non esse non praecessit esse duratione, sed natura tantum.
- Quod theologi dicentes quod coelum quandoque quiescit, argunt ex falsa suppositione; et, quod dicere, coelum esse, et non moveri, est dicere contradictoria.
- Quod infinitae praecesserunt revolutiones coeli, quas non fuit impossibile comprehendi a prima causa, sed ab intellectu creato.
- Quod anima coeli est intelligentia, et orbes coelestes non sunt instrumenta intelligentiarum sed organa, sicut auris et oculus sunt organa virtutis sensitivae.
- Quod forma, quam oportet esse et fieri in materia, non potest agi ab illo, quod non agit ex materia.
- Quod humanitas non est forma rei, sed rationis.
- Quod forma hominis non est ab extrinseco, sed educitur de potentia materiae, quia aliter non esset generatio univoca.
- Quod omnium formarum causa effectiva inmediata est orbis.
- Quod elementa sunt aeterna. Sunt tamen facta de novo in dispositione, quam modo habent.
- Quod anima humana nullo modo est mobilis secundum locum, nec per se, nec per accidens; et si ponatur alicubi per substantiam suam, nunquam movebitur de ubi ad ubi.
- Quod substantia animae est eterna; et quod intellectus agens et possibilis sunt aeterni.
- Quod motus coeli sunt propter animam intellectivam; et anima intellectiva sive intellectus non potest educi, nisi mediante corpore.
- Quod nulla forma ab extrinseco veniens potest facere unum cum materia. Quod enim separabile est, cum eo, quod est corruptibile, unum non facit.
- Quod intelligentiae superiores imprimunt in inferiores, sicut anima una imprimit in aliam, et etiam in animam sensitivam; et per talem impressionem incantator aliquis prohicit camelum in foveam solo visu.
- Quod anima separata non est alterabilis secundum philosophiam, licet secundum fidem alteretur.
- Quod anima rationalis, quando recedit ab animali, adhuc remanet animal vivum.
- Quod anima intellectiva cognoscendo se cognoscit omnia alia. Species enim omnium rerum sunt sibi concreatae. Sed haec cognitio non debetur intellectui nostro, secundum quod noster est, sed secundum quod est intellectus agens.
- Quod anima est inseparabilis a corpore; et quod ad corruptionem harmoniae corporalis corrumpitur anima.
- Quod scientia magistri et discipuli est una numero; ratio autem, quod intellectus sic unus est: quia forma non multiplicatur nisi quia educitur de potentia materiae.
- Quod intellectus agens non copulatur nostro possibili; et quod intellectus possibilis non unitur nobiscum secundum substantiam. Et si uniretur nobis ut forma, esset inseparabilis.
- Quod operatio intellectus non uniti copulatur corpori, ita quod operatio est rei non habentis formam, qua operatur. - Error, quia ponit quod intellectus non sit forma hominis.
- Quod nichil potest sciri de intellectu post eius separationem.
- Quod intellectus, qui est ultima hominis perfectio, est penitus abstractus.
- Quod intellectus possibilis est inseparabilis a corpore simpliciter quantum ad hunc actum, qui est specierum receptio, et quantum ad iudicium, quod fit per simplicem specierum adeptionem, vel intelligibilium compositionem. - Error, si intelligatur de omnimoda receptione.
- Quod intellectus agens est quaedam substantia separata superior ad intellectum possibilem; et quod secundum substantiam, potentiam et operationem est separatus a corpore, nec est forma corporis humani.
- Quod inconveniens est ponere aliquos intellectus nobiliores aliis; quia cum ista diversitas non possit esse a parte corporum, oportet quod sit a parte intelligentiarum; et sic animae nobiles et ignobiles essent necessario diversarum specierum, sicut intelligentiae. - Error, quia sic anima Christi non esset nobilior anima Iudae.
- Quod intellectus possibilis nichil est in actu, antequam intelligat; quia in natura intelligibili esse aliquid in actu est esse actu intelligens.
- Quod intellectus speculativus simpliciter est aeternus et incorruptibilis; respectu vero huius hominis corrumpitur corruptis fantasmatibus in eo.
- Quod ex intelligente et intellecto fit una substantia, eo quod intellectus sit ipsa intelligentia formaliter.
- Quod illud, quod de sui natura non est determinatum ad esse vel non esse, non determinatur, nisi per aliquid, quod est necessarium respectu sui.
- Quod voluntas manente passione et scientia particulari in actu non potest agere contra eam.
- Quod si ratio recta, et voluntas recta. - Error, quia contra glossam Augustini super illud psalmi "Concupivit anima mea desiderare", etc. Et quia secundum hoc, ad rectitudinem voluntatis non esset necessaria gratia, sed scientia solum, quod est error Pelagii.
- Quod voluntate existente in tali dispositione, in qua nota est moveri et manente sic disposito, quod natum est movere, impossibile est voluntatem non velle.
- Quod orbis est causa voluntatis medici, ut sanet.
- Quod voluntas et intellectus non moventur in actu per se, sed per causam sempiternam, scilicet corpora coelestia.
- Quod appetitus, cessantibus impedimentis, necessario movetur ab appetibili. - Error est de intellectivo.
- Quod voluntas secundum se est indeterminata ad opposita sicut materia; determinatur autem ab appetibili, sicut materia ab agente.
- Quod homo agens ex passione coacte agit.
- Quod quamvis generatio hominum possit deficere, virtute primi tamen non deficiet; quia orbis primus non solum movet ad generationem elementorum, sed etiam hominum.
- Quod, cum Deus non comparatur ad entia in ratione causae materialis vel formalis, non facit accidens esse sine subiecto, de cuius ratione est actu inesse subiecto.
- Quod accidens existens sine subiecto non est accidens nisi aequivoce; et quod impossibile est quantitatem sive dimensionem esse per se; hoc enim esset ipsam esse substantiam.
- Quod facere accidens esse sine subiecto, habet rationem impossibilis, implicantis contradictionem.
- Quod Deus non potest facere accidens esse sine subiecto, nec plures dimensiones simul esse.
- Quod ex diversitate locorum acquiruntur necessitates eventuum.
- Quod ex diversis signis coeli signantur diversae conditiones in hominibus tam donorum spiritualium, quam rerum temporalium.
- Quod omne bonum, quod homini possibili est, consistit in virtutibus intellectualibus.
- Quod nulla questio est disputabilis per rationem, quam philosophus non debeat disputare et determinare, quia rationes accipiuntur a rebus. Philosophia autem omnes res habet considerare secundum diversas sui partes.
- Quod possibile vel impossibile simpliciter, id est, omnibus modis, est possibile vel impossibile secundum philosophiam.
- Quod impossibile simpliciter non potest fieri a Deo, vel ab agente alio. - Error, si de impossibili secundum naturam intelligatur.
- Quod homo per nutritionem potest fieri alius numeraliter et individualiter.
- Quod alius est intellectus in ratione secundum quod Deus intelligit se et alia. - Error, quia licet sit alia ratio intelligendi, non tamen alius intellectus secundum rationem.
- Quod homo non debet esse contentus auctoritate ad habendum certitudinem alicuius quaestionis.
- Quod ad hoc, quod homo habeat aliquam certitudinem alicuius conclusionis oportet, quod sit fundatus super principia per se nota. - Error, quia generaliter tam de certitudine apprehensionis quam adhesionis loquitur.
- Quod sermones theologi fundati sunt in fabulis.
- Quod nichil plus scitur propter scire theologiam.
- Quod sapientes mundi sunt philosophi tantum.
- Quod non est curandum de sepultura.
- Quod si coelum staret, ignis in stupam non ageret, quia Deus non esset.
- Quod homo ordinatus quantum ad intellectum, et affectum, sicut potest sufficienter esse per virtutes intellectuales et alia morales, de quibus loquitur Philosophus in Ethicis, est sufficienter dispositus ad felicitatem aeternam.
- Quod post conclusionem factam de aliquo faciendo, voluntas non manet libera; et quod paene non adhibentur a lege, nisi ad ignorantiae correptionem, et ut correptio sit aliis principium cognitionis.
- Quod voluntas hominis necessitatur per suam cognitionem, sicut appetitus bruti.
- Quod nullam agens est ad utrumlibet, immo determinatur.
- Quod effectus stellarum super liberum arbitrium sunt occulti.
- Quod voluntas nostra subiacet potestati corporum coelestium.
- Quod voluntas necessario prosequitur, quod firmiter creditum est a ratione; et quod non potest abstinere ab eo, quod ratio dictat. Haec autem necessitatio non est coactio, sed natura voluntatis.
- Quod homo in omnibus actionibus suis sequitur appetitum, et semper maiorem. - Error, si intelligatur de maiori in movendo.
- Quod non est possibile esse peccatum in potentiis animae superioribus. Et ita peccatum fit passione, non voluntate.
- Quod peccatum contra naturam, utpote abusus in coitu, licet sit contra naturam speciei, non tamen est contra naturam individui.
- Quod quibusdam signis sciuntur hominum intentiones et mutationes intentionum, et an ille intentiones perficiendae sint, et quod per tales figuras sciuntur eventus peregrinorum, captivatio hominum, solutio captivorum, et an futuri sint scientes an latrones.
- Quod continentia non est essentialiter virtus.
- Quod perfecta abstinentia ab actu carnis corrumpit virtutem et speciem.
- Quod pauper bonis fortunae non potest bene agere in moralibus.
- Quod humilitas, prout quis non ostentat ea quae habet, sed vilipendit et humiliat se non est virtus. - Error, si intelligatur nec virtus nec actus virtuosus.
- Quod delectatio in actibus venereis non impedit actum seu usum intellectus.
- Quod scientia contrariorum solum est causa, quare anima rationalis potest in opposita; et quod potentia simpliciter una non potest in opposita, nisi per accidens, et ratione alterius.
- Quod fabulae et falsa sunt in lege christiana, sicut in aliis.
- Quod lex christiana impedit addiscere.
- Quod felicitas habetur in ista vita, et non in alia.
- Quod non sunt possibiles aliae virtutes, nisi acquisitae, vel innatae.
- Quod finis terribilium est mors. - Error, si excludat inferni terrorem, qui extremus est.
- Quod non est confitendum, nisi ad apparentiam.
- Quod non est orandum.
- Quod castitas non est maius bonum quam perfecta abstinentia.
- Quod possibile quod fiat naturaliter universale diluvium ignis.
- Quod simplex fornicatio, utpote soluti cum soluta non est peccatum.
- Quod creatio non est possibilis, quamvis contrarium tenendum sit secundum fidem.
- Quod non est verum, quod aliquid fiat ex nichilo, neque factum sit in prima creatione.
- Quod coelum nunquam quiescit, quia generatio inferiorum, quae est finis motus coeli, cessare non debet; alio ratio, quia coelum suum esse et suam virtutem habet a motore suo; et haec conservat coelum per suum motum. Unde si cessaret a motu, cessaret ab esse.
- Quod nos peius aut melius intelligimus, hoc provenit ab intellectu passivo, quem dicit esse potentiam sensitivam. - Error, quia hoc ponit unum intellectum in omnibus, aut aequalitatem in omnibus animabus.
- Quod si in aliquo humore virtute stellarum deveniretur ad talem proportionem, cuiusmodi proportio est in seminibus parentum, ex illo humore posset generari homo; et sic homo posset sufficienter generari ex putrefactione.
- Quod cum intelligentia sit plena formis, imprimit illas formas in materiam per corpora coelestia tanquam per instrumenta.
- Quod prima causa est causa omnium remotissima. - Error, si intelligatur ita scilicet, quod non propinquissima.
- Quod formae non recipiunt divisionem, nisi per materiam. - Error, nisi intelligatur de formis eductis de potentia materiae.
- Quod materialis forma non potest creari.
- Quod intellectus potest transire de corpore in corpus, ita quod sit succesive motor diversorum corporum.
- Quod anima nichil vult, nisi mota ab alio. Unde illud est falsum: anima seipsa vult. - Error, si intelligatur mota ab alio scilicet ab appetibili vel obiecto, ita quod appetibile vel obiectum sit tota ratio motus ipsius voluntatis.
- Quod fatum, quod est dispositio universi, procedit ex providentia divina non immediate, sed mediante motu corporum superiorum; et quod istud fatum non imponit necessitatem inferioribus, quia habent contrarietatem, sed superioribus.
- Quod dignitatis est in causis superioribus, posse facere peccata et monstra praeter intentionem, cum natura hoc possit.
- Quod aliqua possunt casualiter evenire respectu causae primae; et quod falsum est, omnia esse preordinata a causa prima, quia tunc evenirent de necessitate.
- Quod in causis efficientibus causa secunda habet actionem, quam non accepit a causa prima.
- Quod in causis efficientibus cessante prima non cessat secunda ab operatione sua, dum tamen secunda operetur secundum naturam suam.
- Quod aevum et tempus nichil sunt in re, sed solum in apprehensione.
- Quod qui generat mundum secundum totum, ponit vacuum, quia locus necesario precedit generatum in loco; et tunc ante mundi generationem fuisset locus sine locato, quod est vacuum.
- Quod elementa previa generatione non sunt facta ex illo chaos, sed sunt eterna.
- Quod universum non potest deficere, quia primum agens habet transmutare aeternaliter vicissim, nunc ad istam formam, nunc ad illam, et similiter materia nata est transmutari.
- Quod substantiae separatae sunt alicubi per operationem, et quod non possunt moveri ab extremo in extremum, nec in medium, nisi quia possunt velle operari aut in medio, aut in extremis. - Error, si intelligatur, sine operatione substantiam non esse in loco, nec transire de loco ad locum.
- Quod tempus est infinitum quantum ad utrumque extremum, licet enim impossibile sit infinita esse pertransita, quorum nullum fuit pertranseundum.
- Quod sanitatem, infirmitatem, vitam et mortem attribuit positioni siderum et aspectui fortunae, dicens quod si aspexerit cum fortuna, vivet; si non aspexerit, morietur.
- Quod, in hora generationis hominis in corpore suo et per consequens in anima, quae sequitur corpus, ex ordine causarum superiorum et inferiorum inest homini dispositio inclinans ad tales actiones vel eventus. - Error, nisi intelligatur de eventibus naturalibus, et per viam dispositionis.
- Quod duobus bonis propositis quod fortius est fortius movet. - Error, nisi intelligatur quantum est ex parte boni moventis.
- Quod omnes motus voluntarii reducuntur in motorem primum. - Error, nisi intelligatur in motorem primum simpliciter, non creatum; et intelligendo de motu secundum substantiam, non secundum defformitatem.
- Quod materia exterior oboedit substantiae spirituali. - Error, si intelligatur simpliciter, et secundum omnem modum transmutationis.
- Quod intellectus noster per sua naturalia potest pertingere ad cognitionem primae causae. - Hoc male sonat, et est error, si intelligatur de cognitione inmediata.
- Quod intelligentia sola voluntate movet coelum.
- Quod natura, quae est principium motus in corporibus coelestibus, est intelligentia movens. - Error, si intelligatur de natura intrinseca, quae est actus vel forma.
- Quod anima nunquam moveretur, nisi corpus moveretur, sicut grave vel leve nunquam moveretur, nisi aer moveretur.
- Quod de Deo non potest cognosci, nisi quia ipse est, sive ipsum esse.
- Quod Deum esse ens per se positive, non est intelligibile; sed privative et ens per se.
- Quod creatio non debet dici mutatio ad esse. - Error, si intelligatur de omni modo mutationis.
- Quod intelligentia, vel angelus, vel anima separata nusquam est.
- Quod substantiae separatae nusquam sunt secundum substantiam. - Error, si intelligatur ita, quod substantia non sit in loco. Si autem intelligatur, quod substantia sit ratio essendi in loco, verum est, quod nusquam sunt secundum substantiam.
Explicit rotulus errorum continens ducentos et decem et novem articulos Parisius dampnatos a Stephano eiusdem loci fide digno ministro et episcopo anno Domini MCC septuagesimo sexto, die dominica, qua cantatur Lethare Jherusalem in curia Parisiensi.