Fragmente

EXTRASE DIN ETYMOLOGIARUM SIVE ORIGINUM LIBRI XX

LIBER I. DE GRAMMATICA

XXXI. DE DIFFERENTIIS. [1] Differentia est species definitionis, quam scriptores artium de eodem et de altero nominant. Haec enim duo quadam inter se communione confusa, coniecta differentia secernuntur, per quam quid sit utrumque cognoscitur; ut cum quaeritur quid inter regem sit et tyrannum, adiecta differentia, quid uterque sit definitur, ut “rex modestus et temperatus, tyrannus vero crudelis” Inter haec enim duo differentia cum posita fuerit, quid sit utrumque cognoscitur. Sic et cetera.

LIBER II. DE RHETORICA ET DIALECTICA

X. DE LEGE. [1] Lex est constitutio populi, quam maiores natu cum plebibus sancierunt. Nam quod Rex vel Imperator edicit, constitutio vel edictum vocatur.

XXIX. DE DIVISIONE DEFINITIONVM EX MARII VICTORINI LIBRO ABBREVIATA. [7] Sexta species definitionis est, quam Graeci KATA DIAFORAN, nos per differentiam dicimus. Scriptores vero artium de eodem et de altero nominant, ut cum quaeritur quid intersit inter regem et tyrannum, adiecta differentia, quid uterque sit definitur; id est, rex est modestus et temperans, tyrannus vero inpius et inmitis.

LIBER V. DE LEGIBVS ET TEMPORIBVS

XIII. QVID CONSTITVTIO ET EDICTVM. [1] Constitutio vel edictum, quod rex vel imperator constituit vel edicit.

LIBER VII. DE DEO, ANGELIS ET SANCTIS

VI. DE HOMINIBVS QVI QVODAM PRAESAGIO NOMEN ACCEPERVNT. [22] Nembroth interpretatur tyrannus. Iste enim prior arripuit insuetam in populo tyrannidem, et ipse adgressus est adversus Deum impietatis aedificare turrem.
XII. DE CLERICIS. [14] Antea autem pontifices et reges erant. Nam maiorum haec erat consuetudo, ut rex esset etiam sacerdos vel pontifex. Vnde et Romani imperatores pontifices dicebantur. [17] Sacerdos autem nomen habet conpositum ex Graeco et Latino, quasi sacrum dans; sicut enim rex a regendo, ita sacerdos a sacrificando vocatus est. Consecrat enim et sanctificat.

LIBER IX. DE LINGVIS, GENTIBVS, REGNIS, MILITIA, CIVIBVS, AFFINITATIBVS

III. DE REGNIS MILITIAEQVE VOCABVLIS. [1] Regnum a regibus dictum. Nam sicut reges a regendo vocati, ita regnum a regibus. [2] Regnum universae nationes suis quaeque temporibus habuerunt, ut Assyrii, Medi, Persae, Aegyptii, Graeci, quorum vices sors temporum ita volutavit ut alterum ab altero solveretur. Inter omnia autem regna terrarum duo regna ceteris gloriosa traduntur: Assyriorum primum, deinde Romanorum, ut temporibus, et locis inter se ordinata atque distincta. [3] Nam sicut illud prius et hoc posterius, ita illud in oriente, hoc in occidente exortum est: denique in illius fine huius initium confestim fuit. Regna cetera ceterique reges velut adpendices istorum habentur. [4] Reges a regendo vocati. Sicut enim sacerdos a sacrificando, ita et rex a regendo. Non autem regit, qui non corrigit. Recte igitur faciendo regis nomen tenetur, peccando amittitur. Vnde et apud veteres tale erat proverbium: ‘Rex eris, si recte facias: si non facias, non eris.’ [5] Regiae virtutes praecipuae duae: iustitia et pietas. Plus autem in regibus laudatur pietas; nam iustitia per se severa est. [6] Consules appellati a consulendo, sicut reges a regendo, sicut leges a legendo. Nam cum Romani regum superbam dominationem non ferrent, annua imperia binosque consules sibi fecerunt. Nam fastum regium non benivolentia consulentis, sed superbia dominantis erat. Hinc igitur consules appellati, vel a consulendo civibus, vel a regendo cuncta consilio. [7] Quos tamen ideo mutandos per annos singulos elegerunt, ut nec insolens diu maneret, et moderatior cito succurreret. Inde autem duo pares, quia unus rem civilem, alter rem militarem administrabant. Regnaverunt autem annis quadringentis sexaginta septem. [8] Proconsules suffecti erant consulibus, et dicti proconsules eo quod vicem consulis fungerentur, sicut procurator curatori, id est actori. [9] Exconsules autem dicti, quod iam a consulatu exierint, sive discesserint peracto vicis suae anno. [10] Dictatores quinto anno post reges expulsos Romani sibi creaverunt, dum gener Tarquinii ad iniuriam soceri vindicandam ingentem adversus Romam collegisset exercitum. [11] Hi quinquennii temporis imperio utebantur. Plus enim erant honore quam consules, qui annuas potestates tenebant. Et dicti dictatores, quasi principes et praeceptores. Vnde et magistri populi nominabantur. Vnde et edicta dicuntur. [12] Caesarum nomen a Iulio coepit, qui bello civili commoto primus Romanorum singularem optinuit principatum. Caesar autem dictus, quod caeso mortuae matris utero prolatus eductusque fuerit, vel quia cum caesarie natus sit. A quo et imperatores sequentes Caesares dicti, eo quod comati essent. Qui enim execto utero eximebantur, Caesones et Caesares appellabantur. [13] Iulius autem dictus, quia ab Iulo Aeneae filio originem duxit, ut confirmat Vergilius (Aen. 1,288):

Iulius, a magno demissum nomen Iulo.

[14] Imperatorum autem nomen apud Romanos eorum tantum prius fuit apud quos summa rei militaris consisteret, et ideo imperatores dicti ab imperando exercitui: sed dum diu duces titulis imperatoriis fungerentur, senatus censuit ut Augusti Caesaris hoc tantum nomen esset, eoque is distingueretur a ceteris gentium regibus; quod et sequentes Caesares hactenus usurpaverunt. [15] Solet enim fieri ut primi regis nomen etiam reliqui possideant, sicut apud Albanos ex Silvii nomine omnes reges Albanorum Silviii appellati sunt; sicut apud Persas Arsacidae: apud Aegyptios Ptolomei; apud Athenienses Cecropidae. [16] Augustus ideo apud Romanos nomen imperii est, eo quod olim augerent rempublicam amplificando. Quod nomen primitus senatus Octavio Caesari tradidit, ut quia auxerat terras, ipso nomine et titulo consecraretur. [17] Dum autem idem Octavianus iam Caesar et imperator appellaretur, vel Augustus, postea vero dum Iudos spectaret, et pronuntiatum esset illi a populo ut vocaretur et Dominus, statim manu vultuque averso indecoras adulationes repressit et Domini appellationem ut homo declinavit, atque insequenti die omnem populum gravissimo edicto corripuit, Dominumque se post haec appellari ne a liberis quidem suis permisit. Fuit autem filius A[c]tiae, quae nata est de sorore Iulii Caesaris. [18] Reges autem ob hanc causam apud Graecos BASILEIS vocantur, quod tamquam bases populum sustinent. Vnde et bases coronas habent. Quanto enim quisque magis praeponitur, tanto amplius pondere laborum gravatur. [19] Tyranni Graece dicuntur. Idem Latine et reges. Nam apud veteres inter regem et tyrannum nulla discretio erat, ut (Virg. Aen. 7,266):

Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.

Fortes enim reges tyranni vocabantur. Nam tiro fortis. De qualibus Dominus loquitur dicens (Proverb. 8,15): ‘Per me reges regnant et tyranni per me tenent terram.’ [20] Iam postea in usum accidit tyrannos vocari pessimos atque inprobos reges, luxuriosae dominationis cupiditatem et crudelissimam dominationem in populis exercentes. [21] Princeps et dignitatis modo significatur et ordinis, sicut est illud Vergilianum (Aen. 9,535):

Princeps ardentem coniecit lampada Turnus,

pro primus. Dictus autem princeps a capiendi significatione, quod primus capiat, sicut municeps ab eo quod munia capiat. Dux dictus eo quod sit ductor exercitus. [22] Sed non statim, quicumque principes vel duces sunt, etiam reges dici possunt. In bello autem melius ducem nominari quam regem. Nam hoc nomen exprimit in proelio ducentem. Vnde et Vergilius (Aen. 10,370):

Ducis Evandri.

Sallustius (Hist. 4, frag. 7 M.): ‘Quo cupidius in ore ducis se quisque bonum.’ Non dixit ‘in ore consulis.’ [23] Monarchae sunt, qui singularem possident principatum, qualis fuit Alexander apud Graecos, et Iulius apud Romanos. Hinc et monarchia dicitur. MONAS quippe singularitas Graeco nomine, ARCHE principatus est. [24] Tetrarchae sunt quartam partem regni tenentes: nam TETTARA quattuor sunt; qualis fuit apud Iudaeam Philippus. [25] Patricii inde vocati sunt, pro eo quod sicut patres filiis, ita provideant reipublicae. [26] Praefecti dicti, quod praetoria potestate praesint. [27] Praetores, idem qui et praefecti, quasi praepositores. [28] Praesides vero dicti, qui alicuius loci tutelam praesidialiter tenent.

IV. DE CIVIBUS. [2] Cives vocati, quod in unum coeuntes vivant, ut vita communis et ornatior fiat et tutior. [3] Domus unius familiae habitaculum est, sicut urbs unius populi, sicut orbis domicilium totius generis humani. Est autem domus genus, familia, sive coniunctio viri et uxoris. Incipit autem a duobus, et est nomen Graecum. [4] Nam familia est liberi ex liberis legibus suscepti, a femore. Genus autem a gignendo et progenerando dictum, aut a definitione certorum prognatorum, ut nationes, quae propriis cognationibus terminatae gentes appellantur. [5] Populus est humanae multitudinis, iuris consensu et concordi communione sociatus. Populus autem eo distat a plebibus, quod populus universi cives sunt, connumeratis senioribus civitatis. [Plebs autem reliquum vulgus sine senioribus civitatis.] [6] Populus ergo tota civitas est; vulgus vero plebs est. Plebs autem dicta a pluralitate; maior est enim numerus minorum quam seniorum. Populus vero SOUCHNAMOIS dicitur, id est SITOASIS . Vnde et populus dictus est. Graece autem populus LAOS dicitur, a lapidibus. Vulgus est passim inhabitans multitudo, quasi quisque quo vult.

LIBER XII. DE ANIMALIBVUS

IV. DE SERPENTIBVS. [6] Basiliscus Graece, Latine interpretatur regulus, eo quod rex serpentium sit, adeo ut eum videntes fugiant, quia olfactu suo eos necat; nam et hominem vel si aspiciat interimit. Siquidem et eius aspectu nulla avis volans inlaesa transit, sed quam procul sit, eius ore conbusta devoratur.

VIII. DE MINVTIS VOLATILIBVS. [1] Apes dictae, vel quod se pedibus invicem alligent, vel pro eo quod sine pedibus nascuntur. Nam postea et pedes et pinnas accipiunt. Haec sollertes in generandi mellis officio adsignatas incolunt sedes, domicilia inenarrabili arte conponunt, ex variis floribus favum condunt, textisque ceris innumera prole castra replent, exercitum et reges habent, proelia movent, fumum fugiunt, tumultu exasperantur. [3] Costros Graeci appellant, qui in extremis favorum partibus maiores creantur: quos aliqui reges putant. Dicti quod castra ducant.

LIBER XV. DE AEDIFICIIS ET AGRIS

II. DE AEDIFICIIS PVBLICIS. [1] Civitas est hominum multitudo societatis vinculo adunata, dicta a civibus, id est ab ipsis incolis urbis [pro eo quod plurimorum consciscat et contineat vitas]. Nam urbs ipsa moenia sunt, civitas autem non saxa, sed habitatores vocantur. [2] Tres autem sunt societates: familiarum, urbium, gentium. [3] Vrbs vocata ab orbe, quod antiquae civitates in orbe fiebant; vel ab urbo parte aratri, quo muri designabantur; unde est illud (Virg. Aen. 3,109; 1,425):

Optavitque locum regno et concludere sulco.

Locus enim futurae civitatis sulco designabatur, id est aratro. Cato (Orig. 1,18); ‘Qui urbem,’ inquit ‘novam condit, tauro et vacca arat; ubi araverit, murum facit; ubi portam vult esse, aratrum substollit et portat, et portam vocat.’ [4] Ideo autem urbs aratro circumdabatur, dispari sexu iuvencorum, propter commixtionem familiarum, et imaginem serentis fructumque reddentis, Vrbs autem aratro conditur, aratro vertitur. Vnde Horatius (C. 1,16,20):

Inprimeretque muris
hostile aratrum.

[5] Oppidum quidam ab oppositione murorum dixerunt; alii ab opibus recondendis, eo quod sit munitum; alii quod sibi in eo conventus habitantium opem det mutuam contra hostem. Nam primum homines tamquam nudi et inermes nec contra beluas praesidia habebant, nec receptacula frigoris et caloris, nec ipsi inter se homines ab hominibus satis erant tuti. [6] Tandem naturali sollertia speluncis silvestribusque tegumentis tuguria sibi et casas virgultis arundinibusque contexerunt, quo esset vita tutior, ne his, qui nocere possent, aditus esset. Haec est origo oppidorum, quae quod opem darent, idcirco oppida nominata dixerunt. Oppidum autem magnitudine et moenibus discrepare a vico et castello et pago. [7] Civitates autem aut coloniae, aut municipia, aut vici, aut castella, aut pagi appellantur. [8] Civitas proprie dicitur, quam non advenae, sed eodem innati solo condiderunt. Ideoque urbes a propriis civibus conditae civitates, non coloniae nuncupantur. [9] Colonia vero est quae defectu indigenarum novis cultoribus adimpletur. Vnde et colonia a cultu agri est dicta. [10] Municipium est quo manente statu civitatis ius aliquod minoris aut maioris officii a principe inpetrat. Dictum autem municipium a muniis, id est officiis, quod tantum munia, id est tributa debita vel munera, reddant. Nam liberales et famosissimae causae, et quae ex principe proficiscuntur, ibi non aguntur. Haec enim ad dignitatem civitatum pertinent.

IV. DE AEDIFICIIS SACRIS. [11] Basilicae prius vocabantur regum habitacula, unde et nomen habent; nam BASILEUS rex et basilicae regiae habitationes. Nunc autem ideo divina templa basilicae nominantur, quia ibi regi omnium Deo cultus et sacrificia offeruntur.