Themistii paraphrasis eorum quae
De anima Aristotelis

<Liber sextus>

<latine translatum a Guglielmo Moerbeke>

[Quoniam autem sicut in omni natura ... etc (430a 10 sqq.)

      Quoniam eorum quae sunt a natura fiunt unumquodque praesumptam habet potentiam, sequentem autem perfectionem, et non sistit in bona aptitudine et in eo quod potentia (frustra enim utique haberet haec a natura), palam quia et humana anima non usque ad hoc quod haberet eum qui potentia intellectus processit, neque usque ad hoc quod esset apta nata ad intelligere idonee, sed assequi necessarium est bonae aptitudini finem, cuius gratia a natura instituta est; oportet igitur potentia intellectum perfici, perficitur autem nihil a seipso, sed ab alio. Necesse ergo et in anima existere has differentias et esse hunc quidem aliquem potentia intellectum, hunc autem aliquem actu intellectum perfectum et non adhuc potentia et eo quod est esse aptum natum, sed intellectum existentem actu, qui illi qui potentia complexus et producens ipsum in actum eum qui secundum habitum intellectum efficit, in quo universalia noemata, idest intellecta, et scientiae. Sicut enim domum eam quae potentia et statuam eam quae potentia, hoc est lapides et aes, non est possibile suscipere domus aut statuae formam, nisi ars materiebus idonee ad hoc se habentibus propriam imponens potentiam et artificialem speciem imprimens, domum compositam efficiet et statuam, ita et potentia intellectum necesse est ab aliquo alio perfici iam perfecto existente et actu, non potentia, qui proportionaliter se habens ad artem, movet potentia intellectum, et aptitudinem animae ad intelligere perficiat et habitum instituat.

[Et est intellectus hic quidem ... etc (430a14 sqq.)

      Et est iste intellectus separatus et impassibilis et immixtus: quem autem dicimus potentia intellectum, et si maxime sibi eadem intitulaverimus, tamen magis est animae connaturalis, dico autem non omni animae sed soli humanae. Et sicut lumen potentia visui et potentia coloribus adveniens actu quidem visum fecit et actu colores, ita et intellectus iste qui actu producens potentia intellectum non solum ipsum actu intellectum fecit, sed et potentia intelligibilia actu intelligibilia ipsi instituit; has itaque materiales species et quae ex singularibus sensibilibus colliguntur communia noemata, quae interim quidem non est potens discernere, neque ex aliis ad alia transmittere, neque componere et dividere; sed sicut thesaurus noematum aut magis sicut materia eas quae a sensu et phantasia formas reponit per memoriam. Superveniente autem ipsi factivo intellectu et materiam hanc noematum deprehendente factus unus cum illo transire potens fit et componere et dividere et circumspicere alia ex aliis. Quam igitur rationem habet ars ad materiam, hanc et intellectus factivus ad eum qui potentia, et sic hic quidem omnia fit, hic autem omnia facit; propter quod et in nobis est intelligere quando volumus. Non enim est ars materiae exterioris, sicut aeraria [non] est aeris et aedificativa lignorum, sed investitur toti potentia intellectui qui factivus, ac si utique aedificator lignis et aerarius aeri non ab extrinseco assisteret, per totum autem ipsum penetrare potens erat. Sic enim et qui secundum actum intellectus intellectui potentia superveniens unus fit cum ipso; unum enim quod ex materia et forma: et rursum habet duas rationes, scilicet eam quae materiae et eam quae factionis sic quidem omnia factus, sic autem omnis faciens; fit enim aliqualiter res ipsa actuans secundum intelligentiam et videtur ipsius hoc quidem aliquid ut materiae, ubi multitudo noematum, hoc autem ut artifex. In ipso enim est quando vult noema comprehendere et formare: factivus enim erat ipse et productor noematum. Propter quod et deo maxime assimilatur; etenim deus aliqualiter quidem est ipsa entia, aliqualiter autem horum productor. Honorabilior autem intellectus secundum quod agit magis quam secundum quod patitur; ubique enim factivum principium est honorabilius materia,

[Idem autem est secundum actum ... etc. (430a19 sqq.)

      et fit, sicut dixi saepe, idem intellectus et intelligibilis, sicut scientia secundum actum est ipsum scibile, non tamen secundum idem, sed qua quidem concepit potentia intellectum, intelligibilis, qua autem est ipse secundum actum, est intellectus; in homine quidem igitur prior qui potentia intellectus eo qui actu: prior enim tempore omnis aptitudo actu: simpliciter autem non prior, numquam enim prius imperfectum perfecto, neque potentia actu. Essentia autem factivi intellectus idem est actui, et non ex potentia procedit, sed ipsius natura homogenea actui, et ita intellectus, quod iam et prius dictum est, separatus est et impassibilis et immixtus vere, non quandoque quidem intelligens, quandoque autem non intelligens. Hoc quidem enim sustinet quando submittit eum qui potentia, quando autem ipse per se fuerit, hoc est solum quod vere est. Est autem actus incessabilis et sine labore et immortalis et aeternus, intellectus et intelligibilis idem certitudinaliter, non adhuc secundum aliud et aliud, neque propter aliud, sicut reliqua intelligibilia quaecumque utique intellectus qui secundum habitum facit separans a materia, sed propter seipsum intelligibilis et natura quae a seipso et intelligi et intelligere habens. In intellectu quidem igitur qui potentia divisa sunt noemata, idest intellecta, in quo sunt et artes et scientiae, in eo autem qui secundum actum, magis autem in ipso actu, siquidem idem in essentia cum actu, alio modo erit utique gravius divisibili et divinius, non transmutante ex hoc in hoc, neque componente, neque dividente, neque transitu utente ad intelligentias, sed omnes species habente in simul et omnes simul praemittente. Sic enim solummodo erit utique, secundum quod ait Aristoteles, idem substantia ipsius et actus; si enim transitionem facit quemadmodum scientes, necesse quidem permanere substantiam, alterari autem actum. Hoc autem est in ipso diferre essentiam ab actu, quod evidenter Aristoteles non concedit. Sic igitur et in primis ait: "meditari autem et amare et odire non sunt illius passiones".
      Nos igitur sumus aut qui potentia aut qui actu. Siquidem igitur in compositis omnibus ex eo quod potentia et ex eo quod actu, aliud est esse hoc et aliud esse huic, aliud utique erit ego et mihi esse, et ego quidem est compositus intellectus ex potentia et actu, mihi autem esse ex eo quod actu est. Quare et quae meditor, et quae scribo, scribit quidem intellectus compositus ex potentia et actu, scribit non qua potentia, sed qua actu. Operari enim inde sibi derivatur: si autem non sit potens suscipere impartibiliter, quae ille dat impartibiliter, nihil mirum: neque enim in corporibus materiae suscipiunt qualitates impartibiliter, quamvis secundum propriam rationem impartibiles existentes; sed albedinem impartibilem existentem suscipiat materia dispartite. Sicut igitur aliud est animal et aliud animali esse, animali autem esse est ab anima animalis, sic et aliud quidem ego, aliud autem mihi esse. Esse enim mihi ab anima et hac non omni; non enim a sensitiva, materia enim erat phantasiae; neque rursum a phantastica, materia enim erat potentia intellectus; neque eius qui potentia intellectus, materia enim erat factivi. A solo igitur factivo est mihi esse; solus enim hic est species specierum, alia autem et subiecta simul et species, et progreditur ipsorum quidem natura pro speciebus quidem ad viliora ipsius utens, pro materiebus autem ad honorabiliora. Extrema autem et summa specierum activus iste intellectus et usque ad hunc progressa natura cessavit tanquam nihil alterum habens honoratius, cui utique ipsum faceret subiectum. Nos igitur sumus activus intellectus,

[Non reminiscimur autem ... etc. (430a 23 sqq.)

      et merito dubitat ad seipsum quomodo ergo post mortem non rememoramur eorum quae hic intelleximus; et solutio est consequens ex dictis de intellectu et modo et prius, quia activus quidem intellectus impassibilis est, passivus autem intellectus corruptibilis. (...)
      Ex ipsis autem dignum est admirari illos, quicumque activum hunc intellectum aut primum deum putaverunt esse secundum Aristotelem, aut propositiones et eas quae ex ipsis scientias quae posterius nobis adveniunt. Qui quidem enim propositiones existimant, obsurduerunt penitus et neque audiunt philosophum clamantem, quod intellectus iste divinus et impassibilis et idem habens operationem cum substantia et iste solus immortalis et perpetuus et separatus. Qui autem existimant primum deum dici ab ipso activum intellectum, cur in ipsis his verbis haec videre negligunt? Cum praedixisset enim in omni natura hoc quidem materiam esse, hoc autem quod materiam movet et perficit, necesse ait et in anima existere has differentias, et esse aliquem hunc quidem talem intellectum in omnia fieri, hunc autem talem in omnia facere. In anima enim ait esse talem intellectum et animae humanae velut quandam partem honoratissimam; hoc autem et ex verbis illis est palam, quorum paulo ante meminimus: "de speculativo autem intellectu nondum aliquid manifestum, sed videtur alterum genus animae esse hoc, quemadmodum perpetuum a corruptibili". Quoniam et quando dicit: "hoc est solum immortale et perpetuum", non utique dicit ad primum deum referens. Non enim hunc solum ponit immortalem et perpetuum sed et fere omnes virtutes motivas divinorum corporum, quas sub numero reducere in compilatione Metaphysicae non recusat; in humana vero anima et in his quae circa hanc potentiis solam ipsam immortalem esse determinans recte uritque dicit: "et hoc est solum immortale". Ex eadem littera hac et hoc contingit confirmare, quod putat aut nostri aliquid esse activum intellectum aut nos; nostri quidem enim hoc solum immortale dicens consona sibi ipsi utique dicet; simpliciter autem dicens hoc solum immortale, non utique consors esset existimanti multa et alia esse immortalia.
      Sed hoc quidem non ita difficile absolvere, illud autem dignum est et valde multa inquisitione: utrum unus activus iste intellectus aut multi? Ex lumine quidem enim cui comparatus est, unus utique erit; unum enim aliqualiter utique et lumen, magis autem et luminis emissor, a quo omnes animalium visus producuntur ex potentia in actum. Sicut igitur nihil ad unumquemque visuum luminis communis incorruptio ita nihil ad unumquemque nostrum activi intellectus perpetuitas. Si autem multi et secundum unumquemque eorum qui potentia est unus activus, unde different invicem? Nam in eisdem specie secundum materiam partitio est, necesse autem eosdem esse specie activos, si omnes habent essentiam eandem cum operatione et si eadem omnes intelligunt. Si enim non eadem sed alia, quae erit sortitio? Unde autem et potentia intellectus omnia intelliget, si primus non omnia intelligit qui producit ipsum in actum? Aut primus quidem illustrans est unus, illustrati autem et illustrantes plures, sicut lumen; sol quidem enim est unus, lumen autem dices utique modo aliquo partiri ad visus; propter hoc enim non solem in comparatione proposuit sed lumen, Plato autem solem: bono enim proportionalem ipsum facit. Si autem ad unum activum intellectum omnes reducimur compositi ex eo qui potentia et actu, et unicuique nostrum esse ab illo uno est, non oportet mirari. Unde enim communes conceptiones? Unde autem et qui sine doctrina et similis primorum terminorum intellectus et primarum dignitatum? Forte enim neque cointelligere invicem existeret utique, si non aliquis unus erat intellectus, quo omnes communicamus, et dictum Platonis verum est, quod si non aliquid erat hominibus, his quidem aliud aliquid, his autem aliud aliquid idem, sed aliquis nostrum propriam aliquam passionem pateretur quam alii, non utique erat facile ostendere alii sui ipsius passionem. Sic autem et in scientiis docens addiscenti eadem intelligit: neque enim utique esset docere et addiscere, nisi idem esset conceptus docentis et addiscentis; si autem idem, sicut est necesse, palam quia et idem fit intellectus qui docentis cum eo qui addiscentis, siquidem idem est in intellectu substantia operationi, et propter hoc forte in hominibus solis est addiscere et docere et cointelligere totaliter invicem, in aliis autem animalibus non adhuc, quia neque constitutio aliarum animarum talis est, ut suscipiant et potentia intellectum et ab intellectu actu perficiantur. Et quod a quibusdam iunioribus quaeritur et senioribus, si omnes animae sint una, melius utique quaereretur, si omnes intellectus sint unus; anima quidem enim forte et si una secundum ipsos est et separata, tamen potentiae ipsius sunt multae et manifeste ab invicem differunt: alia enim est nutritiva a sensitiva et haec ab appetitiva. In intellectu autem et maxime in speculativo est quaestio consequens et necessaria admittentibus in ipso substantiam eandem esse operationi. Aut enim non eadem intelligunt, quando hic quidem docet, ille autem addiscit, aut siquidem eadem intelligunt, idem ipsorum actus et propter hoc et essentia. (...)