Magistri Sigeri de Brabantia

Quaestiones in tertium de anima

Quaestio 9. Utrum sit unus intellectus in omnibus

 

      Consequenter quaeritur qualiter intellectus nobis copulatur, utrum scilicet sit unus intellectus in omnibus, non numeratus numeratione hominum, vel sit intellectus plurificatus et numeratus secundum numerationem hominum.
      Quod sit unus intellectus in omnibus videtur. Nulla forma immaterialis, una in specie, est multiplicata secundum numerum. Sed intellectus est forma immaterialis, una in specie. Ergo non est multa in numero.
      Item ratio Commentatoris ad illud. Si intellectus numeraretur numeratione hominum, intellectus esset virtus in corpore. Intellectus non est virtus in corpore. Ergo non numeratur numeratione hominum.
      In oppositum. Motores orbium secundum multiplicationem suarum sphaerarum multiplicantur. Ergo similiter motor hominum. Quare etc.
      Item, si esset unus intellectus omnium hominum, uno accipiente scientiam, omnes acciperent scientiam, quod videtur esse inconveniens. Et confirmatio huius est: non continuantur nobiscum intellecta, nisi intellectus nobiscum continuetur. Si ergo est unus intellectus in omnibus, omnia intellecta erunt unum.
      Solutio. Ad videndum utrum intellectus unus sit in omnibus, oportet quod consideremus naturam eius separatam, similiter naturam eius inquantum copulatur nobis.
      Dico quod in natura intellectus non est quod multiplicetur secundum numerum. Scribitur septimo Metaphysicae quod generans non generat aliquid <multum> in numero et unum in specie nisi per materiam.
      Item, divisio generis qualitativa est. Sed divisio speciei in individua quantitativa. Si enim essent plures mundi, essent plures motores, et si essent plures motores haberent et materiam. Ex his praenotatis cocluditur quod intellectus, <cum> sit immaterialis, in eius natura non est quod multiplicetur secundum numerum.
      Item hoc apparet ratione sumpta a finali causa multiplicationis individorum sub una specie. Non est nisi quia esse specificum de se non potest salvari in uno secundum numerum. Quare in separatis non est necessaria multiplicatio individuorum sub una specie.
      Tu dices quod, licet quantum est de natura intellectus non exigatur multiplicatio secundum numerum, cum non sit materialis, tamen cretur sub habilitate perficiendi materiam.
      Item, cum materiae accidentes sint diversae, et intellectus perficientes eas sunt diversi. Haec videtur esse positio Avicennae, scilicet quod intellectus multiplicetur a principiis corporis.
      Nota tamen in principio solutionis quod si intellectus esset perfectio corporis per suam substantiam, non esset quaestio utrum intellectus multiplicantur secundum multiplicationem diversorum individuorum hominum. Immo planum est quod sic.
      Cum ergo tu dicis quod intellectus multiplicatur propter materias quibus appropriatur, quaeratur quid erit causa appropriationis. Non videtur esse causa nisi ponendo quod intellectus sit virtus in corpore. In separatis enim a materia quae reperiuntur sub una specie, non reperitur vilius et melius, ut dicit Aristoteles. Si ergo formarum immaterialium, quae sunt sub una specie, si sit ita quod una non est melior quam alia, ergo non magis habet appropriari huic materiae quam alii. Et ideo arguit Averroes quod, si intellectus multiplicaretur secundum multiplicationem hominum individuorum, esset virtus in corpore.
      Et ideo aliter dicitur quod intellectus est unus, non multiplicatus secundum multiplicationem hominum individuorum, quia sic esset virtus in corpore diversorum hominum; vel non <est unus>, quia, licet sit unus in substantia, diversas tamen potestates facit in diversis hominibus.
      Nec propter hoc, nec propter aliud. Unus est intellectus diversorum: una enim est substantia intellectus, et similiter una potestas. Ex quo intentionum imaginatarum est una ratio, manifestum quod ipsius est una potestas.
      Nota ergo quod intellectus et sensus copulantur nobiscum in actu, sed diversimode. Sensus enim copulatur nobis per partem eius quae est materia. Sed intellectus copulatur nobis per partem eius quae est forma. Unde, quia sensus copulatur nobis, ideo sensata copulantur nobis. Non sic de intellectu, sed e converso: non enim per hoc quod intellectus copulatur nobis, ideo intellecta copulantur nobis, sed quia intellecta copulantur nobis. Unde nota quod, sicut intellectus, quantum est de natura sua, est in potentia ad intentiones imaginatas (sic enim in potentia <est> ad hoc, ut copuletur nobis), per hoc quod copulatur actu intentionibus imaginatis, cum se haberet in potentia ad illas, per hoc copulatur nobis in actu. Et propter hoc, cum huiusmodi intentiones imaginatae numerentur secundum hominum numerationem, ideo per intentiones imaginatas intellectus numeratur in nobis. Nec intelligas quod intellectus unus prius sit in duobus vel in tribus vel in mille quam intentiones imaginatae, sed potius e converso est. Unde per hoc quod intentiones imaginatae, quae post efficiuntur actu intellecta, nobis copulantur, per hoc intellectus nobis copulatur, et secundum quod diversificantur huiusmodi intentiones imaginatae in diversis hominibus, secundum hoc diversificatur intellectus, licet ipse secundum suam substantiam sit unus et licet etiam potestas eius sit una. Et hoc intendens Averroes dicit quod intellectus speculativus iam ipse in omnibus est unus secundum recipiens, diversus autem secundum receptum.
      Per iam dicta patet solutio ad secundam rationem. Cum enim dicitur quod, si intellectus in hominibus esset unus, uno acquirente scientiam, omnes acquirerent, dico quod hoc est verum, si intellectus secundum substantiam prius sit in omnibus quam intentiones imaginatae. Hoc autem falsum est. Immo prius intentiones imaginatae quam intellectus sit in hominibus. Et quia illae diversificantur secundum diversitatem hominum, ideo diversus intellectus est in diversis hominibus. Quare, cum non sit necesse quod, si unus imaginetur, quod alius, quod si unus <non>, quod alius, nec per consequens, si unus acquirat scientiam, quod alius.
      Ad confirmationem patet quid dicendum. Sumit enim ibi oppositum suppositionis Averrois. Cum enim dicitur quod intellecta non continuantur nobis nisi per hoc quod intellectus continuatur nobis, falsum est, immo intellectus <non> continuatur nobis nisi per hoc quod intellecta nobis. Et sic patet per illud.
      Ad illud quod primo arguebatur, dicendum quod, cum dicitur: unus motor non debet habere nisi unum mobile, verum est de motoribus qui habent mobile incorruptibile; intellectus autem <habet> mobile corruptibile; propter quod debuit habere plura mobilia.
      Vel arguitur: dicendum ad rationem quod intellectus non est motor hominum nisi post apprehensionem intentionum imaginatarum et non secundum substantiam suam.
      Item adhuc: eo modo quo est motor, eo modo non est unus, sed multiplicatus; unde intellectus speculativus in hoc homine est corruptibilis, est tamen secundum se et simpliciter aeternus, ut dicit Averroes. Et ita videtur sensisse Aristoteles cum dixit in hoc tertio ante illam partem: "Indivisibilium autem", "quae vero secundum potentiam prior est in uno, omnino autem neque in tempore", id est: licet intellectus in uno homine sit prius in potentia quam in actu, tamen simpliciter non est prius in potentia quam in actu.