Magistri Sigeri de Brabantia
De anima intellectiva
<Capitulum VII. Utrum anima intellectiva multiplicetur
multiplicatione corporum humanorum >
Circa septimum prius propositorum, videlicet utrum anima intellectiva multiplicetur multiplicatione corporum humanorum, diligenter considerandum quantum pertinet ad Philosophum, et ut ratione humana et experientia comprehendi potest, quaerendo intentionem philosophorum in hoc magis quam veritatem, cum philosophice procedamus. Certum est enim secundum veritatem quae mentiri non potest, quod animae intellectivae multiplicantur multiplicatione corporum humanorum. Tamen aliqui philosophi contrarium senserunt, et per viam philosophiae contrarium videtur.
Primo sic. Natura quae in esse suo separata est a materia, non multiplicatur multiplicatione materiae. Sed anima intellectiva secundum Philosophum habet esse separatum a materia, sicut prius visum fuit. Ergo non debet multiplicari multiplicatione materiae neque multiplicatione corporum humanorum.
Et confirmatur ista ratio quia differe in specie, sicut differt homo ab asino, est differre per formam. Differe autem aliqua numero, cum sint eiusdem speciei, sicut differunt duo equi, est differe per materiam pe hoc quod forma equi habet esse in diversis partibus materiae. Ex hoc sic arguitur. Quod habet esse abstractum a principio causante aliquem numerum, differentiam seu multiplicationem, caret illo numero, differentia seu multiplicatione. Sed anima intellectiva, si habet esse separatum a materia, abstractum esse habet a principio causante numerum, differentiam et multiplicationem aliquorum sub una specie. Quare non videntur esse plures animae intellectivae eiusdem speciei.
Secundo sic. Nulla natura per se subsistens abstractum esse habens a materia, et sic de se individuata, potest habere individua plura numero differentia. Sed anima intellectiva per se subsistens est, esse habens abstractum a materia et sic de se individuata. Ergo non potest habere individua plura sub una specie.
Maior huius rationis sic declaratur: si homo de sui ratione esset iste, seu Socrates, sicut non possunt esse plures homines quorum quilibet sit Socrates seu iste homo, sic nec possent esse plures homines. Nunc autem, si homo esset per se subsistens, abstractum a singularibus, homo de sui ratione haberet esse individuatum. Omnis igitur forma per se subsistens, non habens esse materiale, de sui ratione est individuata; et cum nihil individuatum possit esse commune pluribus, nulla forma liberatum esse habens a materia potest esse communis pluribus individuis; ita quod, secundum hoc, in qualibet specie separatarum intelligentiarum a materia non est nisi una numero intelligentia, in quo et consenserunt omnes philosophi. Unde Plato, ideas faciens et species rerum materialium separatas a materia, in una specie unicum posuit individuum.
Minor autem praedictae rationis apparuit superius, tertio capitulo.
Quod si quis dicat: cum sit anima intellectiva aliqua in me, Deus potest facere aliam similem ei et erunt plures, dicendum quod Deus non potest contradictoria et opposita simul, nec potest Deus facere quod sint plures homines quorum quilibet sit iste Socrates: sic enim faceret quod ipsi essent plures homines et unus, plures et non plures, et unus et non unus. Quod si anima intellectiva de sui ratione est aliquid individuatum, per se subsistens et sicut Socrates, facere aliam animam intellectivam eiusdem speciei cum aliqua quae nunc est, esset illam factam esse aliam et eamdem cum alia. In separatis enim a materia individuum est ipsa sua species, et ideo aliud individuum esse sub specie est etiam ipsum contineri sub alio individuo, quod est impossibile.
Tertio sic. Album est divisibile in plura, non quia album, sed quia quantum et continuum adeo quod si esset album, non quantum, nec continuum, non esset divisibile in plura alba, neque, si <esset> albedo separata per se subsistens, divisibilis esset in plures albedines. Nunc autem sicut album divisibile est in plura alba quia quantum et continuum, sic, et si sint actu alba plura numero differentia sub eadem specie, hoc est ex divisione actuali quanti et continui et quo habet esse albedo. Ex quo arguitur quod natura cuius esse abstractum est a quanto et continuo, ita quod nec quanta nec continua, nec eius esse est in quanto et continuo non potest habere individua plura sub eadem specie, propter defectum causae plurificantis et differe facientis individua plura illius naturae sub illa specie una. Sed anima intellectiva habet esse abstractum a quanto et continuo, nonquanta nec continua, sicut probat Philosophus primo De anima. Tunc enim, cum esset actu intellectus quanti et continui, non totum simul, sed per partes, diversis partibus unius intellectus in actu continuatis, continuum intelligeret. Nunc autem non est ita, immo intelligit continuum totum simul et una simplici intelligentia; aut si per partes tunc intellectibus distinctis, non continuatis, illae partes intelliguntur. Cum igitur intellectus habeat esse abstractum a quanto et continuo, non quantus nec continuus, non habebit individua plura sub una specie, cum ista pluralitas et multiplicatio divisione continui contingat.
Quarto sic. Dicit Philosophus duodecimo Metaphysicae quod, si essent plures individui eiusdem speciei essent plures motores primi eiusdem speciei; et subdit quod tunc motor primus haberet materiam, quia unum specie, numero plura, habet materiam. Quod si intellectus est impassibilis, nulli habens aliquid commune, separatus a corpore, potentia sine materia, ut dicit Philosophus, non videtur idem Philosophus opinari ipsum esse specie unum et numero plura, sed unum numero tantum.
Quinto sic. Secundum intentionem Philosophi, homines infiniti iam fuerunt. Quod si animae intellectivae multiplicarentur multiplicatione corporum humanorum, haberet Philosophus opinari esse animas numero infinitas, quod non videtur.
Et gratia praedictorum considerandum est quale sit illud quod potest multiplicari et praedicari de pluribus numero differentibus eiusdem speciei; et etiam considerandum est qualiter differant et quibus differentiis plura quae sunt eiusdem speciei.
De primo sciendum quod nihil individuatum et singulare multiplicari potest in plura vel de pluribus in numero eiusdem speciei praedicari. Tunc enim non differrent singulare et universale. Et cum forma per se subsistens de sua natura sit numero una singularis, apparet quod non potest multiplicari in plura numero eiusdem speciei, neque de pluribus talibus praedicari. Compositum etiam ex forma et materia determinata ut hic existente vel ibi singulare est, sicut illud quod denominatur nomine Socratis; et ideo nec Socrates multiplicari potest in plura nec de pluribus praedicari eadem ratione; nec eadem forma materialis accepta ut in materia determinata, multiplicabilis est vel de pluribus praedicabilis. Et universaliter, cum omne quod existit singulariter existit, licet quaedam sint universaliter intelligi ac dici, nullum ens, consideratum ut existit, multiplicabile est in plura suae speciei vel de pluribus dicibile. Sola igitur forma materialis abstracte considerata, vel compositum ex forma et materia indeterminata, quale significatur nomine compositorum universalium, ut nomine hominis, nomine equi, multiplicabilia sunt in plura suae speciei et de pluribus dicibilia.
De secundo sciendum quod individua eiusdem speciei non differunt secundum formam. Forma enim in eis secundum suam substantiam non dividitur. Materia etiam huius individui a materia alterius individui per se non dividitur. Sed differt unum individuum ab alio suae speciei, per hoc quod unum individuum habet formam in materia sub determinatis dimensionibus, seu sub positione determinata, utpote hic sitam, aliud autem individuum formam habet suae speciei alibi sitam. Et forma in utroque individuo non est alia diversitate quae sit secundum se ipsam formam et suam substantiam, quoniam talis divisio formarum diversitatem facit secundum speciem. Sed habet utrumque individuum unam formam et indivisam indivisione secundum se ipsam formam. Nec miretur aliquis quod dicimus formam esse unam unitate quae est secundum eius substantiam in utroque individuo, et hic et alibi sitam, quia, cum intelligimus formam unam unitate quae est secundum eius substantiam, non intelligimus aliquid individualiter acceptum, sed in specie, cum forma materialis per se non individuetur. Unum autem secundum speciem esse in pluribus individuis et habere plures positiones, hic et alibi, non est impossibile. Et cum generetur individuum alicuius speciei ex materia privata illa forma et specie, non generatur alia forma a praeexistente, alietate quae sit secundum substantiam formae in se acceptam, sed eadem forma secundum formam quae prius erat, in alia parte materiae generata est. Idem enim secundum speciem praeesse et generari nullum est inconveniens. Et sicut forma in individuis non est divisa secundum se, neque primo, neque ex consequenti, sic nec materia. Ipsa enim per se non dividitur, sed quia quanta hic et alibi posita.
Sed et sunt rationes multum difficiles quibus necesse sit animam intellectivam multiplicatione corporum humanorum multiplicari et etiam ad hoc sunt auctoritates. Hoc enim volunt Avicenna et Algazel; et Themistius hoc etiam vult de intellectu agente, illustrante et illustrato, quod multiplicetur, licet illustrans tantum sit unus; et multo magis intellectum possibilem intendebat multiplicari.
Iterum ad hoc sunt rationes, quia, si unus esset intellectus omnium hominum, uno sciente, omnes essent scientes, et non esset unus sciens et alius ignorans. Cum enim imaginari non sit intelligere, quamquam homo intelligens habeat phantasmata quae non habet ignorans. Non tamen per hoc erit magis sciens quam ille qui est ignorans, cum intellectus in quo est ipsum intelligere non plus sit intellectus eius quam hominis ignorantis.
Nisi forte positionem defendendo et causa disputationis diceret aliquis quod unus homo est sciens et alius ignorans eo quod intelligere ipsius intellectus fieret secundum operans unitum, seu secundum intellectum unitum, homini scienti, non tamen homini ignoranti. Unde prius dicebatur qualiter homo intelligit, seu attribuitur intelligere ipsi homini, utpote quia operatio operantis uniti materiae attribuitur toti composito. Intellectus autem in opere intelligendi unite se habet ad scientem, non ad ignorantem, cum ex phantasmatibus eius intelligat, ita quod unus homo est sciens et alius ignorans, non quia phantasmari unius plus sit intelligere quam alterius; nec quia species intelligibilis sit in corpore unius plus quam in corpore alterius, cum esse abstractum habeat; nec quia diversis intellectibus utantur intelligendo, ut dicet positionem defendens; sed quia intelligere sit secundum intellectum unitum corpori unius in operando et non alterius.
Sed si quis sic dicat, tunc sic aliter arguitur. Operatio est alia, vel operante, vel obiecto, vel tempore; operante, sicut cum obiectum idem videamus et simul ego et tu, tamen visiones diversae sunt; obiecto, sicut simul quis videat album et nigrum et eodem oculo, visiones diversae sunt obiecto, sicut si simul quis, videat album et eodem oculo, tamen visiones diversae sunt; tempore, sicut cum videam primo album, et postea cum interpolatione temporis idem album videam, visiones diversae sunt. Si igitur duo homines intelligant, idem intelligibile et simul, si hoc fiat per unum intellectum, intelligere huius hominis et illius erit unum et idem, quod videtur absurdum.
Et iterum Philosophus vult intellectum esse in potentia ad species intelligibiles et receptionem specierum, et denudatum a speciebus; quod si sit unus, erit semper plenus speciebus et destruetur intellectus agens.
Et ideo dico propter difficultatem praemissorum et quorumdam aliorum, quod mihi dubium fuit a longo tempore quid via rationis naturalis in praedicto problemate sit tenedum, et quid senserit Philosophus de dicta quaestione; et in tali dubio fidei adhaerendum est, quae omnem rationem humanam superat.