Magistri Henrici Gandavini
Quaestiones Quodlibetales
Quaestio 7 - 8.
Utrum creatura potuit esse ab aeterno -
Utrum repugnet creaturae fuisse ab aeterno
Visis igitur quaestionibus propositis circa primum principium, sequuntur duae quaestiones circa exitum rerum ab ipso. Quae licet erant duae in modo quaerendi, una tamen sunt secundum rem. Unde expedit eas simul determinare. Prima erat utrum creatura potuit esse ab aeterno. Secunda utrum repugnat creaturae fuisse ab aeterno.
Et arguebatur primo quod creatura non potuit esse ab aeterno, quia in ratione creaturae includitur ratio termini. Non enim est creatura nisi habeat esse determinatum, et quod tale est, nullo modo potest aequari illi quod omnino privat rationem termini, cuiusmodi est aeternitas. Aequaretur autem ei, si esset ab aeterno. Ergo, etc.
Quod omnino repugnat ei fuisse ab aeterno, arguebatur sic. Coaeterna non possunt esse separabilia, secundum quod Augustinus dicit in Sermone contra Arianos. Per hoc probat personarum divinarum consubstantialitatem. Si ergo creatura esset coaeterna Deo, non posset in esse suo separari a Deo. Hoc autem omnino repugnat naturae suae, quia in eo quod creatura est, possibilis est ad non esse. Ergo, etc.
Item. Sicut se habet substantia causans ad substantiam causatam, ita mensura huius se habet ad mensuram illius. Sed substantiae creaturae repugnat quod sit eiusdem aut aequalis substantiae cum Deo. Ergo et mensurae creaturae repugnat quod sit eiusdem vel aequalis mensurae Dei. Hoc tamen esset possibile si non repugnaret ipsam esse ab aeterno. Ergo, etc.
Contra. Deus potest facere id, in cuius factione nulla includitur contradictio. In factione creaturae ab aeterno, ut videtur, nulla includitur contradictio. Ergo, etc.
Item. Deus fecit creaturam. Aut ergo in aeternitate, aut extra eam. Non extra eam, quia extra aeternitatem nulla potest esse duratio. Ergo Deus fecit creaturam in aeternitate. Sed facto in aeternitate non repugnat esse ab aeterno. Ergo creaturae non repugnat esse ab aeterno.<Solutio>
In hac quaestione erat opinio philosophorum, quod potuit esse ab aeterno, et quod non repugnat eius naturae. Et cum hoc erat de opinione ipsorum, quod licet ex se non haberet esse effective, quod tamen, quantum est ex parte sui creatoris, ipsa non posset non esse, ita quod ipsa non potuit incepere esse, nec umquam poterit desinere esse. Sic enim dicit Avicenna in VI Metaphysicae suae: "quod aliquid (inquit) sit causa existendi causatum, cum prius non fuit, hoc convenit quia non est causa eius per suam essentiam, sed per aliquam determinatam comparationem, quam habet ad illud, cuius comparationis causa est motus. Cum igitur (ut dicit) aliqua ex rebus per suam essentiam fuerit causa esse alterius rei, profecto semper erit causa quamdiu habuerit esse, eo quod absolute prohibet rem non esse. Et haec est intentio quae apud sapientes vocatur creatio". Et sic posuerunt philosophi illi, quod Deum esse causam creaturae non sit voluntatis dispositione, sed necessitate naturae, secundum quod dicit Ambrosius in I Hexaemeron: "Gentiles plerique coaeternum mundum volunt esse Deo, quasi umbraculum divinae virtutis. Et quamvis causam eius Deum esse fateantur, causam tamen non ex voluntate et dispositione sua, sed ita ut causa umbrae corpus est", et fulgori lumen. Unde si lumen esset aeternum, et fulgor, secundum quod dicit Augustinus in alio exemplo, Super Joannem, sermone XXXVI: "Ponamus - inquit - virgultum natum super aquam. Nonne cum imagine sua nascitur? Mox ut incipit existere, incipit illo simul imago sua existere. Non praecesit nascendo imaginem suam, sed nascitur cum imagine sua, et tamen ab illo imago est, non illud ab imagine. Ergo coaequaeva sunt. Si semper virgultum, semper et imago de virgulto".
Philosophorum dictum aperte haereticum est quoad dicunt Deum non potuisse creaturam non causasse, neque in nihilum ire permitere, postquam habuerit esse, ut creatura non potuerit habuisse non esse ante esse duratione, nec possit habere non esse post esse. Ita quod etsi dicant Deum voluntate mundum creasse et in esse conservare, hoc dicunt ipsum facere non voluntate libera ad facere et non facere, sed voluntate immutabili immutabiliter concomitante necessitatem naturae. Fides enim catholica expresse tenet, quod Dei libera voluntate creatura aliquando incepit esse et semper durabit, et hoc tam libera Dei voluntate, quod, ipsa ab aeterno disponente, creatura numquam fuisse potuit, et postquam facta sit, in non esse abire poterit. Secundum quod dicit Ambrosius: "Pulchre ait Moyses quia "fecit Deus caelum et terram". Non dixit: " quia causam dedit mundo ut esset", sed "fecit". Ex ipso enim est principium et origo substantiae universorum, id est: ex eius voluntate et potestate. Et quamdiu vult, eius voluntate manent atque consistunt, et finis eorum in Dei voluntate recurrit, et eius arbitrio revolvuntur. "Omnia enim, quaecumque voluit, Deus fecit in coelo" et in terra".
Libera ergo voluntate, nulla necessitate naturae coniuncta, vult aliquid eorum quae sunt extra se, quia, absolute loquendo, non est necesse Deum velle aliquid nisi seipsum et ea quae sunt intra se.
Sed quid est de principali interrogato? Repugnatne creaturae fuisse ab aeterno, ut Deus non potuerit eam fecisse ab aeterno? Si enim potui fuisse ab aeterno, et Deus potuit facere ab aeterno quidquid factioni non repugnat, Deus ab aeterno creaturam fecisse potuit.
Philosophi, qui secundum modum suum praedictum ponunt mundum fuisse ab aeterno, et ita ab aeterno non solum esse potuisse, sed et a Deo ab aeterno esse suum habuisse, dicerunt creaturam semper factam fuisse a Deo, et non habuisse ab eo initium durationis, ut modo quodam vix intelligibili mundum ponant a Deo factum, sed numquam fierit factionis suae habuisse ab eo, sicut dicit Augustinus X De civitate Dei, cap. 31 : "Si pes ex aeternitate semper fuisset in pulvere, semper subesset vestigium, quod tamen a calcante factum nemo dubitaret". Nemo revera dubitaret a calcante factum esse, non in ipso fieri, sed in solo facto esse. Vestigium enim in pulvere non fit nisi depressione partium pulveris, quae necessario fit aliquo motu aut mutatione finita, ante quam non fuit pes in pulvere, sed erant pulveris partes aequales in superficie. Sed post illam mutationem, qua fit et generatur vestigium, partium prius aequalium depressione, pes manens in pulvere perpetuo, potest perpetuo vestigium illud conservare etiam si non posset conservari nisi ad pedis praesentiam, sicut nec posset conservari figura sigilli in aqua absque praesentia sigilli.
Unde est melior similitudo, ponendo quod philosophi posuerunt mundum fuisse ab aeterno a Deo, ad modum quo, si sol fuisset ab aeterno, et radium ab aeterno stantem produxisset, aut sicut corpus umbram, aut virgulum imaginem suam. Ex quo enim necessitas naturae est stantem radium produci a sole, si ab aeterno fuisset sol, ab aeterno fuisset radius productus ab eo, stans per se.
Unde, si per hunc modum Deus creaturam mundi produxisset, necessarium esset ponere quod ab aeterno eum produxisset: aequali enim necessitate fuisset radius et esse potuisset ab aeterno sicut et ipse sol, praeter hoc quod sol ipse esse suum non haberet taliter a radio, sed e converso radius a sole, et sicut sol numquam habuisset a Deo fieri sui esse, sed semper fuisset fixum et stans in suo facto esse: sic et radius ipse praeter hoc quod suum factum esse haberet a sole, sol autem suum a se ipso, ut sic esse creaturae a Deo non esset nisi conservatio continua et perpetua in suo facto esse sine omni fieri praecedenti: vel quod esse creaturae non esset nisi in continuo fieri, ut simul essent aeternaliter fieri eius et factum esse, sicut secundum aliquorum opinionem contingit in esse radii a sole, quod non habet esse, nisi in continuo fieri quandocumque est.
Ut autem magis descendamus ad propositum, sciendum quod communis omnium tam philosophorum quam fidelium erat opinio, creaturam in quantum creatura est, non habere esse nisi participatum, et ideo non a se, sed ab alio quod est ipsum esse suum per essentiam.
Sed circa non esse creaturae duplex putatur fuisse opinio.
Una quorumdam philosophorum dicentium quod creatura ita haberet esse ab alio, quod tamen ex se et ex natura suae essentiae non haberet non esse: neque realiter, neque etiam secundum intellectum: quasi omnino esset simile de productione Filii a Patre in divinis, et de productione creaturae a Deo, praeter hoc quod Filius habet esse suum in eadem substantia cum Patre, creatura autem in aliena substantia. Quod omnino absurdum est, quoniam nulla substantia ex natura sua est aliena ad non esse, praeter illam quae est ipsum esse per essentiam, non per participationem. Solum enim ipsum esse de se habet, quod absolutum est a non esse.
Ideo est alia opinio: quod creatura cum hoc, quod habet esse suum ab alio, ita habet ipsum, quod quantum est de se et natura sua, habet non esse.
Et in hoc variatur sententia quorumdam philosophorum et fidelium. Habere enim de se non esse, contingit intelligere dupliciter. Uno modo apud intellectum tantum, ut essentia creaturae prius intelligatur in non esse quam in esse; alio modo ut in se realiter prius duratione sit non ens, quam ab alio accipiat esse.
Primo modo philosophi quidam ponebant creaturam habere non esse ante esse, ita tamen quod nullo modo in re ipsa, sed solum in intellectu non esse eius posset praecedere esse suum. Et hoc modo habere esse ab alio post non esse: vocabat Avicenna creationem, secundum quod dicit in VI Metaphysicae suae: "Haec est intentio, quae apud sapientes creatio vocatur, id est: dare esse post non esse absolute. Causatum enim, quantum est in se, est ut non sit, quantum vero ad causam suam, est ei ut sit. Quod autem est rei apud intellectum, prius est per essentiam, non tempore, eo quod est ei ex alio. Omne igitur esse causatum est ens post non ens posteritate essentiae".
Secundo modo catholici ponunt creaturam habere non esse ante esse, ita quod in re ipsa, non solum in intellectu, non esse posset habere ante esse. Et secundum talem modum intelligendi naturam creaturae et productionem a Deo: non necessitate naturae, sed libera voluntate, est nostra quaestio: an creaturae repugnet fuisse ab aeterno, et Deus ideo non potuit eam produxisse ab aeterno; an non.
Et dicunt aliqui quod non repugnat ei, sed tamen, quod creaturam ex tempore produxit, hoc mere voluntatis Dei fuit, "cuius causa quaerenda non est, quia hoc quaerere, esset causam quaerere eius", cuius non est causa, ut dicit Augustinus. Qui et cum hoc dicunt, quod sola fide tenetur creaturam non semper fuisse, nec demonstrative probari posset: quia quod quid est creaturae, ab omni duratione abstrahit.
Quod autem non possit probari creaturam incepisse, secundum modum quo ponebant philosophi creaturae naturam, et eam habere esse a Deo, bene verum est, et in hoc concordant dicta exempla sanctorum. Probare autem eam incepisse secundum modum quo ponunt catholici naturam creaturae, et eam habere esse a Deo, bene est possibile, suppositis quibusdam, quae recta ratione supponenda sunt, ut iam videbitur.
Nec valet eorum ratio, quoniam, licet quod quid est rei absolute acceptum, abstrahit ab hic et nunc, existentia tamen eius actu, sive (?) esse (?) in effectu non semper abstrahit ab hic et nunc. Unde, licet quod quid est eclipsis lunae abstrahit ab hic et nunc, ut ipsum simpliciter acceptum non possit probari, existentia tamen eius actualis non abstrahit ab hic et nunc, et ideo potest bene probari hic et nunc esse. Unde, licet quod quid est creaturae, et esse ut sequitur essentiam eius, non possit probari, esse tamen actualis existentiae bene potest de ipsa probari novum fuisse, in quantum esse in effectu ostenditur ipsa creatura mundi non posse habere nisi post non esse praecedens duratione quod est probare creaturam incepisse esse.
Dicendum igitur absolute quod mundus non solum incepit ex tempore, sed etiam quod non potuit fuisse ab aeterno, et quod hoc repugnat naturae eius, dicente beato Ambrosio in principio Hexaemeron: "Quid tam inconveniens, ut aeternitas operis cum Dei omnipotentis coniungeretur aeternitate?" Unde Augustinus in libro Contra Felicianum definiens creaturam dicit quod "creatura est, ex eo quod adhuc non est aut aliquando non fuit: rei cuiuslibet corruptibilis, quantum in se est, omnipotentis Dei voluntate facta substantia". Unde Avicenna, bene videns quod id quod de sua essentia est non ens, non intellectu solo, sed et in re, esse non recipiat ab alio, nisi ex tempore, dicit in fine V Metaphysicae suae: "Postquam autem res ex se ipsa habet non esse, sequitur tunc ut esse eius sit post non esse, et fiat postquam non fuerat". Unde et de hoc modo inceptionis dicit in principio sexti: "Si autem laxaverit aliquis nomen inceptionis circa omne quod habet esse post non esse, quamvis non sit haec posteritas tempore, tunc omne creatum erit incipiens; si autem non laxaverit, sed fuerit conditio incipientis, ut habeat esse quo tempus sit: sic omne creatum est incipiens, cuius esse praeterit tempus et motus sive mutatio". Revera laxatur modus inceptionis cum tempore et sua duratione: ut eius esse non sit post non esse tempore praecedenti, sed infinita aeternitate, in quo non esse eius praecessit ante tempora. Proprius autem est modus inceptionis rei temporalis, quando incipit esse in tempore et non esse eius praecessit in tempore.
Et quod creatura habens esse post non esse, quod non esse habet ex natura sua in re, non intellectu solo, necessario incipiat post non esse duratione, manifeste probat Avicenna in fine V Metaphysicae suae, duobus ultimis capitulis.
Et quod ita sit de necessitate potest sic patere. Creatura enim, quae quantum ex se est non ens, ut nec formaliter nec effective habeat esse ex natura suae essentiae: non solum habet ab alio esse sicut habet in divinis Filius a Patre, vel sicut radius a sole, si uterque sit aeternus et non habet radius de se non esse nisi in intellectu, ut dictum est. Sed oportet quod ipsi creaturae acquiratur esse suum: ut Deus non solum det causam ei, ut sit in facto esse, sed ut faciat ipsam esse de non esse, quod apellatur creatio: si enim Deus creaturae daret esse in solo facto esse, nec praeter hoc alio modo eam faceret, in nullo differenti modo Pater in divinis daret esse Filio, et Deus creaturae, praeter hoc quod ibi Filio datur esse in substantia patris, hic autem in aliena substantia, ut supra dictum est: quia cum omnis transitus factionis de non esse in esse sit transmutatio, et haec transmutatio naturalis quando est circa subiectum praeexistens, actus creationis, etsi non sit vera transmutatio, ut est illa quae est naturalis, quia tamen est de non esse in esse, modum mutationis habet, non motus, ad modum actionis qua rei acquiritur esse per generationem naturalem. Et non est differentia: nisi quod generatio est ex materia, creatio autem est ex nihilo. Propter quod dicit Avicenna, VI Metaphysicae: "Invenimus quiddam esse, quod est ex causa semper sine materia, et quiddam, quod est aliquo mediante. Convenit autem ut omne quod non est ex materia praeiacente, vocemus non generatum, sed creatum". Nunc autem omnis transmutatio, quae est subita actio, est indivisibilis durationis, non succesiva, sed carens succesione et duratione, et ex parte ante et ex parte post. Creatio ergo qua cuicumque rei acquiritur esse, non potest esse ab aeterno. Actio etiam qua cuicumque rei esse acquiritur, necessario praecedit eius actionem, qua fit conservatio quae continuat esse in posterum. Quamquam ergo res in posterius possit conservari in esse, ut non desinat esse propter continuationem actus conservandi: non tamen in ante posset esse, nisi incipiat post non esse propter simplicitatem creationis, qua ei acquiritur esse.
Unde patet quod valde insipienter dicunt aliqui, quod eadem actione Deus res creat et conservat, sicut sol eadem actione creat et conservat lumen in medio. Si enim sol haberet esse ex se, nec aliquo modo ex natura sua conveniret ei non esse, et lucis natura procedens ab ipso de natura sua haberet esse post non esse, quamquam eius conservatio sit in continuo fieri, tamen necesse esset praecedere aliquod fieri, quo primo esse reciperet. Et ideo ponendo solem ab aeterno, et non habere de se non esse, necesse est ponere similiter radium eius ab aeterno non habentem esse post non esse nisi in intellectu, vel forte nec in intellectu; vel solem nulla necessitate naturae, sed libera voluntate radium producere.
Magnum etiam videtur esse inconveniens, quod esse creaturae, cum sit esse substantiale permanens, semper sit in continuo fieri, licet non possit nisi ad praesentiam suae causae permanere. Unde sicut videmus in generatione rerum naturalium, quod agens particulare, quia est solum causa fieri rei, eo quod non habet in se rationem totius speciei, per suam speciem causat sibi simile in materia, quo generato cessat eius actio et non conservat illud in esse, sed agens universale quod habet in se rationem totius speciei, ut corpus caeleste et eius motor, ut sit alia actio generationis et conservationis; consimiliter si agens universale primo rem ipsam per se et immediate generaret, et generatam postmodum conservaret, actio eius esset alia generandi et conservandi, et sicut ibi esset circa generatum: ita et in propositio circa creatum. Unde et utriusque actionis distinctionem tangit Augustinus, cum dicit De immortalitate animae, cap.4: "Vis et natura in corpore effectrix corporis universi praesente potentia tenet universum. Non enim fecit atque discessit, effectumque deseruit. Illa effectiva vis vacare non potest, quin illud quod ab ea factum est, tueatur, et ea specie carere non sinat, qua est quantacumque est. Quod enim per se non est, si destituatur ab eo per quod est, profecto non erit. Et non possumus dicere id accepisse corpus cum factum est, ut seipso iam contentum esse posset, etsi a conditore desereretur". Unde, secundum quod sancti exponunt illud Genesis,2: "Die septimo requievit Deus ab omni opere suo quod patrarat", requievit ab opere primae creationis, non autem ab opere gubernationis et conservationis; secundum quod dixit Christus, Ioann,8: "Pater meus usque modo operatur, et ego operor". Unde Augustinus in libro Contra Adimantum, 2, utrumque verbum concordans dicit: "Requievit ab omnibus operibus suis, quae fecit, ut iam ultra non faceret mundum, cum omnibus quae in eo sunt. Nec tamen ut etiam a mundi administratione requiesceret, ut in faciendo mundo, a quo opere post factionem cessavit, sed in administrando operaretur".
Quia igitur Deus non potest res creare nisi in aliena substantia, per quam necessario habent de se non esse, non de sua substantia, per quam de se haberent non posse non esse, ideo dicit Augustinus De fide ad Petrum, cap. 10: "Deus, qui sine initio semper est quod summe est, dedit rebus a se creatis ut sint: non tamen sine initio, quia nulla creatura eiusdem naturae est, cuius est".
Et sic absolute dicendum quod, quia creatura, eo quod creatura est, voluntarie a Deo de nihilo facta, non potest esse ab aeterno, contradictione repugnante: quia eo quod ponitur sine initio, ponitur habere esse sibi non acquisitum ab alio de non esse, et per hoc quod est creatura, ponitur sibi a Deo esse acquisitum de non esse.
Dicet forte aliquis quod de ratione creaturae, ut est creatura, non est, quod esse sic sibi sit acquisitum, ut ipsam oporteat habere non esse ante esse duratione, licet hoc sit sufficienter, ut aestimo, iam probatum; sed quod posset sibi fuisse acquisitum. Unde, sicut id quod ab aeterno praedestinatum est fore, ab aeterno potuit non fuisse praedestinatum fore, vel fuisse praedestinatum non fore, sic, etsi mundus ab aeterno habuit esse a Deo, et ita non sit ei esse acquisitum ab eo, quia tamen nulla necessitate naturae aut voluntatis immutabilis concomitantis naturam mundus habet esse ab eo ab aeterno, potuit non habuisse esse ab eo, ita potuit sibi fuisse acquisitum esse a Deo sicut nunc est secundum fidem.Sed contra. Secundum Philosophum esse quod est, quando est, necessario est, ita quod pro tempore quo est, non est in potentia ut non sit: neque ex parte ipsius entis, neque ex parte alicuius efficientis: quia super hoc nulla est potentia, quia esset ad contradictoria facere simul esse. Et similiter de eo quod fuit: pro tempore quo fuit, necessarium est fuisse. Et de eo quod erit: pro tempore quo erit necessarium est fore. Ita quod in nullo istorum modorum est potentia ad contrarium pro eodem tempore, quo ponitur actus. Sed si sit potentia ad contrarium, hoc est per potentiam positam in esse pro alio tempore in quo potest actus impediri, quia contingens est. Hoc enim modo, licet quod est, quando est, necessario est, non tamen absolute necessario est, quia erat potentia in tempore praecedenti, per quam actus iste potuit impediri, et per hoc potuit absolute non esse pro tempore quo est. Et similiter quod fuit, quando fuit, necessario fuit. Non tamen absolute necessario fuit, quia erat potentia in tempore praecedenti per quam ille actus potuit impediri, et per hoc potuit pro illo tempore absolute non fuisse. Similiter quod erit, quando erit, necessario erit. Non tamen absolute necessario erit, quia fuit vel est vel erit potentia ante illud futurum per quam actus ille poterit impediri et per hoc poterit absolute non fore. Si ergo aliquid aliquando fuit, nec umquam erat potentia praecedens, per quam actus essendi eius pro tempore quo fuit, potuit impediri, absolute necessario fuit, quia non erat omnino potentia, neque rei existentis, neque causae efficientis, per quam potuit impediri ne tunc fuisset. Sed si aliquid semper habuerit esse, et ab aeterno, numquam erat potentia praecedens, per quam actus essendi eis posset impediri pro aliquo instanti in ante assumendo, nec rei existentis neque alicuius causae efficientis. Absolute ergo necessarium est illud semper fuisse. Si ergo creatura mundi ponatur semper habuisse esse a Deo, et ab aeterno, necessarium est absolute eam semper et ab aeterno fuisse, et si sic, numquam ab aeterno neque ex parte Dei neque ex parte rei erat potentia aliqua per quam potuit aliquando non fuisse, et sic creatura mundi, si ponatur habuisse esse a Deo ab aeterno: non solum numquam erat ei esse acquisitum a Deo de novo ex aliquo temporis initio sed nec omnino possibile est ut sibi umquam fuisset esse acquisitum a Deo de novo in aliquo initio temporis: quod falsum est simpliciter et impossibile, cum contrarium tenet fides, quae ponit quod mundus a Deo aliquando novus factus est.
Non solum ergo simpliciter falsum est, sed etiam impossibile, quod mundi creatio habeat esse a Deo ab aeterno, ut numquam sit ei esse acquisitum ab eo, possibile tamen fuisset acquiri. Immo aut necesse est ponere, quod esse sit ei acquisitum a Deo de novo, quod postmodum ei conservetur ab eo, ut omnino non poterit aliter esse ab ipso ut ostendit praecedens demonstratio, aut necesse est ponere, si habet esse a Deo ab aeterno non acquisitum, quod mundus absolute non potest non habere esse ab eo et sic quod numquam potuit ei ab eo acquiri esse de novo, nec umquam poterit permittere ut cadat in non esse, ut ostendit ista ultima demonstratio.
Et haec fuit procul dubio sententia et mens philosophorum in aeternitate mundi, quod scilicet creatura mundi, quia non habet non esse ex sua natura, nisi in solo intellectu, ut aestimabant, numquam erat ei acquisitum esse. Et ita licet haberet esse a Deo ut a prima causa, semper tamen et ab aeterno ab illo esse habuit et habebit. Nec fuit secundum hoc apud eos minus impossibile creaturam mundi aliquando posse non fore quam aliquando non fuisse. Unde fuit principium apud eos, quod creatura de natura et essentia sua non habet quod non sit, etiam si sibi derelinqueretur (quasi per impossibile), et sic quod de se non habet posse ad non esse, sed quod quantum est, ex parte eius impossibile est eam non esse, super impossibile autem nulla cadit potentia quae absolvat ipsum, et reducat ad possibile, reducendo ipsum etiam ad actum. Ex huiusmodi autem principio posuerunt quod nullo agente posset creatura mundi non esse aut non fuisse, et per hunc modum posuerunt mundum habere esse a Deo ab aeterno, non tamen factum esse umquam ab ipso, nisi large sumendo factionem pro creatione, modo quo Avicenna exponit actionem creationis, ut supra expositum est, non modo quo catholici eam exponunt de nova mundi factione. Sic ergo posuerunt mundum ita habere esse a Deo, quod non potuit Deus ei non dedisse esse, nec esse auferre ab eo, quia secundum eos mundus habet esse a Deo sola naturae necessitate aut voluntate immutabilitatis coniuncta necessitati naturae, non libera ad dare esse et non dare. Quia si quis dubitaret an talis erat philosophorum mens et sententia, videat primum Caeli et mundi, et VI Metaphysicae Avicenna, et procul dubio ita esse inveniet. Unde Philosophus determinationem suam superhabitam I Caeli et mundi repetit breviter in IX Metaphysicae, dicens: "Nihil aeternum est in potentia, et omne verbum et omnis potentia est contradictorium insimul. Quod enim non habet potentiam ut sit, quia non est aliquid, non erit. Et omne quod habet potentiam ut sit, possibile est ut non agat. Ergo quod habet potentiam ut sit, possibile est ut sit et ut non sit, et quod possibile est ut non sit, corrumpetur aut modo simplici per substantiam, aut hoc modo quantitate aut qualitate. Ergo nullum eorum, quae non corrumpuntur modo simplici, est in potentia modo simplici". Omne verbum est omnis potentia, id est omnis potentia activa rationalis, et omnis potentia passibilitatis, secundum Commentatorem. Unde dicit ibidem: "Declaratum est in scientia naturali quod nullum eorum quae non corrumpuntur secundum substantiam, habet potentiam quod substantiae eorum corrumpantur. Et hoc dixit in hoc loco, quasi negando. Et declaratio eius perfecta est in primo Caeli et mundi. Illic enim declaravit quod in aeterno non sit potentia ad corruptionem.
Nos igitur qui ipsa veritate fidei coacti sumus tenere quod creaturae mundi esse est acquisitum a Deo ex tempore, et quod de se et de natura sua nulla creatura habeat esse, sed a solo Deo, et hoc acquisitum, quia de sua natura habet non esse ut ostendit supra prima demonstratio, primo debemus destruere primum fundamentum philosophorum, dicendo quod omnis creatura, in quantum huiusmodi, ex natura sua simpliciter habet, quod non sit etiam in re, nisi habeat esse ab alio. Si enim diceremus quod de natura sua est quod sit, necesse habebimus concedere omnia alia inducta ex hoc ab eis circa mundi aeternitatem et incorruptibilitatem. Unde, illo primo negato, possumus dicere quod mundus habet esse sibi a Deo acquisitum, non ab aeterno. Revera si haberet esse a Deo ab aeterno, non esset ei acquisitum a Deo, nec possibile acquiri, et e converso, ut dictum est. Possumus autem et debemus dicere consequenter, nulla necessitate, nec naturae, nec voluntatis, mundum habere esse a Deo. Ex quo patet, quia simpliciter falsum est dictum superius contra nostra determinationem, scilicet quod cum hoc quod ponamus mundum habere esse a Deo ab aeterno, possit poni quod mundus ab aeterno potuit mundo acquirere esse, ut creatura non dicatur ex hoc "creatura", quod habet sibi esse acquisitum, sed quia sibi possit a Deo esse acquiri, et quia apta est ut sibi acquiratur, licet habeat ab aeterno a Deo esse non acquisitum. Illa enim sunt omnino incompossibilia, ut dictum est.
Sed quod arguitur per similem de praedestinatione: quod id quod ab aeterno praedestinatum est fore, ab aeterno potuit non praedestinari fore vel praedestinari non fore, ergo a simili de creatura; et, licet ab aeterno ponatur habere esse a Deo, cum hoc stat quod ab aeterno potuit non habuisse esse a Deo, et ita quod ab aeterno potuit habere esse acquisitum ab eo in aliquo tempore: dicendum, quod non est simile: quia habere esse a Deo, dicit quid non in respectu ad aliquod determinatum signum temporis vel durationis, sicut facit esse praedestinatum a Deo ratione eius quod est "prae-". Nihil enim praedestinatur, nisi cuius esse praeterit ipsa praedestinatio, quia non est praedestinatum nisi incipiens esse in aliquo determinato signo temporis, et ideo, cum in illo signo nulla necessitate incipiat esse, cum hoc quod est praedestinatum fore in illo, verum est quod poterit in illo non fore. Et quod poterit in re non fore, poterit a Deo praedestinari non fore, vel non praedestinari fore, quia praedestinatio, etsi est aeterna, semper tamen correspondet conditioni rei praedestinatae. Et ideo, quia praedestinatum fore dicit rem divini actus respectu alicuius temporis determinati, respectu cuius res potest aliter se habere; habere autem esse a Deo dicit rem divini actus, non respectu alicuius temporis determinati; habere autem esse a Deo ab aeterno, omnino dicit actum supra omne tempus signatum et finitum, ita ut respectu nullius temporis determinati possibile est aliter se habere, immo respectu infinitae aeternitatis in qua omnino est carentia ad posse aliter se habere, ut patet ex demonstratione producta.
Propter quod patet plane quod ab aeterno praedestinatum fore, potuit non praedestinari fore, vel praedestinari non fore, habens autem esse a Deo ab aeterno, non potuit ab aeterno habere non esse ab eo, nec habere esse acquisitum ullo modo, ut praedeterminatum est, secundum quod et bene et eleganter dicit Philosophus quod in perpetuis quae semper habent esse, non differunt esse et posse.<Ad argumenta>
Per hoc patet ad argumentum primum in contrarium, quod falsum supponit: scilicet quod non includitur contradictio, ponendo creaturam ab aeterno.
Ad secundum, quod Deus fecit creaturam in aeternitate aut extra: dicendum, quod extra, non in duratione aliqua quae aeternitatem excesserit, sed quae sub aeternitate inceperit: secundum quod dicit Augustinus XII De civitate Dei, cap.15: "Deus semper fuit ante ipsam, sed nullo tempore sine ipsa, non eam spatio currente, sed manente aeternitate praecedens".
Argumenta autem ad propositum bene concludunt necessitate, si quis ea interius inspiciat iuxta iam determinata.__