Averroes
In Physicam, comm.20
(...) Et ista quaestio nunquam potuit dilucidari mihi, nisi post magnus tempus; et quicquid scripsi de tempore secutus sum expositoribus, sed hic non. Si tempus non sequitur aliquem motum existentem extra animam, (...), quomodo igitur dicit Aristoteles post, ipsum sequi motum corporis coelestis (...)? Etiam si sequitur motum corporis coelestis, contingent ut caecus non percipiat tempus, quia nunquam percipit motum coeli. (...)
In De anima, comm.5
(ed. Venetiis, 1562, p.149f-150c)[Et sic nullam habet naturam ... etc. - 429b21 sqq.
Quoniam, quia opinati sumus ex hoc sermone quod intellectus materialis est unicus hominibus, et etiam ex hoc sumus opinati quod species humana est aeterna, ut declaratum est in aliis locis: necesse est ut intellectus materialis non sit denudatus a principiis naturalibus communibus toti speciei humanae, scilicet primis propositionibus et formationibus singularibus communibus omnibus. Haec enim intellecta sunt unica secundum recipiens, et multa secundum intentionem receptam. Secumdum igitur modum, secundum quem sunt unica, necessario sunt aeterna: cum esse non fugiat a subiecto recepto, scilicet motore, qui est intentio formarum imaginatarum, nec est illic impediens ex parte recipientis. Generatio igitur et corruptio non est ei nisi principium multitudinem contingentem eis, non propter modum secundum quem sunt unica. Et ideo, cum in respectu alicuius individui fuerit corruptum aliquod intellectum primorum intellectorum per corruptionem sui subiecti per quod est copulatum cum nobis, et verum necesse est ut illud intellectum non sit corruptibile in respectu uniuscuiusque individui. Et ex hoc modo possemus dicere quod intellectus speculativus est unus in omnibus.
In De anima, comm.5
(ed. Venetiis, 1562, p.146a-c)Formare per intellectum, sicut dicit Aristoteles, est sicut comprehendere per sensum; comprehendere autem per sensum perficitur per duo subiecta quorum unum est subiectum per quod sensus fit verus, et est sensatum extra animam. Aliud autem est subiectum, per sensus est forma exsistens et est prima perfectio sentientis. Necesse est etiam ut intellecta in actu habeant duo subiecta: quorum unum est subiectum per quod sunt vera, scilicet formae, quae sunt imagines verae; secundum autem est illud, per quod intellecta sunt unum entium in mundo, et istud est intellectus materialis. Nulla nempe est differentia in hoc inter sensum et intellectum, nisi quia subiectum sensus, per quod est verus, est extra animam, et subiectum intellectus, per quod est verus, est intra animam.
In De anima, comm.5
(ed. Venetiis, 1562, p.148e-f)Et, cum declaratum est ex praedictis dubitationibus quod impossibile est ut intellectus copuletur cum unoquoque hominum, et numeretur per numerationem eorum per partem, quae est de eo quasi materia, scilicet intellectum materialem, remanet ut continuatio intellectorum cum nobis hominibus fit per continuationem intentionis intellectae cum nobis, et sunt intentiones imaginatae, scilicet partis quae est in nobis de eis aliquo modo quasi forma. Et ideo dicere puerum esse intelligentem in potentia potest intelligi duobus modis. Quorum unus est quod formae imaginatae quae sunt in eo, sunt intellectae in potentia. [f] Secundus autem, quod intellectus materialis, qui innatus est recipere intellectum illius formae imagimatae, est recipiens in potentia, et continuatus cum nobis in potentia.
In De anima, comm.5
(ed. Venetiis, 1562, p.151d)Tertia autem quaestio quae est quaestio intellectus materialis est aliquid ens, et non est aliqua formarum materialium, neque etiam prima materia, sic dissolvitur. Opinandum est nam quod istud est quartum genus esse, quemadmodum nam sensibile esse dividitur in formam et materiam, sic intelligibile esse oportet dividi in consimilia his duobus, scilicet in aliquod simile formae, et in aliquod simile materiae. Et hoc necesse est in omni intelligentia abstracta, que intelligit aliud. Et si non, non esset multitudo in formis abstractis. Et ideo declaratum est in Prima philosophia, quod nulla est forma liberata a potentia simpliciter, nisi prima forma, quae nihil intelligit extra se: sed essentia eius est quidditas eius: aliae autem formae diversantur in quidditate, et essentia quoquo modo. Et, nisi esset hoc genus entium quod scivimus in scientia animae, non possemus intelligere multitudinem in rebus abstractis: quemadmodum, nisi sciremus hic naturam intellectus, non possemus intelligere quod virtutes moventes abstractae debent esse intellectus. Et hoc latuit multos modernos, adeo quod negaverunt illud, quod dicit Aristoteles in tractatu sui libri, quod necesse est ut formae abstractae moventes corpora coelestia sint secundum numerum corporum coelestium. Et ideo scire de anima necessarium est in sciendo primam philosophiam.
In De anima, comm.5
(ed. Venetiis, 1562, p.152 c-f)Et cum intellectus materialis fuerit copulatus secundum quod perficitur per intellectum agentem, tunc nos sumus copulati cum intellectu agente. Et ista dispositio dicitur adeptio, et intellectus adeptus, ut post videbitur. Et iste modus secundum quem posuimus essentiam intellectus materialis dissolvit omnes quaestiones contingentes huic quod ponimus, quod intellectus est unus et multa. Quoniam, si res intellecta apud me et apud te fuerituna omnibus modis, continget quod cum ego scirem aliquod intellectum ut tu scires etiam illud ipsum, et alia multa impossibilia. Et si posuerimus eum esse multa, continget ut res intellecta apud me et apud te sit unum in speciae et duae in individuo, et sic res intellecta habebit rem intellectam. Et sic procedit in infinitum. Et sic erit impossibile ut discipulus addiscat a magistro, nisi scientia quae est in magistro sit virtus generans et creans scientiam quae est in discipulo, ad modum secundum quem iste ignis generat alium ignem sibi similemin specie, quod est impossibile. Et hoc, quod scitum est idem in magistro et discipulo, ex hoc modo fecit Platonem credere quod disciplina esset rememoratio. Cum igitur posuerimus rem intelligibilem quae est apud me et apud te multa in subiecto, secundum quod est vera, scilicet formam imaginationis unam in subiecto, secundum quod est intellectus ens et est immaterialis, dissolvuntur istae quaestiones perfecte.
In De anima, comm.20
(ed. Venetiis, 1562, p.163a - 165e)[Ea vero quae potentia est ... etc. (430a 20-25)
[163a] Istud capitulum potest intelligi tribus modis, quorum unus est secundum opinionem Alexandri, et secundus secundum opinionem Theophrasti et aliorum expositorum, et tertius secundum opinionem, quam nos narravimus: et est magis manifestum secundum verba. Potest nam intelligi secundum Alexandrum quod intendebat per intellectum in potentia praeparationem existentem in complexione humana scilicet quod potentia et praeparatio, quae est in homine ad recipiendum intellectum, in respectu uniuscuiusque individui est prior tempore intellectu agente: simpliciter autem intellectus agens est prior. Et, cum dixit "neque est quandoque intelligens et quandoque non", intendit intellectum agentem. Et, cum dixit "et, cum fuerit abstractus, est quod est tantum, non mortalis" intendit quod iste intellectus, cum fuerit copulatus in nobis, et intellexerimus per illum alia entia, secundum quod est forma nobis ipse solus, tunc inter partes intellectus est non mortalis. Deinde dicit "et non rememoramur, etc." haec est quaestio circa intellectum agentem, secundum quod copulatur nobis, et intelligimus per illum. Potest nam quis dicere quod, cum intellexerimus per aliquod aeternum, necesse est ut intelligamus per illud [b] idem post mortem, sicut ante. Et dixit respondendo quod intellectus iste non copulatur nobis, nisi mediante esse intellectus materialis generabilis et corruptibilis in nobis; et, cum iste intellectus fuerit corruptus in nobis, neque rememorabimur. Forte igitur Alexander ita exposuit hoc capitulum; licet non viderimus expositionem suam in hoc libro.
Themistius autem intelligit per intellectum, qui est in potentia, intellectum materialem abstractum, cuius esse demonstratum est. Et intelligit per intellectum, cuius fecit comparationem cum hoc intellectum agentem, secundum quod continuatur cum intellectu qui est in potentia, et hoc quidem est intellectus speculativus apud ipsum. Et, cum dixit "et non quandoque intelligit, non quandoque non intelligit", intelligit agentem, secundum quod non tangit intellectum materialem. Et, cum dicit "et, cum fuerit abstractus, est quod est tantum non mortalis", intendit intellectum agentem, secundum quod est forma intellectui materiali. Et hoc est intellectus speculativus apud ipsum. Et erit ista quaestio contra intellectum agentem, secundum quod tangit intellectum materialem. Et est [c] speculativus secundum quod est forma intellectui materiali: et hoc est intellectus speculativus. Sed, cum dixit "et non rememoramur" dicit quod remotum est ut ista dubitatio ab Aristotele sit circa intellectum, nisi secundum quod intellectus agens est forma in nobis. Dicit enim quod ponenti intellectum agentem esse aeternum, et intellectum speculativum esse non aeternum, non contingit haec quaestio, scilicet quare non rememoramur post mortem, quod intelligimus in vita. Et est, sicut dixit, ponere enim istam quaestionem circa intellectum agentem secundum quod est adeptus: ut Alexander dicit, remotum est. Scientia enim existens in nobis in dispositione adeptionis aequivoce dicitur cum scientia in nobis existente per naturam et disciplinam. Ista dicitur quaestio, ut apparet, non est nisi in scientia existente per naturam. Impossibile est nam ut ista quaestio sit nisi circa cognitionem aeternam, existentem in nobis, aut per naturam, ut dicit Themistius, aut per intellectum adeptum in postremo. Quia igitur haec quaestio apud Themistium est circa intellectum speculativum, et initium sermonis Aristotelis est de intellectu agente, ideoque opinatus fuit quod intellectus speculativus est agens apud Aristotelem secundum quod tangit intellectum materialem. Et testatur super omnia ista ex hoc, quod dixit in primo tractatu [d] de intellectu speculativo. Fecit enim illic eandem quaestionem, quam hic: et dissoluit eam per hanc eandem dissolutionem. Dicit nam in principio istius libri: "intellectus autem vero esse aliqua substantia existens in re, et non corrumpi, quoniam, si corrumperetur, tunc magis esset hoc apud fatigationem senectutis". Et postea dedit modum, ex quo possibile est ut intellectus sit non corruptibilis, et intelligere per ipsum erit corruptibile. Et dixit "et formare per intellectum, et considerare sunt diversa: ita quod intus corrumpetur aliquod aliud, ipsum autem in se nullam habet occasionem. Distinctio autem et amor non sunt esse illius: sed istius, cuius est hoc secundum quod est eius. Et ideo est, cum iste corrumpetur, non rememorabimur, neque diligemus". Themistius igitur dicit quod sermo eius in illo tractatu, in quo dicit, "intellectus autem vero esse substantia aliqua existens in re", et non corrumpi, idem est cum illo, in quo dixit hoc "et, cum fuerit abstractus est quod est tantum, non mortalis, aeternus". Et quod dixit hic "et non rememoramur", quia iste non est passibilis, et intellectus passibilis est corruptibilis, et sine hoc nihil intelligit, idem est cum eo, quod illic dixit, "sive et formare per intellectum,[e] et considerare diversantur, etc". Et dixit principio hoc quod intendebat hic per intellectum passibilem partem concupiscibilem animae. Ista enim pars vero habere aliquam rationem. Auscultat enim ad concedendum illud, quod respicit anima rationalis.
Nos autem, cum videmus opinionem Alexandri et Themistii esse impossibiles, et invenimus verba Aristotelis manifesta secundum nostram expositionem, credimus quod ista est opinio Aristotelis quam nos diximus et sunt verba in se vera. Quoniam autem verba eius apparentia sunt in hoc capitulo declarabitur sic. Cum enim dixit, "et iste intellectus etiam est abstractus, non mixtus, neque passibilis", loquitur de intellectu agente. Et non possumus aliud dicere et haec particula “etiam” ostendit alium intellectum esse non passibilem, neque mixtum. Et simpliciter comparatio inter eos est, ut manifestum est, secundum quod inter intellectum agentem et intellectum materialem, secundum quod intellectus materialis communicat agenti in multis istarum dispositionum. Et in hoc convenit nobiscum Themistius [f] et differt Alexander. Et, cum dixit "et quod est in potentia, est prius tempore individuo", potest intelligi per tres opiniones eodem modo. Secundum nam nostram opinionem et Themistii, intellectus qui est in potentia prius continuatur cum nobis quam intellectus agens. Et secundum Alexandri intellectus qui est in potentia erit prior in nobis secundum esse, aut generationem, non secundum continuationem. Et, cum dixit "universaliter autem non est neque in tempore", loquitur de intellectu qui est in potentia. Quoniam, cum fuerit acceptus simpliciter non respectu individui, tunc non erit prior intellectu agente aliquo modo prioritatis, sed posterior ab eo omnibus modis. Et iste sermo convenit utrique opinioni, scilicet dicenti quod intellectus, qui est in potentia, est generabilis aut non generabilis.
Et, cum dixit "neque est quandoque intelligens, et quandoque non intelligens" impossibile est ut iste sermo intelligatur secundum suum manifestum, neque secundum Themistium, neque secundum Alexandrum. Quoniam hoc verbum est, cum dixit "neque est quandoque intelligens, et quandoque non intelligens", secundum eos refertur ad intellectum agentem. Sed [164a] Themistius, sicut diximus, opinatur quod intellectus agens est speculativus, secundum quod tangit intellectum materialem. Alexander autem opinatur quod intellectus qui est in habitu et est speculativus est alius ab intellectu agente, et hoc oportet credere. Artificium enim aliud est ab artificiato et agens aliud ab acto. Secundum autem quod nobis apparuit sermo est iste secundum suum manifestum: et erit illud verbum, est relatum ad propinquissime dictum: et est intellectus materialis, cum fuerit actu simpliciter, non in respectu individui. Intellectus enim qui dicitur materialis, secundum quod diximus, non accidit ei ut quandoque intelligat quandoque non, nisi in respectu formarum imaginationis existentium in unoquoque individuo, non in respectu speciei, verbi gratia quod non accidit ei ut quandoque intelligat intellectum equi, et quandoque non, nisi in respectu Socratis et Platonis. Simpliciter autem et respectu speciei semper intelligit hoc universale: nisi species humana deficiat omnino. Quod est impossibile, et secundum hoc sermo erit secundum suum manifestum. Et, cum dixit "universaliter autem non est neque im tempore" intendit quod intellectus, qui est in potentia, cum non fuerit acceptus in respectu alicuius individui, sed fuerit acceptus simpliciter, [b] et in respectu cuiuslibet individui, tunc non invenitur aliquando intelligens et aliquando non, sed semper invenitur intelligens. Quemadmodum intellectus agens, cum non fuerit acceptus in respectu alicuius individui, tunc non invenitur quandoque abstrahens et quandoque non abstrahens, sed semper invenitur abstrahere, cum acceptus fuerit simpliciter. Idem enim modus est in actione duorum intellectuum. Et secundum hoc, cum dixit "et, cum fuerit abstractus, est illud quod est tantum non mortalis", intendit et, cum fuerit abstractus secundum hunc modum, ex hoc modo est tantum non mortalis, non secundum quod accipitur in respectu individui. Et erit sermo eius, in quo dixit "et non rememoramur etc." secundum suum manifestum.
Contra enim hanc opinionem surgit quaestio perfecte. Dicet enim quaerens: cum intelligibilia comunia sint non generabilia, neque corruptibilia secundum hunc modum, quare non rememoramur post mortem [c] cognitionum habitarum in hac vita? Et dicetur dissoluendo, quia rememoratio fit per virtutes comprehensivas passibiles scilicet materiales: et sunt tres virtutes in homine quarum esse declaratum est in "[De] sensu et sensato" scilicet imaginativa et cogitativa et rememorativa. Istae enim tres virtutes sunt in homine ad praesentandam formam rei imaginatae quando sensus fuerit absens. Et ideo dictum fuit illic quod, cum istae tres virtutes adiuverint se ad invicem, forte representabunt individuum rei, secundum quod est in suo esse, licet autem non sentiamus ipsum.
Et intendebat hic per intellectum passibilem formas imaginationis, secundum quod in eas agit virtus cogitativa propria homini. Ista nam virtus est aliqua ratio et actio eius nihil est aliud quam ponere intentionem formae imaginationis cum suo individuo apud rememorationem, aut distinguere eam ab eo apud formationem. Et manifestum est quod intellectus qui dicitur materialis recipit intentiones imaginatas post hanc distinctionem. Iste igitur intellectus passibilis necessarius est in formatione. Recte igitur dixit "et non rememoramur", quia iste est non passibilis. Et intellectus passibilis est corruptibilis, et sine hoc nihil intelligit, id est sine virtute imaginativa et cogitativa nihil intelligit [d] intellectus qui dicitur materialis. Hae enim virtutes sunt quasi res quae praeparant materiam artifici ad recipiendum actionem artificii. Haec igitur est una expositio.
Et potest exponi alio modo, et est quod cum dixit, "et non est quandoque iste intelligens et quandoque non intelligens", intendit cum non fuerit acceptus, secundum quod intelligit et formatur a formis materialibus generabilibus et coruptibilibus, sed fuerit acceptus simpliciter, et secundum quod intelligit formas abstractas, liberatas a materia, tunc non invenitur quandoque intelligens et quandoque non intelligens, sed invenietur in eadem forma, verbi gratia in modo per quem intelligit intellectum agentem: cuius proportio est ad ipsum, sicut diximus, sicut lucis ad diaphanum. Opinandum est enim quod iste intellectus qui est in potentia, cum declaratum est quod est aeternus, et quod innnatus est perfici per formas materiales, dignior est ut fit innatus perfici per formas non materiales quae sunt intellectae in se. Sed non in primo copulatur nobiscum ex hoc modo sed in postremo, quando perficitur generatio intellectus, qui est in habitu, ut declarabimus post. Et secundum hanc expositionem, cum dixit [e] "et, cum fuerit abstractus est, quod est tantum non mortalis", innuit intellectum materialem, secundum quod perficitur per intellectum agentem, quando fuerit copulatus nobiscum ex hoc modo deinde abstrahitur et forte innuit intellectum materialem in sua continuatione prima nobiscum, scilicet continuatione quae est per naturam. Et appropriavit ipsum per hanc particulam “tantum” annuendo ad corruptionem intellectus, qui est in habitu ex modo per quem est corruptibilis.
Et videtur quando quis intuebitur intellectum materialem cum intellectu agente, apparebunt esse duo uno modo, et unum alio modo. Sunt enim duo per diversitatem actionis eorum. Actio enim intellectus agentis est generare, istius autem informari. Sunt autem unum, quia intellectus materialis perficitur per agentem et intelligit ipsum. Et ex hoc modo dicimus quod intellectus continuatus nobiscum apparent in eo duae virtutes, quarum una est activa, et alia est de genere virtutum passivarum, et quam bene assimilat illum Alexander igni. Ignis enim est innatus alterare omne corpus per virtutem existentem in eo: sed tamen cum hoc patitur quoquo [f] modo ab eo, quod alterat: et assimilatur cum eo aliquo modo similitudinis. Illum acquirit ab eo formam igneam minorem forma ignea alterante. Haec enim dispositio valde est similis dispositioni intellectus agentis cum passibilis, et cum intellectis, quae generat, est enim agens ea uno modo, et recipiens ea alio modo.
Et secundum hoc erit sermo in quo dixit "et non rememoramur, etc.", dissolutio quaestionis quae fecit antiquos expositores credere intellectum qui est in habitu, esse aeternum: et fecit Alexandrum opinari intellectum materialem esse generabilem et corruptibilem in qua dicebatur quaestio intellecta a nobis sunt non aeterna cum hoc quod intellectus est aeternus, et recipiens est aeternus. Et quasi diceret respondendo quod causa in hoc est quia intellectus materialis nihil intelligit sine intellectu passibili, licet sit agens et recipiens sit sicut comprehendere colorem. Color nam non est, licet lux sit et visus sit, nisi coloratum sit. Et tunc secundum quam istarum expositionum dicatur litera erit conveniens verbis Aristotelis et suis demonstrationibus [165a] sine aliqua contradictione, aut exitu a manifesto suis sermonis. Et ideoque non est recte uti in doctrina verbis aequivocis, nisi in eis quae licet sint diversa, tamen conveniunt in omnibus intentionibus, de quibus possunt dici. Et demonstrat quod intendebat hic per intellectum passibilem virtutem imaginativam humanam hoc quod cecidit in alia translatione loco, quod dixit “quod est non passibilis, et intellectus passibilis est corruptibilis”. Dicit nam in illa translatione: “et quod induxit nos ad dicendum quod iste intellectus non alteratur, neque patitur, et quod existimatio est imaginatio intellectus passibilis, et quod corrumpitur et non comprehendit intellectum, et nihil intelligit sine imaginatione”.
Hoc nomen igitur intellectus secundum hoc dicitur in hoc liber quatuor modis. Dicitur nam de intellectu materiali, et de intellectu qui est in habitu, et de intellectu agente et virtute imaginativa. Et debes scire quod nulla differentia est secundum expositionem Themistii et antiquorum expositorum et opinionem Platonis in hoc quod intellecta existentia in nobis sunt aeterna, et ad discernere est rememorari. Sed Plato dixit quod ista intellecta sunt in nobis quandoque, et quandoque non, propter hoc quod subiectum praeparatur [b] ad recipiendum ea quandoque et quandoque non. Et ipsa in se ita sunt: antequam recipiamus, sicut post, et ita sunt extra animam, sicut in anima. Themistius autem dixit. Et hoc scilicet quod quandoque sunt copulata, et quandoque non, accidit eis propter naturam recipientis. Opinatur enim quod intellectus agens non est innatus continuari nobiscum in primo, nisi secundum quod tangit intellectum materialem. Et ideo accidit ei ex hoc modo diminutio ista, cum continuatio cum intentionibus imaginatis est uno modo quasi receptio, et alio modo quasi actio: et ideo intellecta sunt in eo in dispositione diversa a suo esse in intellectu agente. Et fiducia in intelligendo hanc opinionem est quod causa movens Aristotelem ad ponendum intellectum materialem esse non est quia est hic intellectum factum: sed causa in hoc est, aut quia, cum fuerit inventa intellecta quae sunt in nobis secundum dispositiones non convenientes intellectibus simplicibus, tunc fuit [c] dictum quod iste intellectus qui est in nobis est compositus ex eo quod est in actu, scilicet intellectu agente, et ex eo quod est in potentia: aut quia continuatio secundum hanc opinionem est similis generationi, et asimilatur agenti et patienti, scilicet in sua continuatione cum intentionibus imaginationis. Secundum igitur hanc opinionem agens, et patiens, et factum erunt idem. Et est dictum ab istis tribus dispositionibus per diversitatem quae accidit ei.
Nos autem opinamur quod non movit ipsum ad ponendum intellectum agentem nisi hoc quod intellecta speculativa sunt generata secundum modum quem diximus. Considera ergo hoc quoniam est differentia inter istas tres opiniones, scilicet Platonis et Themistii opinionem nostram. Et secundum expositionem Themistii non indigetur in istis intellectis nisi ad ponendum intellectum materialem tantum, aut intellectum materialem, et agentem secundum modum similitudinis. Ubi nam non est vera generatio, non est agens. Et nos convenimus cum Alexandro in modo ponendi [d] intellectum agentem, et differimus ab eo in natura intellectus materialis. Et differimus a Themistio in natura qui est in habitu et in modo ponendi intellectum agentem. Et nos etiam quoquo modo convenimus cum Alexandro in natura intellectus qui est in habitu, et alio modo differimus.
Hae igitur sunt differentiae, quibus dividuntur opiniones attributae Aristoteli. Et debes scire quod usus et exercitium sunt causae eius, quod apparet de potentia intellectus agentis, qui est in nobis ad abstrahendum et intellectus materialis ad recipiendum: sunt, dico, causae propter habitum existentem per usum et exercitium in intellectu passibili, et corruptibili, quem vocavit Aristoteles passibilem. Et dicit aperte ipsum corrumpi. Et, si non, contingeret ut virtus, quae est in nobis agens intellecta esset materialis, et similiter virtus passibilis. Et ideo nullus potest rationari per hoc super hoc quod intellectus materialis admiscetur corpori. Illud enim quod dixit opinans ipsum esse admixtum in responsione istius sermonis, in intellectu agente dicimus nos, in responsione eius in intellectu materiali. Et per istum intellectum quem vocat Aristoteles passibilem, diversantur homines in quatuor virtutibus dictis in Topicis quas Alfarabius [e] numeravit in Elenchis. Et per istum intellectum differt homo ab aliis animalibus. Et, si non, tunc necesse esset ut continuatio intellectus agentis et recipientis cum animalibus esset eodem modo. Intellectus quidem operativus differt a speculativo per diversitatem praeparationis existentis in hoc intellectu. His igitur declaratis revertamur ad nostram viam et dicamus.