SERMO DE DECEM PLAGIS AEGYPTIORVM ET DECEM PRAECEPTIS LEGIS HABITVS
CARTHAGINE AD MENSAM SANCTI CYPRIANI domino deo nostro, cuius cultores
sumus, in laude dictum est quodam scripturarum loco: [omnia in mensura et
numero et pondere disposuisti]. deinde apostolica doctrina edocemur
inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspicere, et ea quae
latent per manifesta inuestigare. unde interrogata quodammodo ubique
creatura, dominum deum se artificem habere, ipsa speciei suae quadam quasi
uoce respondet. deinde apostolus ea quae conscripta sunt in libris, quod
dicitur testamentum uetus, in figura contigisse commemorat, [scripta autem
sunt ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obuenit]. proinde,
carissimi, si ea quae uidentur in rerum natura quasi fortuito prouenire,
perscrutata diligenter atque discussa et prudenter uestigata et inuenta
laudem intimant creatoris, diuinamque prouidentiam per cuncta diffusam et
disponentem, ut dictum est, suauiter omnia cum attingit a fine usque in
finem fortiter, quanto magis ea, quae non solum facta, uerum etiam diuinis
litteris commendata recitantur? unde propositam nobis a fratribus
quaestionem, immo inquisitionem et disputationem, quid sibi uelit, quod
decem plagis percutiuntur Aegyptii et decem praeceptis instruitur populus
dei, suscepimus in nomine domini nostri, adiuuante ipso et donante,
adnitente nobiscum pia intentione cordis uestri, quantum possumus,
explicare. qui proposuerunt quod proposuerunt sciunt, id est proposuisse se
nouerunt, nec me hoc temere ad uos protulisse recordantur. quicumque autem
non proposuistis, pariter audite quod possumus, ut propositum fratrum cura
sit omnium, et expositum ministerii nostri alimentum sit uniuersorum.
arbitramur enim ipsum adiuturum, etsi non propter nos, certe propter uos, ut
ea dicamus quae et dici oportet et audire utile est, ut in uia ueritatis
eius pariter ambulantes et ad patriam pariter festinantes, hostes et
insidiatores itineris nostri, agnoscendo uoluntatem legis dei, euitare
mereamur. decem sunt plagae, quibus populus faraonis percussus est. decem
sunt praecepta, quibus dei populus instructus est. uideamus, fratres,
quoniam corporaliter facta spiritaliter sunt intellegenda. non enim putamus
tantum dicta atque conscripta, non facta, sed facta credimus quemadmodum
facta legimus, et tamen ipsa facta umbras fuisse futurorum apostolica
doctrina cognoscimus. putamus ergo spiritaliter esse inuestiganda quae facta
sunt, facta tamen esse negare non possumus. nemo ergo dicat: scriptum est
quidem aquam conuersam in sanguinem in plaga Aegyptiorum, sed significat
aliquid, non enim reuera fieri potuit. hoc qui dicit, ita quaerit uoluntatem
dei, ut iniuriam faciat potentiae dei. quid enim? si dicendo significare
potuit, etiam faciendo non potuit? an numquid non est natus Isaac, aut
Ismahel? nati erant, homines erant, et ex Abraham nati erant, et unus ex
ancilla alter de libera. quamuis ergo homines fuissent, quamuis nati essent,
figurarunt tamen duo testamenta, uetus et nouum. ita prius in fundamento
posita rerum gestarum firmitate significantia debemus inquirere, ne
subtracto fundamento in aere uelle aedificare uideamur. arbitror ergo omnes
qui decem legis praecepta contemnunt et non obseruant spiritaliter pati ea
quae Aegyptii corporaliter passi sunt. hoc propositum donec in adiutorium
domini explicem, intentos uos uolo et orantes pro nobis, ut dicamus utilia
uobis. quod enim ad nos pertinet fortasse cogitamus; quod autem loquimur,
uobis seruimus. illud ergo prius accipite, ne in numero fallamini, ad plagas
istas decem non pertinere quod primo factum est signi causa, ut uirga in
serpentem conuerteretur. aditus enim erat ipse ad faraonem, quo
commendabatur Moyses educturus ex Aegypto populum dei. nondum autem
contumaces feriebantur, sed diuino signo iam terrebantur. neque nunc opus
est, neque propositum est, de ipsa uirga in serpentem conuersa aliquid
dicere. uerumtamen, quia eius mentionem necessitate fecimus ne quisquam in
numero erraret, nec debet in cuiusquam auditoris animo tamquam non
intellectae rei scrupulus remanere, breuiter dicimus uirgam significare
regnum dei, idemque regnum esse utique populum dei; serpentem autem, tempus
mortalitatis huius: mors enim a serpente propinata est. tamquam ergo
cadentes de manu domini in terram mortales effecti sunt. unde proiecta uirga
ex manu Moysi serpens effecta est. fecerunt et magi faraonis similiter:
uirgis eorum proiectis serpentes facti sunt. sed prius serpens Moysi, id
est, uirga Moysi deuorauit omnes serpentes magorum. tunc demum cauda
comprehensa identidem uirga facta est, et regnum remeauit ad manum. sunt
enim uirgae magorum populi impiorum. qui tamen populi impiorum, uicti
Christi nomine, cum in eius corpus transferuntur tamquam a serpente Moysi
deuorantur, donec redeamus regnum dei ad manum dei, sed in fine mortalis
saeculi, quod significat cauda serpentis. magnum signum: fiat, fiat.
audistis quid debeatis desiderare; audite quid debeatis uitare. primum
praeceptum est in lege de colendo uno deo: [non erunt tibi], inquit, [dii
alii praeter me]. prima plaga Aegyptiorum, aqua conuersa in sanguinem.
compara primum praeceptum primae plagae. deum unum, ex quo sunt omnia, in
similitudine intellege aquae, ex qua generantur omnia. quo autem pertinet
sanguis, nisi ad carnem mortalem? quid est ergo conuersio aquae in
sanguinem, nisi quia [obscuratum est insipiens cor eorum? dicentes enim se
esse sapientes, stulti facti sunt; et commutauerunt gloriam incorruptibilis
dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis - gloriam incorrupti dei
in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum
et serpentium]. gloria incorrupti dei ex quo sunt omnia, sicut aqua;
similitudo imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et
serpentium, sicut sanguis. et hoc quidem fit in corde impiorum, nam deus
incommutabilis manet: neque enim quia et apostolus dixit: [commutauerunt],
ideo mutatus est deus. secundum praeceptum: [non accipies nomen domini dei
tui in uanum; qui enim accipit nomen domini dei sui in uanum non
mundabitur]. nomen domini dei nostri Iesu Christi ueritas est: ipse enim
dixit: [ego sum ueritas]. ueritas ergo mundat, uanitas inquinat. et quoniam
qui loquitur ueritatem de dei loquitur - [qui] enim [loquitur mendacium de
suo loquitur] - ueritatem loqui est rationabiliter loqui; uanitatem autem
loqui est strepere potius quam loqui. merito, quia secundum praeceptum est
dilectio ueritatis, cui contraria est dilectio uanitatis. loquitur autem
ueritas, perstrepit uanitas. huic praecepto secundo contrariam uidete
secundam plagam. quae est illa secunda plaga? ranarum abundantia. habes
congruenter significatam uanitatem, si attendas ranarum loquacitatem. uide
amatores ueritatis, non accipientes in uanum nomen domini dei sui, loqui
sapientiam inter perfectos, etiam inter imperfectos: non quidem loqui quod
capere non possunt, non tamen recedere a ueritate, et pergere in uanitatem.
quamuis enim imperfecti non capiant, si quid paulo excelsius fuerit
disputatum de uerbo dei, deo apud deum, per quod facta sunt omnia,
possintque capere quod inter eos loquitur Paulus tamquam inter paruulos in
Christo Iesu, [Christum Iesum, et hunc crucifixum], non tamen illa est
ueritas, et ista uanitas. uanitas autem esset, si Christum mortem non
impleuisse sed finxisse diceremus, si uulnera illa in fantasmate fuisse, si
sanguinem non uerum sed simulatum de uulneribus emanasse, si falsas eum
cicatrices tamquam post falsa uulnera demonstrasse. cum uero ista omnia uera
dicimus, facta dicimus, certa, expressa, impleta credimus et praedicamus,
quamuis de sublimi illius et de incommutabili ueritate non loquamur, non
tamen imus in uanitatem. qui autem illa omnia in Christo falsa esse et
simulata dicunt, ranae sunt clamantes in palude limosa. strepitum uocis
habere possunt, doctrinam sapientiae insinuare non possunt. denique in
ecclesia loquuntur haerentes ueritati ueritatem per quam facta sunt omnia:
ueritatem, uerbum carnem factum et habitare in nobis: ueritatem, Christum
natum de deo, unum de uno, unigenitum et coaeternum; ueritatem, accepta
forma serui natum ex uirgine Maria, passum, crucifixum, resurgentem,
ascendentem; ubique ueritatem, et quam paruulus capere potest, et quam
paruulus capere non potest; ueritatem et in pane et in lacte, in pane
magnorum, in lacte paruulorum. idem quippe panis, ut lac fiat, per carnem
traicitur. qui autem huic ueritati contradicunt et in sua uanitate decepti
decipiunt, ranae sunt taedium afferentes auribus, non cibum mentibus. audi
denique homines rationabiliter loquentes: [non sunt loquellae neque sermones
quorum non audiantur uoces eorum], sed uoces non inanes quia [in omnem
terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum]. si autem et
ranas uis e contrario intellegere, illum uersum psalmi recole: [uana locutus
est unusquisque ad proximum suum]. tertium praeceptum: [memento diem sabbati
sanctificare eum]. in tertio isto praecepto insinuatur quaedam uacationis
indictio, quies cordis, tranquillitas mentis, quam facit bona conscientia.
ibi sanctificatio, quia ibi spiritus dei. denique uidete uacationem, hoc
est, quietem: [super quem], inquit, [requiescit spiritus meus? super humilem
et quietum et trementem uerba mea]. inquieti ergo resiliunt ab spiritu
sancto, rixarum amatores, calumniarum seminatores, contentionis quam
ueritatis cupidiores, inquietudine sua non ad se admittunt quietem sabbati
spiritalis. contra istorum inquietudinem dicitur, tamquam ut sabbatum
habeant in corde sanctificationem spiritus dei: [esto mansuetus ad audiendum
uerbum, ut intellegas]. quid intellecturus sum? deum dicentem: cessa ab
inquietudine tua; non sit tumultus quidam in corde tuo per corruptionem
uolitantibus fantasmatis et conpungentibus te; non sit ita. deum enim
intellecturus es dicentem tibi: [uacate et uidete quia ego sum deus]. tu per
inquietudinem uacare non uis, contentionumque tuarum corruptione caecatus
exigis uidere quod non potes. attende enim et contrariam tertiam plagam huic
praecepto tertio: scinifes natae sunt in terra Aegypti de limo. muscae
quaedam sunt minutissimae, inquietissimae, inordinate uolantes, in oculos
irruentes, non permittentes hominem quiescere, dum abiguntur et irruunt, dum
abactae rursus redeunt, sicut omnino uana fantasmata cordis contentiosorum.
tenete praeceptum, cauete plagam. quartum praeceptum est: [honora patrem
tuum et matrem tuam]. huic contraria quarta Aegyptiorum plaga. cynomyia, est
canina musca: graecum uocabulum est. caninum est parentes non agnoscere;
nihil tam caninum, quam cum illi qui genuerunt non agnoscuntur. merito ergo
et catuli canum caeci nascuntur. quintum praeceptum est: [non moechaberis];
quinta plaga est mors in pecora Aegyptiorum. comparemus. da hominem
moechantem, coniugio non contentum suo. appetitum quemdam carnis in se
domare non uult, qui est nobis pecoribusque communis. etenim concumbere et
generare etiam pecorum est; ratiocinari, intellegere hominum est. ideo
ratio, quae praesidet in mente, motus inferioris carnis tamquam regnans et
dominans frenare debet, non immoderate et illicite passim uageque laxare.
ideoque ipsis pecoribus natura datum est, instituente creatore, ut non
moueantur ad feminas et ad concubitum nisi certis temporibus. neque enim
ratione se cohibet alio tempore pecus, sed omnino ipso motu frigescente
torpescit. homo autem ideo semper moueri potest, quia et frenare motum
potest. tibi dominationem rationis creator dedit. tibi praecepta
continentiae tamquam in bestias inferiores lora concessit. tenes tu quod
pecus non potest, et ideo speras tu quod pecus non potest. laboras
aliquantum in continendo, non laborat pecus. sed gaudebis semper in
aeternitate, ad quam non peruenit pecus. si opus fatigat, merces excitet. et
ipsa enim patientia est, interiorem motum frenare, et quod habes commune cum
pecore non tamquam pecus in omnia relaxare. quod si contempseris te in te,
et imaginem dei in qua fecit te neglexeris uictus cupiditate bestiarum,
tamquam amisso homine eris pecus, non quasi conuersus in naturam pecoris sed
in hominis forma habens similitudinem pecoris, qui non audis dicentem:
[nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus]. et forte
eligis tibi esse pecus et libera uagari libidine, nulla lege appetitum
carnis ad continentiam refrenare? attende plagam. si pecus esse non times,
saltem mori sicut pecus time. sextum praeceptum: [non occides]. sexta plaga,
pustulae in corpore, et uesicae bullientes et scatentes, et incendia
uulnerum ex fauilla fornacis. tales sunt animae homicidales. ardent ira,
quia per iram homicidii fraternitas deperiit. ardent homines iracundia,
ardent et gratia. sed alius est feruor sanitatis, alius feruor ulceris.
ardentes papulae per totum corpus concepta homicidia. scatet, et sanum non
est. feruet, sed non de spiritu dei. nam et qui uult subuenire feruet, et
qui uult occidere feruet; ille praecepto, ille morbo; ille bonis operibus,
ille saniosis ulceribus. si possemus uidere animas homicidarum, plus
plangeremus quam putrescentia corpora ulceratorum. sequitur praeceptum
septimum: [non furaberis], et plaga septima: grando in fructibus. quod
contra praeceptum subducis, de caelo perdis. nemo enim habet iniustum lucrum
sine iusto damno. uerbi gratia, qui furatur, acquirit uestem, sed caelesti
iudicio amittit fidem. ubi lucrum, ibi damnum; uisibiliter lucrum,
inuisibiliter damnum; lucrum de sua caecitate, damnum de domini nube. neque
enim aliquid sine prouidentia, carissimi. aut uere putatis ea quae patiuntur
homines dormiente deo pati? passim uidentur fieri haec, nubes colligi,
imbres infundi, grandinem iaci, tonitru terram concuti, coruscatione
terreri. passim putantur fieri et quasi ad diuinam prouidentiam non
pertinere. contra tales cogitationes uigilat ille psalmus: [laudate dominum
de terra] - cum laudes dictae essent de caelo - [dracones et omnes abyssi,
ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt uerbum
eius]. ergo qui suo malo desiderio forinsecus furantur, dei iudicio
intrinsecus grandinantur. o si possent inspicere agrum cordis sui! profecto
lugerent, dum ibi non inuenirent quod in os mentis mitterent, etiam si in
furto suo inuenirent quod gutturis auiditate sorberent. maior fames est
hominis interioris, maior fames est et periculosior plaga et grauior mors.
multi mortui ambulant, et multi famelici de uanis diuitiis exultant. denique
seruum dei scriptura intus dicit locupletem: [absconditus], inquit, [cordis
uestri homo, qui est ante deum diues]. non ante homines diues, sed ante deum
diues; ubi deus uidet, ibi diues. quid ergo tibi prodest, si ubi homo non
uidet furaris, et ubi deus uidet grandinaris? octauum praeceptum: [falsum
testimonium non dices]. octaua plaga: lucusta, animal dente noxium. quid
autem uult: falsus testis, nisi nocere mordendo et consumere mentiendo?
denique admonens homines dei apostolus ne se falsis criminationibus
appetant: [si mordetis], inquit, [et comeditis inuicem, uidete ne ab inuicem
consumamini]. nonum praeceptum: [non concupisces uxorem proximi tui]. nona
plaga: densae tenebrae. etenim est quaedam moechia, contra quam supra
praeceptum datum est etiam in non appetenda castitate uxoris alienae.
moechus est enim et qui non it ad uxorem alienam tantum quia non contentus
est sua. iam uero non solum post suam peccare sed etiam alienam attemptare,
uere densae sunt tenebrae. nihil enim sic dolet in corde patientis. et qui
hoc facit alteri nihil sic nollet pati. ad alia paratior est omnis homo. hoc
autem nescio utrum inuentus est qui tolerabiliter ferat. o densas tenebras
ista facientium, talia concupiscentium! uere excaecantur furore horribili:
furor enim indomitus est, commaculare uiri uxorem. decimum praeceptum: [non
concupisces ullam rem proximi tui, non pecus, non possessionem, non
subiugium, non aliquid omnino proximi tui concupisces]. huic mandato plaga
contraria est decima: mors primogenitorum. in qua plaga cum comparationem
quamdam quaero, nihil mihi interim occurrit - fortassis occurrat melius
diligentius inquirentibus - nisi quia omnes res quas habent homines
heredibus seruant, et in heredibus nihil est primogenitis carius.
reprehenditur hic autem concupiscere rem proximi tui. concupiscit et qui
furto aufert. nam quis rem proximi nisi concupiscendo furatur? sed de furto
superius iam praeceptum est. ibi intellegas et rapinam. non enim de furto
praeciperet, de rapina taceret scriptura, nisi te intellegere uoluisset,
quia si poenale est clanculo auferre multo maioris poenae est uiolenter
eripere. auferre ergo nolenti, siue occulte siue palam, habet praeceptum
suum. concupiscere autem rem proximi, quod notat deus in corde, etiam si
iustam ibi successionem quaeras, non licet. denique qui uolunt res alienas
tamquam iuste possidere, heredes se quaerunt fieri a morientibus. quid enim
tam iustum uidetur, quam rem sibi derelictam possidere, habere iure communi?
quid apud te facit, homo? dimissum est mihi, hereditatem consecutus sum,
testamentum lego. nihil uidetur iustius ista uoce auaritiae. tu laudas quasi
iure possidentem; deus damnat iniuste concupiscentem. uide qualis es, qui
optas te ab aliquo heredem fieri. non uis utique ut habeat suos heredes, in
quibus nihil est carius primogenitis. proinde in primogenitis tuis puniris,
qui concupiscendo res alienas, id quod tibi iure non debebatur quasi iuris
umbra perquiris. et facile est quidem, fratres, corporaliter amittere
primogenitos. mortales enim sunt homines: siue ante parentes siue post
parentes morituri moriuntur. illud molestum est, ne per hanc occultam et
iniustam concupiscentiam primogenita cordis tui perdas. primogenitus enim in
nobis imaginem habet gratiae dei: nouus natus, prior natus. inter omnes
tamquam natos cordis nostri primogenita fides est. nemo enim bene operatur,
nisi fides praecesserit. omnia opera tua bona filii tui sunt spiritales, sed
inter hos tibi primo nata est fides. quisquis rem alienam occulte
concupiscis, internam fidem perdis. eris enim primo sine dubio simulator,
obsequens non caritate sed fraude. ueluti amans eum a quo te cupis fieri
heredem, amando eum mori quaeris, et ut in re eius te uideas possessorem,
illi inuides successorem. haec, fratres, decursa decem praecepta et decem
plagae, comparati contemptores praeceptorum contumaciae damnatae Aegyptiorum
cautos uos fecerint, ut habeatis securi res uestras in praeceptis dei. res
uestras, inquam, res uestras interioris arcae uestrae, interioris thesauri
uestri; res uestras, quas uobis nec fur nec latro nec uicinus potens possit
auferre, ubi nec tinea nec robigo metuenda est, cum quibus diues exit et
naufragus. sic enim eritis populus dei inter iniquos Aegyptios, illis haec
in corde patientibus, uobis autem incolumibus in ipsis interioribus
hominibus uestris, donec educatur populus de Aegypto quodam exodo uestro.
quod et fit: nam illud semel factum est, hoc non cessat fieri. nam, si
attendamus, etiam expoliamus Aegyptios. neque enim illud praeter mysterium
factum est, quomodo homines minus intellegentes accusare hic audent deum
quia iussit peti ab Aegyptiis aurum et argentum et uestem. data sunt haec et
ablata: fures isti essent, nisi deo iubente fecissent. intendat caritas
uestra: fures, inquam, isti essent, nisi deo iubente fecissent. quia uero
deo iubente fecerunt, fures non fuerunt. hos iam non accusas: ipsum deum
accusare paratus es. ad illos obtemperare pertinuit; ad deum fuit iubendi
consilium, qui nouit quis quid pati debeat, quis quid quo merito patiatur.
parricidium apertissimum et funestum esset Abrahae, si ultro filium
percussisset. hoc tantum scelus laudabiliter faciebat, quia deo iubenti
oboediebat. et quod esset in spontanea uoluntate crudelitas, sub dei
praecepto facta est pietas. de actibus apostolorum uolo aliquid dicere,
demonstratum in duobus apostolis, magnis gregis arietibus, quorum natalicium
uno die celebramus, in Petro et Paulo. Petrus cum esset inclusus in carcere,
uenit ad eum angelus, solutisque catenis de manibus eius iussit exire.
egressus ille secutus est angelum. de carcere liberatus est domini imperio,
dei auctoritate. postero die iudex eum quaesiuit ad audiendum. abscessisse
cognouit, custodes carceris duci iussit. milites, inquit, interrogatos duci
iussit; dedit in illos sententiam legum quam sibi uidebatur iuste fuisse
prolaturus in Petrum. quid dicimus? Petrus auctor fuit mortis illorum? nonne
esset peruerse pius, si uoluntati dei contradiceret, responderetque angelo
iubenti ut exiret: non exeam, ne propter me miseri homines custodes carceris
moriantur? responderetur ei: dimitte ista creatori; quia non es artifex ut
homo nascatur, non esse potes iudex quomodo moriatur. Paulus autem, cum
inclusus et uinctus cantaret in deum, tremefacta terra et relaxatis uinculis
non abscessit, ne mali aliquid custos carceris pateretur. dabatur enim
humanae iustitiae cogitandae locus ne alius pro alio puniretur, quando nihil
contra diuinitus iubebatur. nemo moritur nisi quem uult deus. mori,
consilium iudici dimittitur deo, sed tamen concupiscentia homicidae
damnatur. neque enim hic attendendum est quid deus iudicauerit, sed quid
mala mens concupiuerit. per traditorem Iudam liberati sumus, sed hoc nobis
Iudas non praestitit: occidere uoluit, non liberare. deo laus, Iudae
damnatio, nec tamen hoc faceret Iudas nisi permisisset deus qui [proprio
filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum]. nemo ergo, fratres,
nemo discutiat deum. superbum est, impium est, stultum est. tu
concupiscentias tuas frena; nihil facias animo malo; obtemperare paratus
esto, non nocere. itaque fecerunt illi, fecit deus. si illi furtum
fecissent, etiam sic uoluerat deus pati eos qui paterentur, quando
permitteret eos pati qui fecerunt. seruaret tamen furibus poenam, exigeret
autem aliquam temporalem uindictam de his qui passi sunt fures. nunc uero
illi ultro non fecerunt: deus iusto iudicio fieri uoluit. cum, si appendas
causam, forte non aurum alienum tulerunt, sed debitam mercedem exegerunt.
iniuste oppressi diu in Aegypto lateres fecerunt; pro duris operibus
seruitutis sine mercede non exierunt. et tamen deus certa aliqua causa fecit
hoc. si sumus tamquam populus Israel in Aegypto in hoc mundo, certe audeo
uobis dicere - puto enim quia spiritu dei loquor ad uos - tollite aurum,
argentum, uestem Aegyptiis. aurum ipsorum, sapientes ipsorum; argentum
ipsorum, eloquentes ipsorum; uestes ipsorum, uarietates linguarum ipsorum.
nonne haec omnia uidemus in ecclesia? nonne cotidie hoc facit ecclesia?
quanti sapientes in saeculo credunt Christo! ablatum est aurum Aegyptiis.
sanctus cuius mensa est ista Cyprianus fuit aliquando uel aurum uel argentum
Aegyptiorum. uestes autem, quibus quodam modo sensus induuntur, linguae sunt
uariae. uidetis eas ex Aegypto ad populum dei migrare: [non sunt] enim
[loquellae neque sermones, quorum non audientur uoces eorum]. hic aurum, hic
argentum, hic uestes Aegyptiorum. et diuites eximus et mercedem nostram
portamus. non enim sine causa in luto Aegypti laborauimus. sic omnia,
fratres, siue quae exponi a nobis possunt siue quae nondum possunt, siue
quae potestis intellegere siue quae nondum potestis, siue hoc modo quo a
nobis dicta sunt siue alio meliore modo, credite omnino quia [omnia tunc in
figura contingebant eis, scripta autem sunt ad correptionem nostram, in quos
finis saeculorum deuenit]. itane ego non fierem intentus ad ea? et tu,
quilibet Christiane spiritalis, non essemus intenti, et sine causa factum
diceremus quod in tertia plaga magi faraonis defecerunt? nihil hic
quaererem? frustra factum uel scriptum putarem? faciunt magi faraonis contra
Moysen de uirgis serpentes, de aqua sanguinem, faciunt ranas, faciunt haec.
ueniunt ad tertiam plagam, id est, ad illas musculas quae appellantur
scinifes, et ibi deficiunt qui fecerunt serpentes, qui fecerunt ranas,
deficiunt ad muscas. non est prorsus, non est sine causa. pulsate mecum.
tertia plaga haec cui contraria est? praecepto dei tertio, ubi de sabbato
praecipitur populo, ubi quies praedicatur, ubi sanctificatio commendatur.
ibi enim dictum est: [memento diem sabbati sanctificare eum]. denique et in
primis operibus mundi facit deus diem, facit caelum et terram, mare,
luminaria, stellas, animalia ex aquis, ex terra hominem ad imaginem suam.
facit haec omnia: nusquam sonat aliquid sanctificatum. peraguntur ista sex
diebus, et sanctificatur dies septimus uacationis dei. opera non
sanctificat, uacationem sanctificat. quid dicturi sumus? quomodo nobis
laborantibus plerumque dulcius est otium quam opus, ita putamus et deo? non
hoc putare deberemus nec si laborando et non iubendo fecisset. dixit deus:
fiat, et factum est. hoc modo faciendo nec ipse homo laboraret. sed in illo
die commendata est nobis quaedam requies ab omnibus operibus nostris, ut
post bona opera nostra intellegeremus nos requieturos sine termino. nam
omnes dies ibi habent uesperum, septimus non habet. operamur enim cum fine,
requiescimus sine fine. ibi sanctificatio sonat magno quodam mysterio
pertinens ad spiritum sanctum. utcumque me dicentem, fratres, accipite cum
uenia, obsecro uos, magis intuentes quid coner, quam quid explicem. noui
quae loquar, et quis loquar, diuina hominibus homo. ecce adnitimini mecum,
laborate mecum ut quiescatis mecum. quantum dominus donat, quantum aperit,
quantum significat, quantum innuit ipsa sapientia ostendens se amatoribus
suis in uiis hilariter et in omni prouidentia occurrens illis, sanctificatur
dies sabbati, quies dei. ibi primum sonat sanctificatio. quantum mihi
uidetur, quantum et uos cognoscitis, quantum credimus, sanctificatio nulla
diuina et uera est nisi ab spiritu sancto. non enim frustra dictus est
proprie spiritus sanctus. cum sit et pater sanctus et filius sanctus, nomen
tamen proprium hoc spiritus accepit, ut tertia in trinitate persona sanctus
spiritus diceretur. ipse requiescit super humilem et quietum, tamquam in
sabbato suo. ad hoc septenarius numerus etiam sancto spiritui deputatur: hoc
scripturae nostrae satis indicant. uiderint meliora meliores, et maiora
maiores, et de isto septenario numero subtilius aliquid et diuinius dicant
et explicent. ego tamen, quod in praesentia sat est, illud uideo, illud uos
ad uidendum commemoro, septenariam istam rationem numeri proprie sancto
spiritui deputatam, quia septimo die sonat sanctificatio. et unde probamus
sancto spiritui deputari septenariam numeri rationem? dicit Esaias spiritum
dei uenire super fidelem, super Christianum, super Christi membrum,
sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis,
spiritum timoris dei. si secuti estis, septem res percucurri, tamquam
descendentem ad nos spiritum dei a sapientia usque ad timorem, ut nos
ascendamus a timore ad sapientiam: [initium] enim [sapientiae timor domini].
ita ergo et septenarius spiritus et unus spiritus, septenaria operatione
unus. an aliquid euidentius uultis? pentecosten diem festum scriptura sancta
de septimanis factum commemorat. habes in scriptura Tobi: euidenter dicit
istum diem festum factum de septimanis. septies enim septeni quadraginta
nouem in summa redeunt. sed, tamquam ut redeatur ad caput - spiritu enim
sancto ad unitatem colligimur, non ab unitate dispergimur - ideo ad XLVIIII
additur unum honor unitatis, et fiunt quinquaginta. non ergo iam sine causa
quinquagesimo die, post ascensionem domini uenit spiritus sanctus. resurgit
dominus, ascendit ab inferis, nondum in caelum. ab illa resurrectione, ab
illa ab inferis adsumptione numerantur quinquaginta dies; et uenit spiritus
sanctus in quinquagenario numero tamquam natalem sibi apud nos faciens.
quadraginta enim diebus hic conuersatus est cum discipulis suis;
quadragensimo die ascendit in caelum, et peractis ibi decem diebus, tamquam
decem praeceptorum signo uenit spiritus sanctus, quia nemo implet legem nisi
per gratiam spiritus sancti. itaque, fratres, uidetis manifeste septenarium
istum numerum ad sanctum spiritum pertinere. quisquis autem non cohaeret
unitati Christi et oblatrat aduersus unitatem Christi intellegendus est non
habere spiritum sanctum. contentiones enim et dissensiones et diuisiones non
faciunt nisi animales, de quibus apostolus dicit: [animalis autem homo non
percipit quae sunt spiritus dei]. deinde scriptum est et in epistula Iudae
apostoli: [hi sunt qui segregant semetipsos] - reprehendens loquebatur - [hi
sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes]. quid
manifestius? quid euidentius? merito ueniunt, et si eadem credentes quae
nos, tamen accepturi spiritum sanctum, quem habere non possunt quamdiu sunt
hostes unitatis? hos autem comparat apostolus magis faraonis: [habentes],
inquit, [formam pietatis, sed uirtutem eius abnegantes]. habendo formam
pietatis similia fecerunt, sed uirtutem eius abnegantes in signo tertio
defecerunt. sed adhuc quaerite mecum quare in tertio defecerunt. in secundo
enim defecissent, in primo, in quarto, quid interest ubi deficerent
defecturi? quare ergo in tertio? sed prius uidete, quod promiseram, utrum
illis magis haereticos comparauerit apostolus Paulus: [habentes], inquit,
[formam pietatis, uirtutem autem eius abnegantes et hos deuita. ex his sunt
qui penetrant domos, et captiuas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae
ducuntur uariis desideriis, semper discentes, et ad ueritatis scientiam
numquam peruenientes]. testimonium quippe de ecclesia catholica semper
audiunt, et ad ecclesiam catholicam uenire nolunt. [semper discentes]. neque
enim non semper audiunt: [in semine tuo benedicentur omnes gentes]? non
semper audiunt: [postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et
possessionem tuam terminos terrae]? non semper audiunt: [commemorabuntur et
conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae, et adorabunt in conspectu
eius uniuersae patriae gentium]? non semper audiunt: [dominabitur a mari
usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae]? semper ista
audiunt, sed semper discentes et ad ueritatis scientiam numquam
peruenientes. uidete iam quod promisi, quid apostolus consequenter adiungat:
[sicut autem Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt
ueritati: homines mente corrupti, reprobi circa fidem]. quid deinde? [sed
ultra non proficient]. merito in tertio signo deficiunt, sed ultra non
proficiunt. quare non proficiunt? [dementia enim eorum manifesta erit
omnibus, sicut et illorum fuit]. iam uidete quare in tertio signo
defecerint. mementote eos, qui aduersantur unitati, non habere spiritum
sanctum. tria uero illa praecepta prima in decalogo ad dei dilectionem
pertinere intelleguntur, ut septem cetera intellegantur ad dilectionem
proximi pertinere, ut duabus tabulis legis et decem praeceptis duo illa
tamquam summaria praecepta teneantur: [diliges dominum deum tuum ex toto
corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota uirtute tua; et diliges proximum
tuum tamquam te ipsum. in his duobus praeceptis tota lex pendet et
prophetae]. referamus ergo tria prima praecepta ad dilectionem dei. quae
tria prima? primum: [non erunt tibi dii alii praeter me]. cui contraria
plaga est aquae conuersae in sanguinem, propter quod summum principium
creatoris ad simulationem carnis adductum est. secundum praeceptum: [ne
accipias nomen domini dei tui in uanum], pertinet, quantum arbitror, ad
uerbum dei, quod est filius dei: [unus enim deus, et unus dominus noster
Iesus Christus, per quem omnia]. Contra uerbum ranae. uide contra uerbum
ranas, contra rationem strepitum, contra ueritatem uanitatem. tertium
praeceptum de sabbato, pertinens ad spiritum sanctum propter
sanctificationem, quae prima in sabbato sonuit: quod uobis paulo ante
uehementer, quantum potuimus, commendauimus. huic praecepto contraria
inquietudo in muscis de corruptione nascentibus, in oculos irruentibus; unde
et illi dicti sunt homines mente corrupti. ideo in hoc tertio signo
defecerunt, qui unitatis inimici spiritum sanctum non habuerunt. facit enim
hoc spiritus sanctus poena. aliud enim facit gratia, aliud poena; aliud enim
facit implendo, aliud deserendo. denique, ut iam euidenter ipsis
confitentibus faraonis magis agnoscere ualeamus, quomodo appellatus est in
euangelio spiritus dei, uideamus quod nomen accepit. obicientes domino
conuicium Iudaei cum dixissent: [hic non eicit daemonia nisi in Belzebub
principe daemoniorum], respondit ille: [si ego in spiritu dei eicio
daemonia, certe superuenit in uos regnum dei]. quod alius euangelista sic
narrat: [si ego in digito dei eicio daemonia]. quod ille dixit spiritus dei,
alius dixit digitus dei. ergo spiritus dei, digitus dei. ideo lex data
scripta digito dei, quae lex data est in monte Sina quinquagesimo die post
occisionem ouis. celebrato pascha a populo Iudaeorum implentur quinquaginta
dies post occisionem ouis, et datur lex scripta digito dei. implentur
quinquaginta dies post occisionem Christi, et uenit spiritus sanctus, hoc
est, digitus dei. gratias domino occultanti prouidenter, aperienti suauiter.
iam uidete hoc etiam faraonis magos euidentissime confiteri. deficientes in
tertio signo dixerunt: [digitus dei est hic]. laudemus dominum, datorem
intellectus, datorem uerbi. haec si non mysteriis tegerentur, numquam
studiose quaererentur. si autem non studiose quaererentur, non tam suauiter
inuenirentur.