Visionem magnam in monte, ubi se dominus Iesus tribus discipulis
demonstrauit, Petro, Iacobo et Ioanni, cum sanctum euangelium legeretur,
audiuimus. "splenduit uultus eius sicut sol;" hoc significat euangelii
claritatem. "uestimenta eius facta sunt candida sicut nix:" hoc significat
ecclesiae mundationem, cui dictum est per prophetam, "et si fuerint peccata
uestra sicut phoenicium, tanquam niuem dealbabo." Elias et Moyses
colloquebantur ei: quia euangelii gratia testimonium habet a lege et
prophetis. in Moyse lex, in Elia prophetae: ut breuiter loquamur. sunt enim
beneficia dei per martyrem sanctum, quae recitabuntur. audiamus. placuit
Petro tria fieri tabernacula, Moysi unum, Eliae unum, et Christo unum.
delectabat eum montis solitudo: taedium patiebatur a tumultu rerum
humanarum. sed tria tabernacula quare quaerebat, nisi quia unitatem legis,
prophetiae et euangelii nondum sciebat? denique nube emendatus est. "haec
eo loquente," inquit, "ecce nubes lucida obumbrauit eos." ecce unum
tabernaculum nubes fecit: tu tria quare quaerebas? "et uox de nube: hic est
filius meus dilectus, in quo mihi complacui; hunc audite." loquitur Elias;
sed "hunc audite." loquitur Moyses: sed "hunc audite." loquuntur
prophetae, loquitur lex: sed "hunc audite," uocem legis, et linguam
prophetarum. ipse in illis sonuit, ipse in se ipso quando est dignatus
apparuit. "hunc audite:" hunc audiamus. quando euangelium loquebatur,
putate quia nubes erat: inde nobis uox sonuit. hunc audiamus: quod dicit
faciamus, quod promisit speremus.