Admonuit nos dominus Iesus Christus, ut bonae arbores simus, et fructus
bonos habere possimus. ait enim: "aut facite arborem bonam, et fructum eius
bonum; aut facite arborem malam, et fructum eius malum. de fructu enim arbor
cognoscitur." ubi ait, "facite arborem bonam, et fructum eius bonum:" hoc
utique non est admonitio, sed praeceptum salubre, cui obedientia necessaria
est. quod autem dicit, "facite arborem malam, et fructum eius malum:" non
praeceptum est, ut facias; sed monitio, ut caueas. contra hos enim dixit,
qui putabant se, cum mali essent, loqui bona posse, uel bona opera habere.
hoc dominus Iesus dicit non posse. prius est enim mutandus homo, ut opera
mutentur. si enim manet homo in eo quod malus est, bona opera habere non
potest: si manet in eo quod bonus est, mala opera habere non potest. quis
autem a domino bonus inuentus est, cum Christus pro impiis mortuus sit?
omnes ergo malas arbores inuenit, sed dedit potestatem filios dei fieri,
credentibus in nomine eius. quisquis igitur homo hodie bonus est, id est,
arbor bona, mala inuenta est et bona facta est. et si quando uenit, malas
arbores eradicare uellet; quae remaneret, quae non digna esset eradicari?
sed uenit praerogare misericordiam, ut postea exerceret iudicium, cui
dicitur: "misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine." dedit ergo
credentibus remissionem peccatorum, noluit cum eis et de praeteritis chartis
habere rationem. dedit remissionem peccatorum, fecit arbores bonas. distulit
securim, dedit securitatem. de hac securi Ioannes loquitur, dicens: "iam
securis ad radicem arborum posita est. omnis arbor quae non facit fructum
bonum, excidetur, et in ignem mittetur." de hac securi comminatur
paterfamilias in euangelio, dicens: "ecce triennium est quod uenio ad hanc
arborem, et fructum in ea non inuenio. nunc debeo locum euacuare: proinde
amputetur." et intercedit colonus, dicens: "domine, dimitte illam et hoc
anno; circumfodiam illam, et adhibebo cophinum stercoris: si fecerit
fructum, bene; sin minus, uenies et amputabis eam." tanquam per triennium
dominus uisitauit genus humanum, hoc est, tribus quibusdam temporibus.
primum tempus, ante legem; secundum, in lege; tertium modo est, quod tempus
est gratiae. nam si non uisitauit genus humanum ante legem, unde Abel? unde
Enoch? unde Noe? unde Abraham? unde Isaac? unde Iacob? quorum se dominum
dici uoluit; et cuius omnes gentes erant, quasi trium hominum deus esset: "
ego sum," inquit, "deus Abraham, et Isaac, et Iacob." in lege autem si
non uisitaret, ipsam legem non daret. post legem uenit et ipse
paterfamilias: passus est, mortuus est, resurrexit, spiritum sanctum dedit,
euangelium per totum orbem praedicari fecit, et adhuc quaedam arbor
infructuosa permansit. est quaedam adhuc pars generis humani, quae adhuc se
non corrigit. intercedit colonus; pro plebe orat apostolus: "flecto,"
inquit, "genua mea pro uobis ad patrem, ut in charitate radicati et
fundati, ualeatis apprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et
longitudo, altitudo et profundum; cognoscere etiam supereminentem scientiam
charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem dei." flectendo
genua, pro nobis intercedit apud patremfamilias, ne eradicemur. ergo quia
necesse est ut ueniat, agamus ut fructuosos nos inueniat. circumfossio
arboris, est humilitas poenitentis. omnis enim fossa humilis. cophinus
stercoris, sordes poenitentiae. quid enim stercore sordidius? et tamen, si
bene utaris, quid fructuosius? sit ergo unusquisque arbor bona: non se
arbitretur habere fructus bonos, si manet arbor mala. non erit fructus
bonus, nisi arboris bonae. muta cor, et mutabitur opus. exstirpa
cupiditatem, planta charitatem. sicut enim radix est omnium malorum
cupiditas; sic et radix omnium bonorum charitas. quid ergo mussitant homines
inter se, uel contendunt, dicentes: quid est bonum? o si scires quid est
bonum. quod habere uis, non est ualde bonum: quod esse non uis, hoc est
bonum. uis enim habere sanitatem corporis; hoc est bonum: nec tamen putes
magnum bonum esse, quod habet et malus. aurum et argentum habere uis; ecce
et hoc dico, bonum est; sed si bene usus fueris: bene autem non uteris, si
malus fueris. ac per hoc aurum et argentum malis malum est, bonis bonum est:
non quia eos bonos aurum et argentum facit; sed quia bonos inuenit, in usum
bonum conuertitur. honorem habere uis, bonum est: sed et hoc si bene utaris.
quam multis honor occasio exitii fuit? quam multis honor ministerium boni
operis fuit? discernamus ergo ista bona, si possumus, quia de bonis
arboribus loquimur. et hic nihil est, quod sic quisque cogitare debeat, nisi
ut in semetipsum oculos conuertat, in se discat, se discutiat, se inspiciat,
se quaerat, et se inueniat: et quod displicet, necet; quod placet, optet et
plantet. cum enim se homo inanem inuenerit meliorum bonorum, utquid est
auidus externorum bonorum? et quid prodest plena bonis arca, inani
conscientia? bona uis habere, et bonus non uis esse? non uides te erubescere
debere de bonis tuis, si domus tua plena est bonis, et te habet malum? quid
enim est quod uelis habere malum? dic mihi. nihil omnino; non uxorem, non
filium, non filiam, non seruum, non ancillam, non uillam, non tunicam,
postremo non caligam: et tamen uis habere malam uitam. rogo te, praepone
uitam tuam caligae tuae. omnia quae circumiacent oculis tuis, elegantia et
pulchra tibi chara sunt; et tibi ipse uilis es ac foedus? si tibi possent
respondere bona quibus est plena domus tua, quae habere optasti, perdere
timuisti; nonne et tibi clamarent, sicut tu nos bona uis habere, sic et nos
uolumus bonum habere dominum? tacita uoce interpellant contra te dominum
tuum: ecce bona tanta dedisti huic, et ipse malus est. quid ei prodest quod
habet, quando eum qui omnia dedit, non habet. quaerit ergo aliquis admonitus
his uerbis meis, et forte compunctus, quaerit quid sit bonum, quale bonum,
unde bonum. bene intellexisti hoc te quaerere debere. respondebo quaerenti,
et dicam: hoc est bonum, quod non potes inuitus amittere. potes enim aurum
perdere, et nolens; potes domum, potes honores, potes ipsam carnis salutem:
bonum uero quo uere bonus es, nec inuitus accipis, nec inuitus amittis.
quaero ergo quale sit hoc bonum. psalmus quidam admonet nos rem magnam,
forte quam quaerimus. ait enim: "filii hominum, quousque graues corde?"
quousque arbor illa in triennio? "filii hominum, quousque graues corde?"
quid est, "graues corde? utquid diligitis uanitatem, et quaeritis
mendacium?" et ad haec ergo ait quod quaerendum est: "scitote, quoniam
dominus magnificauit sanctum suum." iam et Christus uenit, iam magnificatus
est, iam surrexit et ascendit in coelum, iam nomen eius per totum mundum
praedicatur: "quousque graues corde?" sufficiant praeterita tempora: iam
magnificato illo sancto, "quousque graues corde?" post triennium quid
restat, nisi securis? "quousque graues corde? utquid diligitis uanitatem,
et quaeritis mendacium?" adhuc uana, adhuc inutilia, adhuc pompatica et
uolatica, ita Christo sancto magnificato, adhuc ista requiruntur? iam clamat
ueritas, et adhuc quaeritur uanitas? "quousque graues corde?" merito
fortiter flagellatur hic mundus: cognouit enim iam uerba domini mundus. "et
seruus," inquit, "nesciens uoluntatem domini sui, et faciens digna plagis,
uapulabit paucis." quare? ut quaerat uoluntatem domini sui. seruus ergo
nesciens uoluntatem, hoc erat mundus, antequam magnificaret sanctum suum;
seruus erat nesciens uoluntatem domini sui, et ideo uapulabat paucis. seruus
autem iam uoluntatem sciens domini sui, hoc est modo, ex quo magnificauit
deitas sanctum suum; et non faciens uoluntatem eius, uapulabit multis. quid
ergo mirum, si mundus multum uapulat? seruus est sciens uoluntatem domini et
faciens digna plagis. non ergo recuset uapulare multis: quoniam si non uult
audire praeceptorem iniuste, iuste patietur ultorem. uel non murmuret contra
castigatorem, cum uideat se plagis dignum, ut misericordiam mereatur: per
Christum dominum nostrum, qui uiuit et regnat cum deo patre et spiritu
sancto in saecula saeculorum. amen.