Magna quaestio est de recenti euangelica lectione proposita, cui soluendae,
quantum ad nos attinet, impares sumus: sed sufficientia nostra ex deo est,
quantum eius adiutorium uel accipere uel capere possumus. prius ergo
magnitudinem aduertite quaestionis; ut cum eius molem humeris nostris
impositam uideritis, oretis pro laboribus nostris, atque in auxilio quod
nobis praebetur, inueniatis aedificationem mentibus uestris. cum domino
fuisset oblatus daemonium habens, caecus et mutus, et curasset eum ita ut
loqueretur et uideret, et stuperent omnes turbae, dicentes, "numquid hic
est filius Dauid? Pharisaei audientes dixerunt: hic non eiicit daemones,
nisi in Beelzebub, principe daemoniorum. Iesus autem sciens cogitationes
eorum, dixit eis: omne regnum diuisum contra se, desolabitur; et omnis
ciuitas uel domus diuisa contra se, non stabit. et si satanas satanam
eiicit, aduersum se diuisus est: quomodo ergo stabit regnum eius?" hoc
dicens, ex ipsorum confessione uolebat intelligi quod in eum non credendo,
in regno diaboli esse delegissent, quod utique aduersum se diuisum stare non
posset. eligant ergo Pharisaei quod uoluerint. si satanas satanam non potest
eiicere, nihil contra dominum quod dicerent, inuenire potuerunt: si autem
potest, multo magis sibi prospiciant, et recedant de regno eius, quod
aduersum se diuisum stare non potest. in quo autem dominus Christus eiiciat
daemones, ne daemoniorum principem existiment, attendant quod sequitur. "et
si ego," inquit, "in Beelzebub eiicio daemones, filii uestri in quo
eiiciunt? ideo ipsi iudices uestri erunt." dixit hoc utique de discipulis
suis, illius populi filiis: qui certe discipuli domini nostri Iesu Christi
bene sibi conscii fuerant, nihil se malarum artium a bono magistro
didicisse, ut in principe daemoniorum eiicerent daemones. "ideo," inquit,
"ipsi iudices uestri erunt." ipsi, inquit, ipsi ignobilia et
contemptibilia huius mundi, in quibus non artificiosa malignitas, sed sancta
simplicitas meae uirtutis apparet, ipsi testes mei, iudices erunt uestri.
deinde subiungit: "si autem ego in spiritu dei eiicio daemones, igitur
peruenit in uos regnum dei." quid est hoc? "si ego," inquit, "in spiritu
dei daemones eiicio," nec aliter possunt et filii uestri eiicere, quibus
non malignam doctrinam, sed fidem simplicem dedi; procul dubio peruenit in
uos regnum dei, quo subuertitur regnum diaboli, cum quo et uos subuertimini.
et quoniam dixerat, "filii uestri in quo eiiciunt?" ut ostenderet gratiam
in eis suam, non meritum illorum: "aut quomodo potest quisquam," inquit,
"intrare in domum fortis, et uasa eius diripere, nisi prius alligauerit
fortem, et sic domum eius diripiet? filii," inquit, "uestri," qui uel
crediderunt in me, uel adhuc credituri sunt, et eiecturi daemones, non in
daemonum principe, sed in simplici sanctitate; qui certe uel fuerunt, uel
hoc sunt quod etiam uos estis, id est, peccatores atque impii; et ideo in
domo diaboli, et uasa diaboli: quomodo ab illo possent erui, quos
praeualente iniquitate fortiter obtinebat, nisi alligaretur iustitiae meae
uinculis, et uasa eius eriperem, quae fuerant uasa irae, et ea facerem uasa
misericordiae? hoc est quod etiam beatus apostolus superbis, et quasi de
suis meritis gloriantibus increpans dicit: "quis enim te discernit?" hoc
est, a massa perditionis ex Adam et a uasis irae quis te discernit? et ne
quisquam diceret, iustitia mea: "quid enim habes," inquit, "quod non
accepisti?" unde et de se ipso dicit, "fuimus enim et nos aliquando
naturaliter filii irae, sicut et caeteri." ergo et ipse uas erat in domo
illius male fortis, cum esset ecclesiae persecutor, blasphemus, iniuriosus,
in malitia et inuidia, sicut fatetur, agens. sed ille qui alligauit fortem,
ab eo uas perditionis eripuit, et uas electionis effecit. deinde ne putarent
increduli et impii aduersantes nomini Christiano, propter diuersas haereses
et schismata eorum qui sub nomine Christiano greges colligunt perditorum,
etiam Christi regnum aduersum se esse diuisum, consequenter adiungit: "qui
non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit." non
ait, qui non est sub uoce nominis mei, aut sub specie sacramenti mei: sed,
"qui non est mecum, contra me est." nec ait, qui non congregat sub uoce
nominis mei: sed, "qui non congregat mecum, spargit." non ergo est
aduersum se diuisum regnum Christi: sed homines conantur diuidere, quod
emptum est pretio sanguinis Christi. "nouit" enim "dominus qui sunt eius:
et recedat," inquit, "ab iniquitate omnis qui nominat nomen domini." nam
si ab iniquitate non recedit, non pertinet ad regnum Christi, etiam nominans
nomen Christi. ut ergo aliqua, exempli gratia, commemorem: spiritus
auaritiae et spiritus luxuriae, quia ille contrahit, ille profundit, diuisi
sunt aduersum se; et ambo pertinent ad regnum diaboli. apud idolorum
cultores, spiritus Iunonis et spiritus Herculis diuisi sunt aduersum se; et
ambo pertinent ad regnum diaboli. paganus hostis Christi et Iudaeus hostis
Christi, diuisi sunt aduersum se; et ambo pertinent ad regnum diaboli.
Arianus et Photinianus, ambo haeretici, et aduersum se ambo diuisi.
Donatista et Maximianista ambo haeretici, et aduersum se ambo diuisi. omnia
uitia erroresque mortalium inter se contrarii, diuisi sunt aduersum se, et
omnes pertinent ad regnum diaboli: ideo non stabit regnum eius. iustus autem
et impius, fidelis et incredulus, catholicus et haereticus, diuisi quidem
sunt aduersum se, sed non ambo pertinent ad regnum Christi. "nouit dominus
qui sunt eius." nemo sibi de uocabulo blandiatur. si uult sibi prodesse
nomen domini, "recedat ab iniquitate, qui inuocat nomen domini." sed ista
uerba euangelica etsi habebant aliquid obscuritatis, quod, adiuuante domino,
arbitror explanatum; non erant tamen tantae difficultatis, quantae apparet
esse quod sequitur. "ideo dico uobis: omne peccatum et blasphemia
remittetur hominibus: spiritus autem blasphemia non remittetur. et quicumque
dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit
contra spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in
futuro." quid ergo fiet de his quos lucrari cupit ecclesia? numquidnam
correctis et ad eam ex quocumque errore uenientibus spes falsa promittitur
in remissione omnium peccatorum? quis enim non conuincitur dixisse uerbum
contra spiritum sanctum, antequam Christianus uel catholicus fieret? primo
ipsi qui pagani appellantur, multorum deorum falsorumque cultores et
idolorum adoratores, cum dicunt dominum Christum magicis artibus fecisse
miracula; nonne istis sunt similes, qui eum dixerunt in principe daemoniorum
eiecisse daemonia? deinde cum quotidie nostram sanctificationem blasphemant,
quid aliud blasphemant quam spiritum sanctum? quid Iudaei, qui dixerunt de
domino unde iste exortus est sermo? nonne usque adhuc uerbum contra spiritum
sanctum loquuntur, sic eum negantes esse in Christianis, sicut illi in
Christo esse negauerunt? neque enim et illi spiritui sancto maledixerunt,
aut non eum esse dicentes, aut esse quidem, sed deum non esse, sed esse
creaturam; aut ad daemones eiiciendos nihil ualere: non ista indigna, non
aliquid simile de spiritu sancto locuti sunt. Sadducaei enim spiritum
sanctum negabant: Pharisaei uero eum esse, contra Sadducaeorum haeresim
defendebant; sed esse in domino Iesu Christo negabant, quem daemones eiicere
in principe daemoniorum putabant, cum eiiceret ille in spiritu sancto. ac
per hoc et Iudaei et quicumque haeretici spiritum sanctum confitentur, sed
eum negant esse in Christi corpore, quod est unica eius ecclesia, non utique
nisi una catholica; procul dubio similes sunt Pharisaeis, qui tunc etiamsi
esse spiritum sanctum fatebantur, negabant tamen eum esse in Christo, cuius
opera in daemonibus eiiciendis daemoniorum principi tribuebant. omitto quod
quidam haeretici ipsum omnino spiritum sanctum uel non creatorem, sed
creaturam esse contendunt; sicut Ariani et Eunomiani et Macedoniani: uel eum
prorsus ita negant, ut ipsum deum negent esse trinitatem, sed tantummodo
esse deum patrem asseuerant, et ipsum aliquando uocari filium, aliquando
uocari spiritum sanctum; sicut Sabelliani, quos quidam Patripassianos
uocant, ideo quia patrem perhibent passum: cuius cum negant esse aliquem
filium, sine dubio negant esse spiritum sanctum. Photiniani quoque patrem
solum esse dicentes deum, filium uero nonnisi hominem, negant omnino esse
tertiam personam spiritum sanctum. manifestum est igitur, et a paganis, et a
Iudaeis, et ab haereticis blasphemari spiritum sanctum. numquidnam ergo
deserendi sunt, et sine ulla spe deputandi, quoniam fixa sententia est,
"qui uerbum dixerit contra spiritum sanctum, non ei" dimitti, "neque in hoc
saeculo, neque in futuro;" et illi soli existimandi sunt ab huius
grauissimi peccati reatu liberi, qui ex infantia sunt catholici? nam
quicumque uerbo dei crediderunt, ut catholici fierent, utique aut ex
paganis, aut ex Iudaeis, aut ex haereticis in gratiam Christi pacemque
uenerunt: quibus si non est dimissum quod dixerunt uerbum contra spiritum
sanctum, inaniter promittitur et praedicatur hominibus, ut conuertantur ad
deum, et siue in baptismo siue in ecclesia pacem remissionemque accipiant
peccatorum. neque enim dictum est, non remittetur ei, nisi in baptismo; sed,
"non remittetur," inquit, "neque in hoc saeculo, neque in futuro."
nonnullis uidetur eos tantummodo peccare in spiritum sanctum, qui lauacro
regenerationis abluti in ecclesia, et accepto spiritu sancto, uelut tanto
postea dono saluatoris ingrati, mortifero aliquo peccato se immerserint:
qualia sunt uel adulteria, uel homicidia, uel ipsa discessio, siue omni modo
a nomine Christiano, siue a catholica ecclesia. sed iste sensus unde probari
possit, ignoro: cum et poenitentiae quorumque criminum locus in ecclesia non
negetur; et ipsos haereticos ad hoc utique corripiendos dicat apostolus,
"ne forte det illis deus poenitentiam ad cognoscendam ueritatem, et
resipiscant a diaboli laqueis, a quo captiui tenentur secundum ipsius
uoluntatem." quis enim est fructus correctionis sine ulla spe remissionis?
postremo non ait dominus, qui fidelis catholicus dixerit uerbum contra
spiritum sanctum; sed, "qui dixerit," hoc est, quilibet dixerit, quicumque
dixerit, "non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro." siue
ergo sit ille paganus, siue Iudaeus, siue Christianus, siue ex Iudaeis uel
Christianis haereticus, siue quodlibet aliud habeat nomen erroris, non
dictum est, ille aut ille; sed, "qui dixerit uerbum contra spiritum
sanctum," id est, blasphemauerit spiritum sanctum, "non remittetur ei,
neque in hoc saeculo, neque in futuro." porro autem si omnis error
contrarius ueritati et inimicus catholicae paci, sicut supra ostendimus,
dicit uerbum contra spiritum sanctum, nec tamen cessat ecclesia ex omni
errore corrigere atque colligere, qui remissionem peccatorum et ipsum quem
blasphemauerant accipiant spiritum sanctum; puto quod grande secretum tam
magnae huius quaestionis ostendimus. lumen ergo expositionis a domino
requiramus. erigite itaque, fratres, erigite ad me aures, ad dominum mentes.
dico charitati uestrae: forte in omnibus sanctis scripturis nulla maior
quaestio, nulla difficilior inuenitur. unde ut uobis aliquid de me ipso
fatear, semper in sermonibus quos ad populum habui, huius quaestionis
difficultatem molestiamque uitaui: non quia nihil haberem quod inde utcumque
cogitarem; neque enim in re tanta petere, quaerere, pulsare negligerem: sed
quia ipsi intelligentiae, quae mihi aliquantum aperiebatur, uerbis ad horam
occurrentibus me posse sufficere non putarem. hodie autem lectiones audiens,
de quibus uobis esset sermo reddendus, cum euangelium legeretur, ita
pulsatum est cor meum, ut deum crederem uelle aliquid hinc per meum
ministerium uos audire. prius ergo ut aduertatis et intelligatis, admoneo
non dixisse dominum, omnis blasphemia spiritus non remittetur; neque
dixisse, quid dixerit quodcumque uerbum contra spiritum sanctum, non
remittetur ei: sed, "qui dixerit uerbum." illud enim si dixisset, nihil
nobis omnino remaneret unde disputare possemus. quoniam si omnis blasphemia
et omne uerbum quod dicitur contra spiritum sanctum, non remitteretur
hominibus; ex nullo genere impietatis eorum qui dono Christi et
sanctificationi ecclesiae contradicunt, uel paganorum, uel Iudaeorum, uel
quorumlibet haereticorum, nonnullorum etiam in ipsa catholica imperitorum,
quemquam ecclesia lucraretur. sed absit ut hoc dominus diceret: absit,
inquam, ut ueritas diceret, omnem blasphemiam uel omne uerbum quod contra
spiritum sanctum diceretur, non habere remissionem, neque in hoc saeculo,
neque in futuro. exercere quippe nos uoluit difficultate quaestionis, non
decipere sententiae falsitate. quapropter non est necesse ut omnem
blasphemiam uel omne uerbum quod dicitur contra spiritum sanctum,
remissionem quisquam existimet non habere: sed necesse est plane ut sit
aliqua blasphemia et aliquod uerbum, quod si dicatur contra spiritum
sanctum, nullam unquam ueniam remissionemque mereatur. quia si omne
acceperimus, quisnam poterit saluari? si autem rursus nullum putauerimus,
contradicimus saluatori. est ergo sine dubio aliqua blasphemia et aliquod
uerbum, quod si dictum fuerit contra spiritum sanctum, non remittetur. quod
sit autem hoc uerbum, quaeri a nobis dominus uoluit; ideo non expressit.
quaeri, inquam, uoluit, non negari. solent enim scripturae ita loqui, ut
quando aliquid sic dicitur, ut neque ex toto neque ex parte dictum finiatur,
non sit necesse ut ex toto fieri possit, ut et ex parte non intelligatur.
ista ergo sententia ex toto, id est, uniuersaliter pronuntiaretur, si
diceretur, omnis blasphemia spiritus non remittetur; aut, qui dixerit
qualecumque uerbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc
saeculo neque in futuro. ex parte autem, id est, particulariter
pronuntiaretur, si diceretur, quaedam blasphemia spiritus non remittetur.
quia ergo nec uniuersaliter nec particulariter enuntiata sententia est - non
enim dictum est, omnis blasphemia spiritus; aut, quaedam blasphemia; sed
tantummodo indefinite dictum est, "spiritus blasphemia non remittetur:"
nec dictum est, qui dixerit quodcumque uerbum; aut, qui dixerit quoddam
uerbum; sed indefinite, "qui dixerit uerbum -;" non est necesse ut omnem
blasphemiam uel omne uerbum intelligamus: sed necesse est plane ut quamdam
blasphemiam et quoddam uerbum uoluerit intelligi dominus; quamuis id
exprimere noluerit, ut petendo, quaerendo, pulsando, si quid recti
intellectus acceperimus, non uiliter habeamus. hoc ut manifestius uideatis,
illud attendite quod ait idem ipse de Iudaeis: "si non uenissem et locutus
fuissem eis, peccatum non haberent." neque enim ita dictum est, ut sine
ullo peccato omnino uellet intelligi futuros fuisse Iudaeos, si non uenisset
et locutus eis fuisset. plenos quippe inuenit, oneratosque peccatis. propter
quod dicit: "uenite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis." unde,
nisi sarcinis peccatorum et transgressionibus legis? quoniam "lex
subintrauit, ut abundaret delictum." cum ergo ipse etiam alibi dicat, "non
ueni uocare iustos, sed peccatores;" quomodo, si non uenisset, peccatum non
haberent, nisi quia sententia ista nec uniuersaliter nec particulariter, sed
indefinite pronuntiata non omne peccatum cogit intelligi? sed plane nisi
aliquod peccatum intellexerimus, quod non haberent, nisi Christus uenisset
et locutus eis fuisset, falsam, quod absit, sententiam esse diceremus. non
ergo ait, si non uenissem et locutus fuissem eis, nullum peccatum haberent:
ne ueritas mentiretur. nec rursus definite dixit, si non uenissem et locutus
fuissem eis, quoddam peccatum non haberent: ne pium studium parum
exerceretur. in omni quippe copia scripturarum sanctarum pascimur apertis,
exercemur obscuris: illic fames pellitur, hic fastidium. quia ergo non est
dictum, peccatum nullum haberent; non perturbemur, cum peccatores Iudaeos,
etiamsi dominus non uenisset, agnoscimus. sed tamen quia dictum est, si non
uenissem, peccatum non haberent; inde necesse est, etiamsi non omne, aliquod
tamen eos ex aduentu domini, quod non habebant, contraxisse peccatum. illud
ipsum profecto est, quod in praesentem sibique loquentem non crediderunt,
cumque inimicum deputantes, quoniam uera dicebat, insuper occiderunt. hoc
peccatum tam magnum et horrendum, si non uenisset et locutus eis fuisset,
utique non haberent. sicut ergo ibi cum audimus, "peccatum non haberent;"
non omne, sed aliquod peccatum intelligimus: ita in hodierna lectione cum
audimus, "spiritus blasphemia non remittetur;" non omnem blasphemiam, sed
quamdam; et cum audimus, "qui dicit uerbum contra spiritum sanctum, non
remittetur ei;" non omne uerbum, sed quoddam intelligere debemus. nam et
hoc ipsum quod ait, "spiritus autem blasphemia non remittetur;" utique non
omnis spiritus, sed spiritus sancti blasphemiam necesse est intelligamus.
quod etsi planius alibi non diceret, quis tam uecors esset, ut aliud
intelligeret? secundum hanc regulam locutionis, et illud accipitur: "nisi
quis renatus fuerit ex aqua et spiritu." non enim ait ibi, et spiritu
sancto: et tamen hoc intelligitur. nec quoniam dixit, "ex aqua et spiritu," omnem spiritum quisquam intelligere cogitur. quocirca cum audis,
"spiritus autem blasphemia non remittetur;" sicut non omnem spiritum, ita
non omnis spiritus blasphemiam oportet accipias. audire iam uelle uos uideo,
quoniam non est omnis, quaenam sit illa blasphemia spiritus, quae non
remittetur; et quod sit uerbum, quoniam non est omne, quod si dictum fuerit
contra spiritum sanctum, non remittetur, neque in hoc saeculo, neque in
futuro. iam et ego uellem dicere, quod intentissime exspectatis audire: sed
tolerate aliquantas maioris diligentiae moras, donec, adiuuante domino,
totum quod occurrit expediam. alii quippe duo euangelistae, Marcus et Lucas,
cum de hac re loquerentur, non dixerunt, blasphemiam, seu uerbum: ut
intelligeremus non omnem blasphemiam, sed quamdam; nec uerbum omne, sed
quoddam. quid ergo dixerunt? apud Marcum ita scriptum est: "amen dico
uobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae,
quibus blasphemauerint: qui autem blasphemauerit in spiritum sanctum, non
habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti." apud Lucam
ita: "omnis qui dicit uerbum in filium hominis, remittetur ei: ei autem qui
in spiritum sanctum blasphemauerit, non remittetur." numquid propter
nonnullam uerborum diuersitatem receditur ab eiusdem ueritate sententiae?
nam neque alia causa est cur euangelistae eadem non eodem modo dicant, nisi
ut inde discamus res uerbis, non rebus uerba praeponere, nihilque aliud in
loquente quaerere, nisi uoluntatem, propter quam insinuandam uerba
promuntur. quid enim ad rem interest, utrum dicatur, "spiritus blasphemia
non remittetur;" an dicatur, "qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non
ei remittetur?" nisi forte quod eadem res apertius isto modo quam illo
dicitur, et alium euangelistam non destruit alius, sed exponit. "spiritus
autem blasphemia," clause dictum est; quia non expressum est, cuius
spiritus. non enim quicumque spiritus, spiritus sanctus est. item potest
dici spiritus blasphemia, cum spiritu quisque blasphemat: quomodo potest
dici spiritus oratio, cum spiritu quisque orat. unde dicit apostolus:
"orabo spiritu, orabo et mente." cum uero dictum est, "qui blasphemauerit
in spiritum sanctum," illae ambiguitates solutae sunt. item quod scriptum
est, "non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti;"
quid est aliud, quam id quod secundum Matthaeum legitur, "non remittetur
ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro?" aliis quippe uerbis et alio
loquendi modo eadem ipsa est expressa sententia. et quod est apud Matthaeum,
"qui dixerit uerbum contra spiritum sanctum," ne aliud aliquid quam
blasphemiam intelligeremus planius alii dixerunt: "qui blasphemauerit in
spiritum sanctum." eadem tamen res ab omnibus dicta est: nec aliquis eorum
a loquentis uoluntate discessit, propter quam intelligendam uerba dicuntur,
scribuntur, leguntur, audiuntur. sed ait aliquis: ecce accepi et intellexi,
quia cum dicitur blasphemia, nec exprimitur omnis aut quaedam, potest
quaedam intelligi, aut omnis; sed non est necesse ut omnis; nisi autem
quaedam intelligatur, falsum est quod dicitur: ita et uerbum si non dicatur
omne, seu quoddam, non est necesse ut omne intelligatur; sed nisi uel
quoddam fuerit intellectum, nullo modo potest uerum esse quod dicitur. sed
ubi legitur, "qui blasphemauerit," quomodo intelligo quamdam blasphemiam,
ubi non legitur blasphemia; uel quoddam uerbum, ubi non legitur uerbum, sed
tanquam generaliter dici uidetur, "qui blasphemauerit?" huic
contradictioni sic respondemus: quia etiam hic si diceretur, qui
blasphemauerit quamcumque blasphemiam in spiritum sanctum, nihil esset cur
aliquam blasphemiam quaerendam putaremus, quando omnem intelligere
deberemus: sed quia omnis non potest intelligi, ne paganis, Iudaeis,
haereticis, omnique hominum generi, qui diuersis erroribus et
contradictionibus suis blasphemant in spiritum sanctum, spes remissionis, si
se correxerint, auferatur; restat utique ut in eo quod scriptum est, "qui
blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum,"
ille intelligatur qui, non omni modo, sed eo modo blasphemauerit, ut ei
nunquam possit ignosci. sicut enim in eo quod dictum est, "deus neminem
tentat," non omni, sed quodam tentationis modo deus neminem tentare
intelligendus est: ne falsum sit illud quod scriptum est, "tentat uos
dominus deus uester;" et ne Christum negemus deum, uel dicamus falsum
euangelium, ubi legimus quia interrogabat discipulum "tentans eum, ipse
autem sciebat quid esset facturus." est enim tentatio adducens peccatum,
qua deus neminem tentat: et est tentatio probans fidem, qua et deus tentare
dignatur. ita cum audimus, "qui blasphemauerit in spiritum sanctum," non
omne blasphemandi genus debemus accipere, sicut nec ibi omne tentandi. item
cum audimus, "qui crediderit, et baptizatus fuerit, saluus erit:" non
utique intelligimus eo modo credentem, quo "et daemones credunt et
contremiscunt," nec in eo numero baptizatos, in quo magus Simon baptizari
potuit, sed saluus esse non potuit. sicut ergo cum diceret, "qui crediderit
et baptizatus fuerit, saluus erit," non omnes credentes et baptizatos, sed
quosdam intuebatur; in ea scilicet constitutos fide, quae apostolo
distinguente, "per dilectionem operatur:" ita cum dixit, "qui
blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum;" non
omnem, sed quemdam blasphemantis in spiritum sanctum intendebat reatum, quo
quisquis fuerit obligatus, nulla unquam remissione soluetur. illud etiam
quod ait, "qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet,
et ego in illo;" quomodo intellecturi sumus? numquid etiam illos hic
poterimus accipere, de quibus dicit apostolus quod iudicium sibi manducent
et bibant; cum ipsam carnem manducent, et ipsum sanguinem bibant? numquid et
Iudas magistri uenditor et traditor impius, quamuis primum ipsum manibus
eius confectum sacramentum carnis et sanguinis eius cum caeteris discipulis,
sicut apertius Lucas euangelista declarat, manducaret et biberet, mansit in
Christo, aut Christus in eo? tam multi denique, qui uel corde ficto carnem
illam manducant et sanguinem bibunt, uel cum manducauerint et biberint,
apostatae fiunt, numquid manent in Christo; aut Christus in eis? sed
profecto est quidam modus manducandi illam carnem, et bibendi illum
sanguinem, quo modo qui manducauerit et biberit, in Christo manet, et
Christus in eo. non ergo quocumque modo quisquam manducauerit carnem
Christi, et biberit sanguinem Christi, manet in Christo, et in illo
Christus; sed certo quodam modo, quem modum utique ipse uidebat, quando ista
dicebat. sic igitur et in eo quod ait, "qui blasphemauerit in spiritum
sanctum, non habet remissionem in aeternum," non quocumque modo
blasphemauerit, reus est huius irremissibilis delicti; sed modo quodam, quem
nos quaerere atque intelligere uoluit, qui hanc sententiam ueram
terribilemque deprompsit. quisnam sit autem iste blasphemandi modus, uel
potius immoderatio, quaenam sit ista blasphemia, et quod sit uerbum contra
spiritum sanctum; iam, quantum existimo, ipse ordo postulat ut dicamus,
uestramque exspectationem tamdiu, sed necessario detentam, non ulterius
differamus. nostis, charissimi, in illa inuisibili et incorruptibili
trinitate, quam fides nostra et catholica ecclesia tenet et praedicat. deum
patrem non spiritus sancti patrem esse, sed filii; et deum filium non
spiritus sancti filium esse, sed patris; deum autem spiritum sanctum non
solius patris, aut solius esse filii spiritum, sed patris et filii. et hanc
trinitatem, quamuis seruata singularum proprietate et substantia personarum;
tamen propter ipsam indiuiduam et inseparabilem aeternitatis, ueritatis,
bonitatis essentiam uel naturam, non esse tres deos, sed unum deum. ac per
hoc pro captu nostro, quantum ista per speculum et in aenigmate, praesertim
talibus, quales adhuc sumus, uidere conceditur; insinuatur nobis in patre
auctoritas, in filio natiuitas, in spiritu sancto patris filiique
communitas, in tribus aequalitas. quod ergo commune est patri et filio, per
hoc nos uoluerunt habere communionem et inter nos et secum, et per illud
donum nos colligere in unum quod ambo habent unum, hoc est, per spiritum
sanctum deum et donum dei. in hoc enim reconciliamur diuinitati, eaque
delectamur. nam quid nobis prodesset quidquid boni nossemus, nisi etiam
diligeremus? sicut autem ueritate discimus, ita charitate diligimus; ut et
plenius cognoscamus, et beati cognito perfruamur. charitas porro diffusa est
in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. et quia
peccatis alienabamur a possessione uerorum bonorum, charitas cooperit
multitudinem peccatorum. est ergo pater filio ueritati origo uerax, et
filius de ueraci patre orta ueritas, et spiritus sanctus a patre bono et
filio bono effusa bonitas: omnium est autem non impar diuinitas, nec
separabilis unitas. primum ergo in nos, ad accipiendam uitam aeternam, quae
in nouissimo dabitur, de bonitate dei munus uenit ab initio fidei, remissio
peccatorum. illis enim manentibus, manent quodam modo inimicitiae aduersus
deum, et ab illo alienatio, quae a nostro malo est: quoniam non mentitur
scriptura, dicens, "peccata uestra separant inter uos et deum." non itaque
nobis infert bona sua, nisi auferat mala nostra. et in tantum illa crescunt,
in quantum ista minuuntur: nec illa perficientur, nisi ista finiantur. iam
uero quod dominus Iesus sic in spiritu sancto peccata dimittit, quemadmodum
in spiritu sancto daemones eiicit, hinc intelligi potest, quod posteaquam
resurrexit a mortuis, cum dixisset discipulis suis, "accipite spiritum
sanctum;" continuo subiecit, "si cui dimiseritis peccata, dimittentur
illi; si cui tenueritis, tenebuntur." nam et illa regeneratio, ubi fit
omnium praeteritorum remissio peccatorum, in spiritu sancto fit, dicente
domino, "nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire
in regnum dei." sed aliud est, nasci de spiritu; aliud, pasci de spiritu:
sicut aliud est, nasci de carne, quod fit cum parit mater; aliud est, pasci
de carne, quod fit cum lactat infantem, ad hoc conuersum ut cum uoluptate
biberet, unde natus est ut uiueret; ut inde accipiat uiuendi alimentum, unde
accepit nascendi initium. primum itaque credendum beneficium est
benignitatis dei in spiritu sancto remissio peccatorum. unde ita coepit et
praedicatio Ioannis baptistae, qui praecursor domini missus est. sic enim
scriptum est: "in diebus autem illis uenit Ioannes baptista, praedicans in
deserto Iudaeae, et dicens: poenitentiam agite; appropinquauit enim regnum
coelorum." hinc et ipsius domini, quod ita legitur: "exinde coepit Iesus
praedicare et dicere: agite poenitentiam; appropinquauit enim regnum
coelorum." ait autem Ioannes inter caetera, quae locutus est ad eos qui
uenerunt, ut ab illo baptizarentur: "ego quidem uos baptizo in aqua in
poenitentiam: qui autem uenturus est post me, fortior me est, cuius non sum
dignus calceamenta portare; ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni."
ait et dominus: "Ioannes quidem baptizauit aqua, uos autem baptizabimini
spiritu sancto, quem accepturi estis non post multos hos dies, usque ad
pentecosten." quod autem dixit Ioannes, "et igni," quamuis possit
intelligi et tribulatio, quam pro nomine Christi credentes fuerant
perpessuri; tamen non ab re est, eumdem spiritum sanctum etiam nomine ignis
significatum uideri. propter quod et in aduentu eius dictum est: "uisae
sunt illis linguae diuisae, uelut ignis, qui et insedit super unumquemque
eorum." hinc et ipse dominus ait: "ignem ueni mittere in mundum." hinc et
apostolus ait: "spiritu feruentes:" quoniam hinc feruet charitas.
diffunditur quippe in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est
nobis. cui feruori contrarium est, quod dominus ait, "refrigescet charitas
multorum." sed perfecta charitas perfectum donum est spiritus sancti. prius
est autem illud quod ad remissionem pertinet peccatorum: per quod beneficium
eruimur de potestate tenebrarum, et princeps huius mundi mittitur foras fide
nostra, qui operatur in filiis infidelitatis, nulla ui alia nisi societate
et obligatione peccati. in spiritu enim sancto, quo in unum dei populus
congregatur, eiicitur spiritus immundus, qui in se ipsum diuiditur. contra
hoc donum gratuitum, contra istam dei gratiam loquitur cor impoenitens. ipsa
ergo impoenitentia est spiritus blasphemia, quae non remittetur neque in hoc
saeculo, neque in futuro. contra spiritum enim sanctum, quo baptizantur
quorum peccata omnia dimittuntur, et quem accepit ecclesia, ut cui dimiserit
peccata, dimittantur ei, uerbum ualde malum et nimis impium, siue
cogitatione, siue etiam lingua sua dicit, quem patientia dei cum ad
poenitentiam adducat, ipse secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens
thesaurizat sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui
reddet unicuique secundum opera eius. haec ergo impoenitentia; sic enim uno
aliquo nomine possumus utcumque appellare et blasphemiam, et uerbum contra
spiritum sanctum, quod remissionem non habet in aeternum: haec, inquam,
impoenitentiam, contra quam clamabant et praeco et iudex, dicentes,
"poenitentiam agite, appropinquauit enim regnum coelorum;" contra quam
dominus os euangelicae praedicationis aperuit, et contra quam ipsum
euangelium in toto orbe praedicandum esse praedixit; ubi posteaquam
resurrexit a mortuis, ait discipulis, "oportebat pati Christum, et
resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et
remissionem peccatorum, per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem:" haec
omnino impoenitentia non habet remissionem, neque in hoc saeculo, neque in
futuro; quia poenitentia impetrat remissionem in hoc saeculo, quae ualeat in
futuro. sed ista impoenitentia uel cor impoenitens quamdiu quisque in hac
carne uiuit, non potest iudicari. de nullo enim desperandum est, quamdiu
patientia dei ad poenitentiam adducit, nec de hac uita rapit impium, qui non
mortem uult impii, quantum ut reuertatur et uiuat. paganus est hodie: unde
scis, utrum sit futurus crastino Christianus? Iudaeus infidelis est hodie:
quid si cras credat in Christum? haereticus est hodie: quid si cras sequatur
catholicam ueritatem? schismaticus est hodie: quid si cras amplectatur
catholicam pacem? quid si isti, quos in quocumque genere erroris notas, et
tanquam desperatissimos damnas, antequam finiant istam uitam, agant
poenitentiam, et inueniant ueram uitam in futuro? proinde, fratres, etiam ad
hoc uos admoneat, quod ait apostolus: "nolite ante tempus quidquam
iudicare." haec enim blasphemia spiritus, cui nunquam est ulla remissio -
quam non omnem, sed quamdam intelleximus, eamque perseuerantem duritiam
cordis impoenitentis uel diximus uel inuenimus, uel etiam quantum
existimamus, ostendimus -, non potest in quoquam, ut diximus, dum in hac
adhuc uita est, deprehendi. quod non ideo uideatur absurdum, quia cum homo
usque in finem huius uitae in dura impoenitentia perseuerans, diu multumque
loquatur aduersus hanc gratiam spiritus sancti; euangelium tamen tam longam
contradictionem cordis impoenitentis, quasi breue aliquid, uerbum
appellauit, dicens: "quicumque dixerit uerbum contra filium hominis,
remittetur ei: qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei,
neque in hoc saeculo, neque in futuro." haec enim quamuis prolixa sit, et
plurimis uerbis contexta et producta blasphemia; solet tamen scriptura etiam
multa uerba uerbum appellare. neque enim unum uerbum locutus est quicumque
propheta, et tamen sic legitur: "uerbum quod factum est" ad illum uel
illum prophetam. et apostolus: "presbyteri," inquit, "duplici honore
honorentur; maxime qui laborant in uerbo et doctrina." non ait, in uerbis;
sed, "in uerbo." et sanctus Iacobus: "estote," inquit, "factores uerbi,
et non auditores tantum." non ait et ipse, uerborum; sed, "uerbi:"
quamuis tam multa uerba de scripturis sanctis in ecclesia celebriter et
solemniter legantur, dicantur, audiantur. sicut ergo quantocumque tempore
quisquis nostrum in praedicando euangelio laborauerit, non uerborum, sed
uerbi dicitur praedicator; et quantocumque tempore quisquis uestrum nostram
praedicationem diligenter atque instanter audierit, non uerborum, sed uerbi
audiendi studiosissimus nuncupatur: ita eo more quo scripturae loquuntur, et
quem nouit ecclesiastica consuetudo, quisquis uniuersa sua uita, qua istam
gerit carnem, quantalibet longitudine protendatur, quaecumque uerba uel ore
uel sola cogitatione locutus fuerit corde impoenitenti, contra remissionem
peccatorum quae fit in ecclesia, uerbum dicit contra spiritum sanctum. ideo
autem non solum uerbum quod dictum fuerit contra filium hominis, sed omne
prorsus peccatum et blasphemia remittetur hominibus; quia ubi hoc peccatum
non fuerit cordis impoenitentis contra spiritum sanctum, quo in ecclesia
peccata soluuntur, cuncta alia dimittuntur. quomodo autem hoc dimittetur,
quod etiam remissionem impedit aliorum? omnia ergo dimittuntur eis, in
quibus hoc non est quod nunquam dimittetur: in quibus est autem, quoniam hoc
nunquam dimittitur, nec alia dimittuntur; quia omnium remissio uinculo
istius impeditur. non ergo propterea quicumque dixerit uerbum contra filium
hominis, remittetur ei, qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non
remittetur; quia in trinitate maior est filio spiritus sanctus, quod nullus
unquam uel haereticus dixit sed quoniam quisquis restiterit ueritati, et
blasphemauerit ueritatem, quod est Christus, etiam post tantam sui
praedicationem apud homines, ut uerbum caro fieret, et habitaret in nobis,
quod est filius hominis, idem ipse Christus, si non dixerit uerbum illud
cordis impoenitentis contra spiritum sanctum, de quo dictum est, "qui non
renatus fuerit ex aqua et spiritu;" et de quo item dictum est, "accipite
spiritum sanctum; si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei:" id est, si
poenituerit eum, accipiet per hoc donum remissionem omnium peccatorum, simul
et huius, quod uerbum dixit contra filium hominis; quia peccato ignorantiae
siue contumaciae uel cuiuscumque blasphemiae, non addidit peccatum
impoenitentiae contra donum dei et gratiam regenerationis uel
reconciliationis, quae fit in ecclesia in spiritu sancto. proinde nec illud
sentiendum est, quod quidam putant, ideo remitti uerbum quod dicitur contra
filium hominis, non remitti autem quod dicitur contra spiritum sanctum, quia
propter susceptam carnem factus est filius hominis Christus, qua carne
utique maior est spiritus sanctus, qui substantia propria aequalis est patri
et unigenito filio secundum eius diuinitatem, secundum quam et ipse
unigenitus filius aequalis est patri et spiritui sancto. nam si hoc
propterea dictum esset, profecto de omni caetera blasphemia taceretur, ut
haec sola remissibilis uideretur, quae contra filium hominis dicitur, quasi
cum homo solus putatur. cum uero praemissum sit, "omne peccatum, et
blasphemia remittetur hominibus;" quod etiam apud alium euangelistam ita
positum est, "omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae,
quibus blasphemauerint:" procul dubio et illa blasphemia quae contra patrem
dicitur, ista generalitate concluditur; et tamen haec sola irremissibilis
definitur, quae dicitur contra spiritum sanctum. numquidnam et pater formam
serui accepit, qua sit maior spiritus sanctus? non utique: sed ideo post
uniuersalem commemorationem omnium peccatorum omnisque blasphemiae,
eminentius uoluit exprimere blasphemiam, quae dicitur contra filium hominis;
quia etiamsi in illo peccato fuerint homines obligati, quod commemorauit,
ubi ait, "si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent:"
quod etiam in euangelio secundum Ioannem ualde graue ostendit esse peccatum,
ubi ait de ipso spiritu sancto, cum eum se missurum esse promitteret, "ille
arguet mundum de peccato, et de iustitia, et iudicio; de peccato quidem,
quia non crediderunt in me:" tamen si non dixerit illa cordis impoenitentis
duritia uerbum contra spiritum sanctum, etiam hoc quod dictum est contra
filium hominis remittetur. hic fortassis aliquis quaerat, utrum tantummodo
spiritus sanctus peccata dimittat, an et pater et filius. respondemus, quod
et pater et filius. ipse enim filius de patre dicit: "si dimiseritis
peccata hominibus, dimittet uobis et pater uester peccata uestra." cui nos
quoque dicimus in oratione dominica, "pater noster qui es in coelis:"
atque inter caetera et hoc petimus, dicentes, "dimitte nobis debita nostra." de se autem ipse ait: "ut sciatis quod habeat filius hominis potestatem
in terra dimittendi peccata." si ergo, inquis, et pater et filius et
spiritus sanctus dimittunt peccata, cur illa impoenitentia quae nunquam
dimittetur, tantummodo ad spiritus blasphemiam dicitur pertinere; tanquam
ille qui hoc impoenitentiae peccato fuerit obligatus, dono spiritus sancti
resistere uideatur, quod eo dono fiat remissio peccatorum? ubi et ego
quaero, utrum Christus eiecerit daemonia, an et pater et spiritus sanctus?
si enim tantummodo Christus, quid est quod ipse dicit, "pater autem in me
manens, ipse facit opera?" ita enim dictum est, "ipse facit opera;"
tanquam filius non faciat, sed pater manens in filio. cur ergo alio loco
dicit, "pater meus usquemodo operatur, et ego operor?" et paulo post,
"quaecumque enim ille fecerit, haec et filius similiter facit." quod autem
alio loco dicit, "si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit,"
ita dicit quasi solus faciat. si autem haec ita dicuntur, ut tamen
inseparabilia sint opera patris et filii; quid credendum est de spiritu
sancto, nisi quia et ipse pariter operatur? nam in eo ipso loco, unde exorta
est ista quaestio quam discutimus, cum filius eiiceret daemonia, ipse tamen
ait, "si ego in spiritu sancto eiicio daemonia, igitur peruenit in uos
regnum dei." hic forte quis dicat, spiritum sanctum dari potius a patre et
filio, quam sua uoluntate aliquid operari; et ad hoc pertinere quod dictum
est, "in spiritu sancto eiicio daemonia," quod non ipse spiritus, sed
Christus id faceret spiritu: ut sic intelligatur quod dictum est, "in
spiritu sancto eiicio," tanquam diceretur, spiritu sancto eiicio. solent
quippe ita loqui scripturae, "interfecerunt in gladio:" id est, gladio.
"succenderunt in igni:" id est, igni. "et accepit Iesus cultros petrinos,
in quibus circumcideret filios Israel:" id est, quibus circumcideret filios
Israel. sed qui propterea demunt spiritui sancto propriam potestatem, illud
attendant quod dictum a domino legitur: "spiritus ubi uult spirat." illud
uero quod apostolus ait, "omnia autem haec operatur unus atque idem
spiritus;" uerendum est ne quisquam arbitretur, quod ea non operetur pater
et filius, cum in eis operibus commemorauerit et donationes curationum, et
operationes uirtutum, ubi est utique et expulsio daemoniorum. cum uero
adiungit et dicit, "diuidens propria unicuique prout uult;" nonne
manifestat etiam sancti spiritus potestatem, sed a patre et filio plane
indiuiduam? si ergo haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilis intelligatur
operatio trinitatis; ita ut cum operatio patris dicitur, non eam sine filio
et spiritu sancto intelligatur operari; et cum operatio filii, non sine
patre et spiritu sancto; et cum operatio spiritus sancti, non sine patre et
filio: satis notum est recte credentibus, uel etiam ut possunt
intelligentibus, et illud ideo dictum esse de patre, "ipse facit opera,"
quod ab illo sit etiam origo operum, a quo est existentia cooperantium
personarum; quia et filius de illo natus est, et spiritus sanctus
principaliter de illo procedit, de quo natus est filius, et cum quo illi
communis est idem spiritus: et illud quod ait dominus, "si opera non
fecissem in eis, quae nemo alius fecit," non ad patrem uel spiritum
retulisse, quod ei non sint in illis operibus cooperati; sed ad homines, a
quibus leguntur multa facta miracula, et tamen a nullo quae filius fecit: et
quod ait apostolus de spiritu sancto, "omnia autem haec operatur unus atque
idem spiritus," non ideo dictum, quia non ei cooperatur pater et filius;
sed quia in his operibus non sint multi sed unus spiritus, et in diuersis
suis operationibus non est a se ipse diuersus. nec tamen inaniter, sed
rationabiliter et ueraciter dicitur patrem dixisse, non filium et spiritum
sanctum, "tu es filius meus dilectus, in quo complacui." sed hoc miraculum
de coelo sonabilis uerbi, quamuis ad personam patris tantummodo noscamus
pertinere, cooperatos esse tamen filium et spiritum sanctum, non negamus.
neque enim quia tunc filius carnem portans cum hominibus conuersabatur in
terra, ideo non erat etiam in sinu patris tanquam unigenitum uerbum, quando
illa de nube uox facta est; aut sapienter et spiritualiter credi potest,
deum patrem operationem uerborum suorum sonantium atque transeuntium a suae
sapientiae suique spiritus cooperatione separasse. eodem modo cum rectissime
dicamus, non patrem, nec spiritum sanctum, sed filium super mare ambulasse,
cuius unius caro erat illa et plantae fluctibus innitentes; illud tamen opus
tanti miraculi patrem et spiritum sanctum cooperatos esse quis abnuat? sic
enim et solum filium uerissime dicimus ipsam suscepisse carnem, non patrem
aut spiritum sanctum; et tamen hanc incarnationem ad solum filium
pertinentem, quisquis negat cooperatum patrem aut spiritum sanctum, non
recte sapit. item dicimus, nec patrem, nec filium, sed solum spiritum
sanctum, et in columbae specie, et in linguis uelut igneis apparuisse, et
dedisse pronuntiare illis in quos uenerat, multis et uariis linguis magnalia
dei: a quo tamen miraculo ad solum spiritum sanctum pertinente,
cooperationem patris et uerbi unigeniti separare non possumus. ita
singulorum quoque in trinitate opera trinitas operatur, unicuique operanti
cooperantibus duobus, conueniente in tribus agendi concordia, non in uno
deficiente efficacia peragendi. quae cum ita sint, hinc est quod dominus
Iesus in spiritu sancto daemones eiicit. neque enim et solus hoc implere non
poterat, atque illud adiutorium tanquam huic operi non sufficiens assumebat;
sed spiritum diuisum in semetipsum, eo spiritu congruebat expelli, quem
pater et filius non diuisi in semetipsis communiter habent. sic et peccata,
quia praeter ecclesiam non dimittuntur, in eo spiritu dimitti oportebat, quo
in unum ecclesia congregatur. denique si quemquam extra ecclesiam suorum
poeniteat peccatorum, et huius tanti peccati quo alienus est ab ecclesia dei
cor impoenitens habeat, quid ei prodest illa poenitentia; cum isto solo
uerbum dicat contra spiritum sanctum, quo extraneus est ab ecclesia, quae
accepit hoc donum, ut in ea in spiritu sancto fiat remissio peccatorum? quam
remissionem cum trinitas faciat, proprie tamen ad spiritum sanctum
intelligitur pertinere. ipse enim est spiritus adoptionis filiorum, "in quo
clamamus, abba, pater:" ut ei possimus dicere, "dimitte nobis debita
nostra. et in hoc cognoscimus," sicut dicit apostolus Ioannes, "quoniam
Christus manet in nobis, de spiritu suo, quem dedit nobis. ipse spiritus
testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii dei." ad ipsum enim
pertinet societas, qua efficimur unum corpus unici filii dei. unde scriptum
est: "si qua igitur exhortatio in Christo, si quod solatium charitatis, si
qua societas spiritus." propter hanc societatem illi in quos primitus
uenit, linguis omnium gentium sunt locuti. quia sicut per linguas
consociatior est societas generis humani; sic oportebat per linguas omnium
gentium significari istam societatem filiorum dei et membrorum Christi
futuram in omnibus gentibus: ut quemadmodum tunc ille apparebat accepisse
spiritum sanctum, qui loquebatur linguis omnium gentium; ita se nunc ille
agnoscat accepisse spiritum sanctum, qui tenetur uinculo pacis ecclesiae,
quae diffunditur in omnibus gentibus. unde dicit apostolus: "studentes
seruare unitatem spiritus in uinculo pacis." quod autem sit ipse spiritus
patris, ipse filius dicit, "de patre procedit:" et alio loco, "non enim
uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis."
quod uero ipse sit et spiritus filii, apostolus dicit, "misit deus spiritum
filii sui in corda nostra, clamantem, abba, pater:" hoc est, clamare
facientem. nos enim clamamus; sed in illo, id est, ipso diffundente
charitatem in cordibus nostris, sine qua inaniter clamat quicumque clamat.
unde item dicit: "quisquis autem spiritum Christi non habet, hic non est
eius." ad quem ergo in trinitate proprie pertineret huius communio
societatis, nisi ad eum spiritum qui est patri filioque communis? hunc
spiritum quod illi non habeant, qui sunt ab ecclesia segregati, Iudas
apostolus apertissime declarauit, dicens: "qui se ipsos segregant,
animales, spiritum non habentes." unde in ipsa ecclesia etiam illos qui per
nomina hominum, quamuis in unitate eius constitutorum, quaedam schismata
moliebantur, Paulus apostolus arguens, inter caetera ait: "animalis autem
homo non percipit quae sunt spiritus dei; stultitia enim est illi, et non
potest scire, quoniam spiritualiter diiudicatur." ostendit quid dixerit,
"non percipit," id est, scientiae non capit uerbum. hos in ecclesia
constitutos paruulos, dicit nondum spirituales, sed adhuc carnales, et lacte
alendos, non esca. "quasi paruulis," inquit, "in Christo lac uobis potum
dedi, non escam: nondum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis." ubi
dicitur, "nondum," uel, "non adhuc," profecto non desperatur; si eo
tenditur, ut sit aliquando quod nondum est. "adhuc enim estis," inquit,
"carnales." et ostendens unde sint carnales: "cum enim sit," inquit,
"inter uos aemulatio, et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem
ambulatis?" atque idipsum planius aperiens: "cum enim quis dicat, ego
quidem," inquit, "sum Pauli; alius autem, ego Apollo; nonne homines estis?
quid ergo Apollo? quid autem Paulus? ministri, per quos credidistis." hi
ergo, id est, Paulus et Apollo, concordes erant in unitate spiritus et
uinculo pacis; et tamen quia eos isti inter se diuidere, et pro altero
inflari aduersus alterum coeperant, dicuntur homines et carnales et
animales, non ualentes percipere quae sunt spiritus dei: et tamen quia non
sunt ab ecclesia segregati, paruuli appellantur in Christo; quos utique uel
angelos uel deos esse cupiebat, quos arguebat quia homines erant, id est, in
his contentionibus non quae dei sunt, sed quae hominum sapiebant. de illis
uero qui sunt ab ecclesia segregati, non dictum est, ea quae sunt spiritus
non percipientes; ne ad scientiae perceptionem referretur: sed dictum est,
"spiritum non habentes." non est autem consequens ut qui habet, etiam
sciendo percipiat quod habet. habent ergo istum spiritum in ecclesia
constituti paruuli in Christo, adhuc animales atque carnales, quid habeant
percipere non ualentes, id est, intelligere et nosse. nam quomodo essent
paruuli in Christo, nisi renati ex spiritu sancto? nec mirum uideri debet,
quod quisque aliquid habet, et quod habet ignorat. ut enim taceam de
omnipotentis diuinitate atque incommutabilis trinitatis unitate; quis facile
scientia percipiat quid sit anima? et quis non habet animam? postremo ut
certissime nouerimus quod paruuli in Christo non percipientes quae sunt
spiritus dei, habent tamen spiritum dei; paulo post Paulum apostolum
intueamur, quemadmodum eos ipsos increpans ait: "nescitis quia templum dei
estis et spiritus dei habitat in uobis?" hoc utique nullo modo diceret ab
ecclesia segregatis, qui dicti sunt spiritum non habentes. sed nec ille
dicendus est esse in ecclesia, et ad istam societatem spiritus pertinere,
qui ouibus Christi corporali tantum commixtione ficto corde miscetur.
"sanctus enim spiritus disciplinae fugiet fictum." quapropter quicumque in
schismaticis uel haereticis congregationibus, uel potius segregationibus
baptizantur, quamuis non sint renati spiritu, tanquam Ismaeli similes, qui
secundum carnem natus est Abrahae, non sicut Isaac, qui secundum spiritum,
quia per repromissionem; tamen cum ad catholicam ueniunt, et societati
spiritus aggregantur, quem foris procul dubio non habebant, non eis
repetitur lauacrum carnis. non enim defuit etiam foris positis ista forma
pietatis: sed accedit eis, quae nisi intus non potest dari, unitas spiritus
in uinculo pacis. tales quippe erant, antequam catholici essent, de qualibus
dicit apostolus: "habentes formam pietatis, uirtutem autem eius abnegantes." potest enim esse uisibilis forma palmitis etiam praeter uitem; sed
inuisibilis uita radicis haberi non potest, nisi in uite. proinde corporalia
sacramenta, quae portant et celebrant etiam segregati ab unitate corporis
Christi, formam possunt exhibere pietatis; uirtus uero pietatis inuisibilis
et spiritualis ita in eis non potest esse, quemadmodum sensus non sequitur
hominis membrum, quando amputatur a corpore. quae cum ita sint, remissio
peccatorum, quoniam non datur nisi in spiritu sancto, in illa ecclesia
tantummodo dari potest, quae habet spiritum sanctum. hoc enim fit remissione
peccatorum, ne princeps peccati, spiritus qui in se ipsum diuisus est,
regnet in nobis, ut eruti a potestate spiritus immundi, templum deinceps
efficiamur spiritus sancti; et a quo mundamur accipiendo indulgentiam, ipsum
accipiamus habitatorem ad faciendam, augendam, perficiendamque iustitiam.
nam et in primo eius aduentu, cum hi qui eum acceperant, linguis omnium
gentium loquerentur, et stupentes eos qui aderant, alloqueretur apostolus
Petrus; "compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad apostolos: quid
ergo faciemus, fratres? monstrate nobis. et dixit Petrus ad eos: agite
poenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Iesu Christi, in
remissionem peccatorum; et accipietis donum spiritus sancti.} utique in
ecclesia utrumque factum est; id est, et peccatorum remissio, et doni huius
acceptio, in qua erat spiritus sanctus. ideo autem in nomine Iesu Christi,
quia cum eumdem spiritum sanctum promitteret: "quem mittet," inquit,
"pater in nomine meo." neque enim habitat in quoquam spiritus sanctus sine
patre et filio: sicut nec filius sine patre et spiritu sancto, nec sine
illis pater. inseparabilis quippe est habitatio, quorum est inseparabilis
operatio: sed singillatim plerumque per creaturae significationes, non per
suam substantiam demonstrantur; sicut sua temporum spatia syllabis
occupantibus separatim uoce pronuntiantur: nec tamen a se ipsis ullis
interuallis momentisque temporum separantur. non enim unquam dici possunt
simul, cum esse non possint nisi semper simul. sed ut iam non semel diximus,
ideo remissio peccatorum, qua in se diuisi spiritus euertitur et expellitur
regnum, ideo societas unitatis ecclesiae dei, extra quam non fit ipsa
remissio peccatorum, tanquam proprium est opus spiritus sancti, patre sane
et filio cooperantibus, quia societas est quodam modo patris et filii ipse
spiritus sanctus. nam pater non communiter habetur pater a filio et spiritu
sancto: quia non est pater amborum. et filius non communiter habetur filius
a patre et spiritu sancto: quia non est filius amborum. spiritus autem
sanctus communiter habetur a patre et filio: quia spiritus est unus amborum.
quisquis igitur reus fuerit impoenitentiae contra spiritum, in quo unitas et
societas communionis congregatur ecclesiae, nunquam illi remittetur; quia
hoc sibi clausit, ubi remittitur: et merito damnabitur cum spiritu qui in se
ipsum diuisus est, diuisus et ipse contra spiritum sanctum qui in se ipsum
diuisus non est. hoc et ipsa euangelica testimonia nos admonent, si ea
perscrutemur attentius. nam secundum Lucam quidem non ibi hoc dicit dominus,
ubi respondet eis qui dixerunt quod in principe daemoniorum eiicit daemones,
non ei remitti qui blasphemauerit in spiritum sanctum. unde apparet, non
semel hoc a domino dictum: sed ibi quoque non negligenter praetereundum quo
loco dictum sit. loquebatur enim de his qui eum confessi essent, uel
negassent coram hominibus, ubi ait, "dico autem uobis, quicumque confessus
fuerit me coram hominibus, et filius hominis confitebitur in illo coram
angelis dei: qui autem negauerit me coram hominibus, denegabitur coram
angelis dei." et ne ex hoc apostoli Petri desperaretur salus, qui eum coram
hominibus ter negauit, continuo subiecit: "et omnis qui dicit uerbum in
filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in spiritum sanctum
blasphemauerit, non remittetur:" illa scilicet blasphemia cordis
impoenitentis, qua resistitur remissioni peccatorum, quae fit in ecclesia
per spiritum sanctum. quam blasphemiam Petrus non habuit, quem mox poenituit
quando amare fleuit; uictoque spiritu qui in se ipsum diuisus est, et qui
eum uexandum poposcerat, contra quem pro illo dominus rogauit ne deficeret
fides eius; accepit etiam ipsum cui non restitit, spiritum sanctum, ut non
solum ei remitteretur peccatum, sed per eum praedicaretur et daretur
remissio peccatorum. apud duos autem alios euangelistas quod narratur, ut de
blasphemia spiritus haec sententia diceretur, causa exstitit ex
commemoratione spiritus immundi, qui in se ipsum diuisus est. dictum enim
erat de domino, quod in principe daemonum eiiceret daemones: ibi se dominus
ait in spiritu sancto eiicere daemones, ut spiritus qui non est in se
diuisus, eum qui in se diuisus est uincat atque eiiciat; ille autem homo in
eius perditione remaneat, qui in huius qui in se diuisus non est, pacem per
impoenitentiam transire detrectat. hoc enim Marcus ita narrat: "amen dico
uobis, quia omnia dimittentur hominibus peccata, et blasphemiae quibus
blasphemauerint: qui autem blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet
remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti." haec uerba domini
cum dixisset, sua deinde coniunxit dicens, "quoniam dicebant, spiritum
immundum habet:" ut ostenderet, hinc fuisse exortam causam, ut hoc diceret,
eo quod dixerant eum in Beelzebub principe daemoniorum daemones pellere. non
quia esset blasphemia quae non remittitur, cum et haec remittatur, si recta
poenitentia consequatur: sed quod hinc, ut dixi, causa exstitit ut a domino
illa sententia proferretur, facta mentione spiritus immundi, quem aduersum
se ipsum diuisum dominus ostendit, propter spiritum sanctum, qui non solum
aduersum se diuisus non est, sed etiam quos colligit efficit indiuisos,
peccata quae aduersum se diuisa sunt dimittendo, eosque mundatos
inhabitando; ut sit, quemadmodum scriptum est in actibus apostolorum,
"multitudinis credentium erat cor unum et anima una." cui dono remissionis
non resistit, nisi qui duritiam cordis impoenitentis habuerit. nam et alio
loco dixerunt Iudaei de domino, quod daemonium haberet, nec tamen ibi
aliquid dixit de blasphemia spiritus sancti: quoniam non ita obiecerunt
spiritum immundum, ut in se diuisus ex ore ipsorum possit ostendi, sicut
Beelzebub a quo eiici daemones posse dixerunt. in hac uero lectione secundum
Matthaeum, multo manifestius aperuit dominus quid hic uellet intelligi: id
est, quod ipse dicat uerbum contra spiritum sanctum, qui unitati ecclesiae
corde impoenitenti resistit, ubi in spiritu sancto fit remissio peccatorum.
hunc enim spiritum non habent, ut iam dictum est, qui etiam Christi
sacramenta portantes atque tractantes, ab eius congregatione seiuncti sunt.
nam ubi dixit de diuisione satanae aduersus satanam, et quod ipse in spiritu
sancto eiiceret daemones, utique in spiritu qui non est aduersus se ipsum,
sicut ille, diuisus; ibi continuo, ne per illos qui sub nomine Christi extra
eius ouile conuenticula sua congregant, quisquam putaret etiam regnum
Christi aduersum se esse diuisum, "qui non est mecum," inquit, "contra me
est; et qui non congregat mecum, spargit:" ut illos ostenderet ad se non
pertinere, qui extra congregando nollent congregare, sed spargere. deinde
subiunxit, "ideo dico uobis: omne peccatum et blasphemia remittetur
hominibus; spiritus autem blasphemia non remittetur." quid est hoc? ideo
sola spiritus blasphemia non remittetur, quoniam qui non est cum Christo,
contra ipsum est; et qui non cum illo congregat, spargit? ideo utique. qui
enim non cum illo congregat, quomodolibet sub eius nomine congreget, non
habet spiritum sanctum. hic omnino, hic nos compulit non alibi intelligere
fieri posse remissionem omnis peccati omnisque blasphemiae, nisi in Christi
congregatione, quae non spargit. congregatur quippe in spiritu sancto, qui
non est contra se ipsum diuisus, sicut ille immundus spiritus. et propterea
omnes congregationes, uel potius dispersiones, quae se Christi ecclesias
appellant, et sunt inter se diuisae atque contrariae, et unitatis
congregationi, quae uera est ecclesia eius, inimicae; non quia uidentur eius
habere nomen, idcirco pertinent ad eius congregationem. pertinerent autem,
si spiritus sanctus, in quo consociatur haec congregatio, aduersum se ipsum
diuisus esset. hoc autem quia non est - qui enim non est cum Christo, contra
ipsum est; et qui cum illo non congregat, spargit -, ideo peccatum omne
atque omnis blasphemia dimittetur hominibus in hac congregatione, quam in
spiritu sancto, et non aduersus se ipsum diuiso, congregat Christus. ipsius
autem spiritus blasphemia illa, qua fit ut corde impoenitenti huic tanto dei
dono usque in finem uitae istius resistatur, non remittetur. nam etsi
quisquam ita sit contrarius ueritati, ut deo loquenti, non in prophetis, sed
in unico filio, cum propter nos eum, ut nobis in eo loqueretur, filium
hominis esse uoluit, reluctetur; remittetur ei, cum poenitendo conuersus
fuerit ad dei benignitatem; qui cum mortem impii nollet, quantum ut
reuertatur et uiuat, dedit ecclesiae suae spiritum sanctum, ut quicumque in
eo peccata dimitteret, dimitterentur ei. qui uero huic dono exstiterit
inimicus, ut non illud per poenitentiam petat, sed ei per impoenitentiam
contradicat, fit irremissibile; non quodcumque peccatum, sed contempta uel
etiam oppugnata ipsa remissio peccatorum. atque ita dicitur uerbum contra
spiritum sanctum, cum ex dispersione ad congregationem nunquam uenitur, quae
ad remittenda peccata accepit spiritum sanctum. ad quam congregationem
etiamsi per malum clericum, sed tamen catholicum ministrum, reprobum et
fictum aliquis accesserit corde non ficto; in ipso sancto spiritu
remissionem accipit peccatorum. qui spiritus in sancta ecclesia, etiam isto
tempore, quo uelut area cum palea trituratur, sic operatur, ut nullius ueram
confessionem aspernetur, nullius simulatione fallatur, atque ita reprobos
fugiat, ut etiam per eorum ministerium probos colligat. unum ergo suffugium
est, ne sit irremissibilis blasphemia, ut cor impoenitens caueatur; nec
aliter poenitentia prodesse credatur, nisi ut teneatur ecclesia, ubi
remissio peccatorum datur, et societas spiritus in pacis uinculo custoditur.
ut potui, difficillimam quaestionem, si tamen aliquatenus potui, domino
miserante atque adiuuante, tractaui. quidquid tamen in eius difficultate
apprehendere non ualui, non imputetur ipsi ueritati, quae salubriter pios,
etiam cum occultatur, exercet; sed infirmitati meae, qui uel intelligenda
conspicere, uel intellecta explicare non potui. de his autem quae forte
potuimus et cogitando uestigare, et dicendo expedire, illi sunt agendae
gratiae, a quo quaesiuimus, a quo petiuimus, ad quem pulsauimus, ut
haberemus unde et nos meditando aleremur, et uobis loquendo ministraremus.