DE RVBO IN QVO FLAMMA ERAT ET RVBVS NON COMBVREBATVR SERMO HABITVS PER
IEIVNIVM QVINQVAGESIMAE cum diuina lectio legeretur, magnum miraculum quod
Moysen famulum dei intentissimum fecerat etiam nos corde expectauimus,
intentique etiam ipsi facti sumus, quomodo in rubo apparebat ignis et rubus
non cremabatur. deinde aduertimus sanctam scripturam prius dixisse, quod
angelus domini apparuit Moysi in rubo. deinde Moyses non iam quasi cum
angelo, sed tamquam cum domino loquebatur. tertio aduertimus, quod cum
Moyses nomen dei quaereret, ut haberet quod diceret filiis Israel
interrogantibus quod nomen esset dei qui illum ad eos misisset, respondit:
[ego sum qui sum]. neque hoc transeunter sed repetitione commendans adiecit
dicens: [hoc dices filiis Israel: qui est misit ad uos]. postremo iam
enuntiato nomine suo, adhuc adiunxit et ait: [haec eis dices: dominus deus
patrum uestrorum, deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob misit me ad uos.
hoc mihi nomen est in aeternum]. de his, quod dominus donat audite. magna
quidem sunt et tamquam uolumina mysteriorum dei, quae si congruenter et
sufficienter conemur euoluere, nec uires nec tempus sufficiet. quod ergo
breuiter possumus dicere, non frustra, non inaniter, non sine alicuius
significatione secreti. in rubo flamma erat, et rubus non cremabatur. rubus
enim spinarum est quoddam genus, nec in laudem aliquod poni potuit quod
peccatori terra produxit. nam primitus peccanti homini dictum est: [terra
spinas et tribulos pariet tibi]. neque idipsum quod rubus non cremabatur, id
est, flamma non conprehendebatur, bonum aliquid putare debemus. si enim
flamma significat aliquid boni, in qua angelus apparuit uel dominus - unde
etiam cum uenit spiritus sanctus, uisae sunt illis linguae diuisae uelut
ignis - conprehendi debemus hoc igne, non autem propter duritiam non
cremari. rubus qui non cremabatur significat populum qui deo reluctabatur.
spinosum igitur populum Iudaeorum significat rubus, quo Moyses mittebatur.
et ideo rubus non cremabatur, quia duritia Iudaeorum, sicut dixi, legi dei
reluctabatur. nam si ille populus spinosus non significaretur, non ab eo
spinis Christus coronaretur. quod autem idem ipse qui loquebatur Moysi, et
angelus domini et dominus dicitur, magna quaestio est, nec temerarium debet
habere affirmatorem, sed cautum inquisitorem. duae autem sunt sententiae,
quae hinc proferri possunt, quarum quaelibet uera sit, ambae secundum fidem
sunt. quod dixi, quaenam earum uera sit, hoc dixi, quidnam eorum senserit
qui scripsit. nam quando nos inquirentes scripturas sentimus aliquid quod
scriptor forte non sensit, non tamen hoc sentire debemus, quod abhorreat a
regula fidei, a regula ueritatis, a regula pietatis. ergo ambas sententias
propono. sit fortassis et tertia quae me latet. ex his autem duabus
propositis, eligite quam uolueritis. aliqui dicunt ideo et angelum domini
dictum et dominum, quia Christus erat, de quo aperte dicit propheta, quod
sit [magni consilii angelus]. angelus enim officii nomen est, non naturae.
nam angelus graece dicitur, qui latine nuntius appellatur. nuntius ergo
actionis nomen est: agendo, id est, aliquid nuntiando, nuntius appellatur.
quis neget Christum nuntiasse nobis regnum caelorum? deinde angelus, id est,
nuntius mittitur ab eo qui per eum aliquid nuntiet. et quis neget Christum
missum? qui totiens dicit: [non ueni facere uoluntatem meam, sed uoluntatem
eius qui me misit], ipse proprie missus. nam et Siloa illa piscina
[interpretatur missus]. ideo cui oculos luto inunxit inde lauare faciem
iussit. nullius enim oculus aperitur, nisi eius qui a Christo mundatur. ergo
idem angelus, idem dominus. sed hic occurrit aliud praecauendum. non enim
desunt haeretici qui dicunt, patris et filii distare et dissonare naturas,
et non eos esse unius eiusdemque substantiae. catholica autem fides credit
patrem et filium et spiritum sanctum unum deum, unius substantiae
trinitatem, inseparabiliter aequaliter non permixtione confusam, non
distinctione separatam. illi ergo qui persuadere moliuntur filium non esse
eiusdem substantiae cuius est pater, argumentantur ex hoc, quod filius uisus
est patribus. pater, inquiunt, uisus non est; inuisibilis autem et uisibilis
diuersa natura est. et ideo, inquiunt, de patre dictum est: [quem nemo
hominum uidit, nec uidere potest], ut ille qui uisus est non solum Moysi sed
etiam Abrahae, non solum Abrahae sed etiam ipsi Adamo et ceteris patribus,
non deus pater, sed filius potius credatur creatura aut intellegatur.
catholica non hoc dicit. sed quid dicit? deus pater, deus filius;
incommutabilis pater, incommutabilis filius; aeternus pater, coaeternus
filius; inuisibilis pater, inuisibilis filius. nam si patrem dixeris
inuisibilem, filium uisibilem, distinxisti, immo uero separasti substantias.
quomodo gratiam inuenisti, qui fidem perdidisti? soluitur ergo ista quaestio
sic. deus pater et filius et spiritus sanctus natura propria inuisibilis
est. apparuit autem quando uoluit, cui uoluit. non ut est, sed ut uoluit cui
seruiunt omnia. si enim anima tua, cum sit inuisibilis in corpore tuo, ut
appareat profert uocem, et uox in qua apparet anima tua cum loqueris non est
substantia animae tuae, aliud est illa, aliud est uox, et tamen apparet et
in ea re quae ipsa non est. sic et deus, si in igne apparuit, non est ignis;
si in fumo apparuit, non est fumus; si in sono apparuit, non est sonus. non
sunt haec deus, sed indicant deum. hoc retento, securi credimus potuisse
dici filium qui apparuit Moysi et dominum et angelum domini. qui uero
existimant uere eum angelum domini fuisse, non Christum sed angelum missum,
necesse est ut exigatur ab eis ratio, quare dictus sit dominus. quomodo enim
ab eis qui Christum fuisse dicunt exigitur quare dictus sit angelus, sic ab
eis qui angelum dicunt exigitur quare dictus sit dominus. sed illi qui
Christum fuisse dicunt, iam commemoraui quomodo inde exeant, quare dictus
sit angelus; quia propheta aperte dixit dominum Christum magni consilii
angelum. illi ergo qui dicunt angelum, respondere debent quare appellatus
sit dominus. respondent et ipsi: sicut in scripturis propheta loquitur et
dicitur quia dominus loquitur, non quia dominus est propheta sed quia
dominus est in propheta, sic et cum per angelum dignatur dominus loqui,
quomodo per apostolum, quomodo per prophetam, recte dicitur et angelus
propter seipsum et dominus propter habitantem deum. certe enim Paulus homo
erat et Christus deus, et ait tamen ipse apostolus: [an uultis experimentum
accipere eius, qui in me loquitur Christus]? dixit et propheta: [audiam quid
loquatur in me dominus meus]. qui loquitur in homine, loquitur et in angelo.
ideo apparuit Moysi angelus domini, et dicitur ei, [domine], et dicit, [ego
sum qui sum]. habitatoris uox est, non templi. nam si propterea Christus
erat, cum angelus dictus sit, quia unus erat, quid faciemus, quando Abrahae
tres apparuerunt? quid hic dicimus? tres apparuerunt, et Abraham tanquam ad
unum loquens dicit: [domine]. quid dicimus? quare tres? an ipsa trinitas
erat? quare ergo dominus? quia trinitas unus dominus non sunt tres domini,
et trinitas unus deus non tres dii; una substantia, tres personae. neque
enim pater filius est, aut filius pater est, aut spiritus sanctus uel pater
uel filius est. sed pater non est nisi filii; filius non est nisi patris;
spiritus et patris et filii. quamuis in illis tribus aliqui dicant, quod
unus ibi excellebat, quem dominum appellabat Abraham quando apparuerat cum
duobus, tamquam Christus cum angelis suis. sed quid agimus, quia cum duo
mitterentur ad Sodomam apparentes fratri Abrahae Loth, et ipse agnoscit in
eis diuinitatem, et cum duos uideat, dominum appellat? et ille in tribus
dominum, et ille in duobus dominum. ne separemus ergo trinitatem et faciamus
in Sodoma dualitatem, puto quia melius intellegimus quia patres nostri
dominum in angelis agnoscebant, habitantem in habitatione intellegebant, non
portantibus sed insidenti gloriam dabant. quam sententiam confirmat, non
solum epistula quae scribitur ad Hebraeos, ubi dicitur: [si enim qui per
angelos dictus est sermo, factus est firmus] - loquebatur enim de ueteri
testamento, commendauit quod ibi angeli loquebantur sed deus in angelis suis
honorabatur, et per angelos interior habitator audiebatur - sed etiam in
actibus apostolorum Stephanus dicit, arguens et increpans Iudaeos: [dura
ceruice et non circumcisi corde et auribus - dura ceruice], spinae non
crematae - [uos semper restitistis spiritui sancto]. ideo rubus non
cremabatur, quia spiritus flammae a spinis peccatorum resistebatur. [uos
semper restitistis spiritui sancto. quem prophetarum non occiderunt patres
uestri]? et unde agitur: [qui accepistis legem in edictis angelorum et non
custodistis]. si diceret angeli, et non [angelorum], non deerant illi qui
dicerent, Christus est, quia dictus est [magni consilii angelus]. angelus
Christus, numquid angeli Christus? dicit et apostolus Paulus quoniam semen
Abrahae dispensatum est a ueteri testamento usque ad nouum. et quomodo
dispensatum est? [dispositum], inquit, [per angelos in manu mediatoris]. iam
ergo angelus, et in angelo dominus dicebat Moysi quaerenti nomen suum, [ego
sum qui sum. haec dices filiis Israel: qui est misit me ad uos]. esse, nomen
est incommutabilitatis. omnia enim quae mutantur desinunt esse quod erant et
incipiunt esse quod non erant. esse est. uerum esse, sincerum esse, germanum
esse non habet nisi qui non mutatur. ille habet esse uerum cui dicitur:
[mutabis ea et mutabuntur, tu autem idem ipse es]. quid est, [ego sum qui
sum], nisi, aeternus sum? quid est, [ego sum qui sum], nisi, qui mutari non
possum? nulla creatura, non caelum, non terra, non angelus, non uirtus, non
sedes, non dominationes, non potestates. cum ergo sit hoc nomen
aeternitatis, plus est quod est dignatus habere nomen misericordiae: [ego
sum deus Abraham, et deus Isaac, et deus Iacob]. illud in se, hoc ad nos. si
enim hoc solum esse uellet quod est in se, quid essemus nos? si intellexit,
immo quia intellexit Moyses, cum ei diceretur: [ego sum qui sum, qui est
misit me ad uos], multum hoc credidit esse ad homines, multum hoc uidit
distare ab hominibus. qui enim hoc quod est et uere est digne intellexerit,
et qualicumque lumine ueracissimae essentiae, uel strictim sicut
coruscatione afflatus fuerit, longe se infra uidet, longe remotissimum,
longe dissimillimum, sicut ille ait: [ego dixi in extasi mea]. assumpta enim
mente uidit nescio quid, quod plus ad illum erat. et hoc erat quod uerum
erat. [dixi], inquit, [in extasi mea]. quid? [proiectus sum a facie oculorum
tuorum]. cum ergo ad id quod dicebatur, non ad id quod uidebatur, longe se
imparem uideret Moyses et quasi minus capacem, unde inflammatus ipso
desiderio uidendi quod est, dicebat deo cum quo loquebatur: [ostende mihi
temetipsum]. quasi ergo ab illa excellentia essentiae longe dissimilis
desperaret, erigit desperantem quoniam uidit timentem, tamquam diceret:
quoniam dixi: [ego sum qui sum], et: [qui est misit me], intellexisti quid
sit esse, et desperasti te capere. erige spem: [ego sum deus Abraham, deus
Isaac et Iacob]. sic sum quod sum, sic sum ipsum esse, ut nolim hominibus
deesse. si quo modo possimus deum quaerere et inuestigare eum qui est, et
quidem [non longe] positum [ab unoquoque nostrum: in illo enim uiuimus et
mouemur et sumus], laudemus ergo ineffabiliter eius essentiam, et amemus
misericordiam.