DE EO QVOD APPARVIT DOMINVS MOYSI IN RVBO ARDENTI cum sanctae lectiones
legerentur, in ea quae scripta sunt in prima lectione quae nobis recitata
est animum intendimus, et ea quae dominus suggerit breuiter cum uestra
sanctitate participare curamus, ne carnaliter accipientes diuina mysteria,
non solum non proficiatis sed etiam deficiatis. occurrit enim primo
aspectibus nostris ex illa lectione diuina, quod deus apparuit Moysi.
apparere autem deus per substantiam suam, sicuti est, nonnisi mundis
cordibus dignatur. sic enim scriptum est in euangelio: [beati mundicordes,
quoniam ipsi deum uidebunt]. oculis autem corporalibus sanctorum, si quando
deus uoluit apparere, non per se ipsum sed per creaturam uisibilem atque
sensibilem, quantum ista carne sentiri potest, apparuit, uel per uocem
sonantem, id est, auribus, uel per ignem oculis, uel per angelum in aliqua
uisibili specie apparentem, sed personam dei gestantem. sic intellegamus,
fratres, apparuisse Moysi deum. non enim maiestas illa quae fecit caelum et
terram, quae regit uniuersum mundum, cui semper inhaerent angeli
contemplando eius pulchritudinem mentibus puris, oculis autem hominis
mortalibus potuit apparere, nisi assumta uisibili et sensibili creatura quae
ad istos oculos uisibiles corporis pertinet, quando quidem et ipsa sapientia
dei, per quam facta sunt omnia, humanis oculis non appareret nisi mortalem
carnem assumeret. quomodo ergo uerbum dei, id est, filius dei ut appareret
oculis carnem assumsit, sic semper deus, ut appareret oculis hominum, in
aliqua creatura uisibili apparere dignatus est. nam apertissime habes in
Actibus apostolorum, quia angelus apparuit Moysi in rubo. numquid ista
scriptura uera, et illa falsa est? aut ista falsa est et illa uera? sed
quid? si Christiani sumus, si bene credimus, ambae sunt uerae. si ergo ambae
sunt uerae, quomodo hic deus apparuit, quomodo ibi angelus dicitur
apparuisse, nisi quia ille spiritus, qui in Actibus apostolorum agens
loquutus dixit apparuisse angelum, exposuit hanc lectionem quomodo apparuit
deus? illa declaratio, expositio est obscuritatis huius. ne intellegeres
deum per seipsum apparuisse, illic tibi expositum est quemadmodum apparuerit
deus per creaturam angelicam. sed quid miraris quia dicitur, cum apparet
angelus: [dixit deus], et: [uocauit deus Moysen], et accessit ad locum, et:
[dixit dominus ad Moysen]? quia non attenditur templum angelus, sed
inhabitator angeli. ipse enim angelus templum dei erat. si enim in homine
dignatur habitare et loqui, ut quando propheta loquitur, dicatur: dixit
deus, quanto magis per angelum? et cum dicitur: dixit deus per Esaiam, quid
erat Esaias? nonne homo portans carnem, natus de patre et matre sicuti omnes
nos? et tamen loquitur, et quid dicimus in eloquiis ipsius? haec dicit deus.
quomodo ergo deus, si Esaias, nisi quia deus per Esaiam? sic et hic loquente
angelo dicitur deus loqui. quare, nisi quia per angelum deus? aduertite
itaque, soluta quaestione, etiam illud, in cuius rei signum uidetur factum,
quod in rubo apparuit, et rubus non comburebatur, non incendebatur, et
apparebat tamquam ignis, et non incendebat rubum. putamus rubum bonum
aliquid significare, cum sint spinae? spinae peccatores significant. ergo
rubus significabat populum Iudaeorum plenum spinis, plenum peccatis. et cum
magna ibi dei maiestas appareret in populo, non sunt consumta peccata,
quomodo hoc igne non exustae sunt spinae. si enim consumsisset ignis spinas,
significaret quia et uerbum domini quod dictum est Iudaeis consumsisset
peccata illorum, et lex illa finiret iniquitates ipsorum. sic est ignis in
rubo, quomodo lex in Iudaeis; sic sunt spinae rubi, quomodo peccata
Iudaeorum; sic ignis hic non cremauit spinas, quomodo lex ibi non consumsit
peccata. loquitur autem deus ad Moysen - iam illa nostis, et non diutius uos
tenere debemus, propter angustias temporis -: [ego sum qui sum; misit me qui
est]. cum enim quaereret nomen dei, hoc dictum est: [ego sum qui sum. et
dices filiis Israhel, qui est misit me ad uos]. quid est hoc? o deus, o
domine noster, quid uocaris? est uocor, dixit. quid est, est uocor? quia
maneo in aeternum, quia mutari non possum. ea enim quae mutantur non sunt,
quia non permanent. quod enim est, manet. quod autem mutatur, fuit aliquid
et aliquid erit; non tamen est, quia mutabile est. ergo incommutabilitas dei
isto uocabulo se dignata est intimare: [ego sum qui sum]. quid est ergo,
quod postea iterum aliud nomen sibi dixit, cum diceretur: [et dixit dominus
ad Moysen, ego sum deus Abraham, et deus Isaac, et deus Iacob: hoc mihi
nomen est in sempiternum]? quomodo illac hoc uocor quia sum, et ecce hac
aliud nomen: [ego sum deus Abraham, deus Isaac, et deus Iacob]. quia quomodo
est deus incommutabilis, fecit omnia per misericordiam, et dignatus est ipse
filius dei mutabilem carnem suscipiendo, manens id quod uerbum dei est,
uenire et subuenire homini. induit ergo se carne mortali ille qui est, ut
dici posset, [ego sum deus Abraham, deus Isaac, et deus Iacob]. deinde signa
iam attendite, quae signa dedit deus Moysi. cum diceret: [si mihi dixerit
populus, non te misit deus, quibus signis ostendam quia misisti me]? dictum
est: [proice uirgam, quam habes in manu tua. proiecit uirgam, et factus est
serpens, et exhorruit Moyses. ait iterum dominus: adprehende caudam eius. et
facta est uirga sicut erat]. dedit et aliud signum: [mitte manum in sinum.
et misit manum. produc eam. produxit, et facta est] alba sicut nix, id est,
[leprosa]. color enim albus in cute humana uitiosus est. [mitte illam iterum
in sinum]. misit, et recepit colorem suum. dedit ei tertium signum: [tolle
aquam de flumine, et funde in aequalem locum]. tulit, fudit, et conuersa est
in sanguinem. [in his signis audiet te populus. si in primo non audierit, in
secundo aut in tertio audiet]. nos ea quae significant, quantum dominus
adiuuat, tendamus edicere. uirga regnum significat, serpens mortalitatem. a
serpente enim homini mors propinata est. ipsam mortem dignatus est dominus
assumere. uirga ergo ueniens in terram serpentis speciem habuit, quia regnum
dei, quod est Christus Iesus, uenit ad terram. mortalitate indutus est, quam
et fixit in cruce. nouit autem sanctitas uestra, quia quando populus ille in
heremo ceruicatus et superbus murmurauit aduersus deum, coepit morderi a
serpentibus et ipsis morsibus cadere. misericordia dedit deus remedium, quod
remedium praesentem quidam sanitatem afferebat, sed futuram sapientiam
praedicabat. ait Moysi: [suspende serpentem aeneum in media heremo in ligno,
et dic populo. quicumque fuerit percussus serpentem istum intueatur. et
percussi homines intuebantur serpentem et sanabantur]. et attestatur dominus
in euangelio tali signo. nam cum Nicodimo loqueretur, ait: [sicut Moyses
exaltauit serpentem in heremo, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis
qui credit in eum non pereat, sed habeat uitam aeternam]. hoc est, quicumque
percussus fuerit a serpentibus peccatorum, Christum intueatur, et habebit
sanitatem in remissionem peccatorum. ergo, fratres, ipsa est mortalitas,
quae suscepta est a domino, quam necesse est habere ecclesiam corpus eius,
cuius est caput homo in caelo. ita ecclesia mortalitatem habet, quod
inflictum est per suasionem serpentis. debemus enim mortem peccato primi
hominis, sed postea ad uitam perueniemus aeternam, per Iesum Christum
dominum nostrum. sed quando uenit ad uitam et redit ad regnum? in fine
saeculi. nam ideo caudam tenuit, ubi finis est, ut ad pristinum reuocaret.
quid illa manus? certum est quia et illa manus populum ipsum significat,
sinus homines. quid est sinus Moysi? secretum dei. cum esset homo in secreto
dei, incolumis erat et bono colore. exiit a secreto dei, progressus est Adam
de paradiso, offenso deo, et factus est uitiosus. facta est ergo illa manus
alba; sed rediit ad sinum, per gratiam domini nostri Iesu Christi, et
recepit colorem. quid autem illa aqua? aqua illa significat sapientiam.
saepe enim posita est aqua in similitudinem sapientiae, et dictum est: [fiet
in eo fons aquae salientis in uitam aeternam]. sed aqua illa sapientia, quod
in terra sanguis effecta est, non nobis ostendit uerbum carnem factum et
habitantem in nobis? utique ostendit. omnia ergo futuri populi signa sunt,
et mysteria de domino nostro Iesu Christo. et si qua alia sunt in libris
ueteribus sacramenta, siue illa intellegamus siue non intellegamus,
quaerentem desiderant, non reprehendentem. petamus ergo, quaeramus et
pulsemus ut aperiatur nobis. illis futura praedicta sunt sacramenta; nos
praesentia uidemus in ecclesia.