DE LVCTATIONE IACOB CVM ANGELO haec maxime regula disciplinae necessaria est
uiro christiano, ut uerbum dei audiat cum est in isto saeculo, ut attendat
eum qui uenit saeculum saluare primo per misericordiam et postea discretione
per iudicium. et ideo dominus noster Iesus Christus imitandum se nobis
praebuit, ut quoniam Christiani sumus aut ipsum imitemur aut alios qui eum
imitati sunt. sunt enim quidam eorum qui Christiani uocantur et non sunt,
quos partim digessit ecclesia tamquam stercora, ut sunt omnes haereses et
omnia schismata, quae etiam comparantur sarmentis infructuosis de uite
praecisis et paleis quas ante uentilationem de area uentus rapit. sunt autem
alii qui intus mali sunt et ipsa communione catholica continentur, quos
necesse est toleret Christianus bonus usque in finem, quia uentilatio messis
huius et areae non erit nisi dies iudicii. haec semper cantauimus uobis, et
in nomine Christi arbitramur quia haerent in pectoribus uestris. istae
lectiones quae uobis leguntur, numquid modo primum uobis leguntur, et non
eadem cotidie repetuntur? sicut autem lectiones dei cotidie opus est ut
repetantur, ne saeculi mala et spinae nascantur in cordibus uestris et
offocent semen quod ibi seminatum est, sic oportet et sermonem dei uobis
semper repeti, ne obliti dicatis uos non audisse quod dicimus nos dixisse.
accedunt multi, et modo tempus est ut in nomine dei festinent accipere
gratiam baptismi, credentes dimitti sibi omnia peccata quae antea
commiserunt, prorsus omnia, exire inde nihil debentes domino; quemadmodum
seruus ille qui rationem reddebat domino suo, inuenit illum debere decem
milia talentorum, sic tamen recessit nihil debens, non quia nihil ipse
debebat sed quia ille misericors erat, dimisit omnia et debitorem absoluit.
et tamen, fratres, quomodo nos terruit uehementer idem ipse seruus! quia
noluit dimittere conseruo suo uel differre solutionem centum denariorum,
replicauit illi dominus decem millia talentorum quae illi dimiserat. hi ergo
qui exituri sunt de baptismo nihil debentes et absoluti omnibus peccatis
caueant ne si quis in illos peccauerit et noluerint ipsi dimittere, non
solum deinceps non illis dimittatur sed etiam omnia quae dimissa fuerant
replicentur. nemo ergo dicat: quis illud facit aut quis illud fecit? dicendo
sibi illud homines moriuntur. dilige inimicum tuum, dicit deus. et tu, quis
illud facit? quia ipse non fecit, putat quia nemo potuit facere. res in
corde est. unde uides quis illud facit? putas enim quia non dimisit ille qui
clamat? forte enim aliquando clamat aliquis et iubet caedi hominem, et putas
quia non dimisit. quare? tu quando caedis filium tuum, tenes odium in corde
tuo? ergo res in corde est. solus deus uidet si dimissum est. aliquando enim
non caedit aliquis, uidetur parcere manu, et saeuit in corde et optat male
homini intus et uult eum necari. tenet contra illum malam uoluntatem,
quamuis nihil illi corporaliter reddere uideatur. e contra sunt qui
corporaliter uidentur quasi reddere, sed illa quasi corporalis correptio
dilectio est. ad bonam uitam illum uult peruenire, et tanto magis uult eum
corripi quantum illum amat. sic et deus. numquid non nos diligit? non ad hoc
nos hortatur ut diligamus inimicos nostros, ut quomodo possumus similes illi
simus? nam sic dixit: [estote autem uos perfecti, sicut pater uester qui in
caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super
iustos et iniustos]. quanta ergo dilectio est in domino, quando pro
peccatoribus et impiis Christum crucifigendum misit et pretio sanguinis eius
non redemit, qui ei inimici eramus amando ea quae facit pro eo qui fecit!
cum ergo ista faceremus, [misit deus], sicut apostolus dicit, [filium suum],
et eum pro nobis impiis ab aliis impiis occidendum tradidit. et si nondum
fidelibus tantum munus datum est, quid ergo seruatur fidelibus? ecce quomodo
deus diligit homines. attendamus, fratres, numquid non illos flagellat?
numquid non illos corripit? si non illos corripit, unde fames, unde
aegritudines, unde pestilentiae et morbi? omnes enim istae correptiones dei
sunt. si ergo ille diligit et tamen corripit, sic et tu, si habes aliquem in
potestate, quamuis serues affectum dilectionis, noli tamen negare flagellum
correptionis. quia si negaueris, non tenebis dilectionem; quia ille moritur
in peccatis, qui forte correptus ea relinqueret; et magis tibi imputatur
uerum odium. nemo ergo dicat, quis illud potest? contendite haec implere in
cordibus uestris. tenete ut diligatis. luctamini et uincetis. Christus ibi
enim uincit. contra quid luctamini? contra peccatum luctamini, contra uerba
hominum male dicentium: ergo non te uindicas? ergo remanebis indefensus et
non illi ostendis? o si mecum haberet! luctamini, et uincite. si enim uellet
Christus iubere terrae, quando a Iudaeis tanta passus est, ut aperta
sorberet persecutores eius, non posset? si ergo qui habuit potestatem, sic
eos pertulit quo usque leuaretur in crucem, et pendens in cruce ait: [pater
ignosce eis, quia nesciunt quid faciunt], tu serue redemte sanguine
crucifixi domini tui non imitaberis saluatorem tuum? quid enim illi opus
erat tanta pati, cui licebat et non pati? nam sic dixit: [potestatem habeo
ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam. nemo tollit eam a me,
sed ego pono eam, ut iterum sumam illam]. et sic fecit. quid enim factum
est, fratres? pendebat in cruce, quomodo competentibus legimus. at ubi uidit
completas in se omnes scripturas, ut etiam acetum illi darent, [perfectum
est], ait, [et inclinauit caput, et dimisit spiritum], quasi ad hoc staret
ut impleretur. cum uellet ergo, animam suam posuit. et ideo ille deus erat,
illi homines qui iuxta illum erant crucifixi. ille citius moritur, illi
tardius. et cum missum esset ut corpora deponerentur de cruce propter
sabbatum ut sepelirentur, inuenerunt illos latrones uiuentes et eis crura
fregerunt, dominum autem iam defunctum. et tamen unus ipsorum lancea
percussit latus eius et profluxit sanguis et aqua. ecce pretium tuum. quid
enim profluxit de latere, nisi sacramentum quod accipiunt fideles?
[spiritus, sanguis, aqua]. spiritus quem emisit, et sanguis et aqua quae de
latere profluxerunt. de ipso sanguine et aqua significatur nata ecclesia. et
quando exiit sanguis et aqua de latere? cum iam dormiret Christus in cruce,
quia et Adam in paradiso somnum accepit, et sic illi de latere Eua producta
est. ecce ergo pretium tuum. imitare humilitatem et uestigia domini tui, et
noli dicere: quis illud facit? est circa te forte et qui non facit. sed in
illa turba si tu feceris, sic tibi computabitur quomodo si inuenias in area
unum granum et paleas infinitas. difficile inuenis duo grana simul iuncta,
sed inter grana palea commixta est. sic inter eos qui seruire uolunt deo,
strepitus et multitudo est malorum hominum circumdans illos undique, quia
quocumque se uerterint, non inueniunt nisi malos suasores. esto ergo ut
granum, et noli curare de palea. ueniet tempus ut separetur. ideo
cantauimus: [iudica me deus et discerne causam meam de gente non sancta].
ecclesia illud dicit gemens inter peccatores. putatis, fratres, quia ad hoc
se uult discerni ecclesia, ut ab haeresibus tamquam sarmentis praecisis
separetur? iam ab ipsis separata est. numquid ita dicit ecclesia: [iudica me
deus et discerne causam meam], ut a parte Donati, aut ab Arrianis, uel a
Manichaeis segregetur? non se rogat discerni nisi ab his qui ei mixti sunt,
quos oportet toleret usque in finem. sed hoc dicit: [iudica me deus et
discerne causam meam], id est, ne cum ipsis iudicer et perdar in die
iudicii. nam nunc dictum est: dimitte zizania crescere, et tolerantur modo
mali a bonis, in die iudicii separandi. et ideo Iacob ille, qui modo lectus
est, populum significat christianum. ipse est enim minor filius, quia
populus iudaeus Esau est. de Iacob quidem nata est gens iudaea, sed in
figura magis Esau Iudaei intelleguntur, quia populus maior reprobatus est,
populus autem minor primatum accepit. cum etiam in utero luctarentur, et
taedium mater pateretur quia impellebantur uiscera eius, ait: quid mihi sic?
melius mihi erat sterilitas quam ut hoc paterer. dictum est ei a domino,
quod duo populi in utero eius confligerent et duae gentes, et quia maior
seruiet minori. quod dictum est cum in utero essent, hoc dictum est iterum
in benedictione Isaac, cum benediceret minorem, putabat autem se benedicere
maiorem. personam legis ferebat Isaac. uidetur lex data Iudaeis, et ipsum
regnum datum Christianis. attendite quia lex uidetur regnum promittere.
Iudaeis dicit: [propterea auferetur a uobis regnum et dabitur genti facienti
iustitiam]. auferetur ab Esau, et dabitur Iacob. hirsutus natus erat et
pilosus Esau, id est plenus peccatis; haerebant in illo peccata. ille autem
ut acciperet primatum, accepit pelles haedorum in brachiis, et sic illum
benedixit pater, palpans brachia ipsius et inueniens hirsutum. sed illi
capilli et peccata portabantur a Iacob, non haerebant in Iacob. sic ergo et
ecclesia dei aliena peccata portat, non sua, tolerans usque in finem, sicut
et dominus Iesus Christus aliena portauit. et benedicit minorem pater. et
quomodo benedixit? mysterium sanctum, quales uiri erant. uolunt enim oculos
acutos scripturae. benedixit filium suum minorem, et uidetur deceptus quasi
benedixisse alium pro alio. uenit ille qui ierat ad uenationem apportans
quod pater iusserat, et dicit: [pater, manduca, sicut uoluisti]. dicit
Isaac: [quis es] et ille: [ego sum Esau filius tuus maior]. et dicit: [ergo
tu es Esau? quis est autem iam qui attulit mihi escam, et manducaui, et
benedixi illum, et benedictus est?] o irasci deceptori! o irasci fallaci!
immo dic: quare me decepit? quare me fefellit? tollat benedictionem illam
frater ipsius, et sit in malis. nonne clamat haec res in mysterio facta, ut
maior seruiet minori? accipit ergo talem et ipse benedictionem. sed
subiunxit: [eris seruus fratris tui]. cum ille diceret: [numquid finitae
sunt benedictiones? benedic et me], ait: cum illum talem feci, [tibi quid
habeo dare]. et dixit: [benedic et me pater]. et extorsit, et accepit
benedictionem prope similem a rore caeli et a fertilitate terrae omni
abundantia. et subiecit statim: [et seruies fratri tuo. et erit tibi sic,
cum solueris iugum eius a ceruice tua]. quid est illud quod dictum est: [et
erit sic cum solueris iugum eius a ceruice tua], nisi quia ostendit illos,
quos Esau praefigurabat, sic esse peccatores ut in potestate haberent et in
libero arbitrio, mutare se et fratri coniungi? attendite mysterium. ecce
Iudaeus seruus est Christiani. et hoc manifestum est, et impleuit orbem
terrarum, sicut uidetis, Iacob. et ut noueritis quia de futuro dicebantur
ista, considerate ipsam historiam et uidete quia non sunt impleta in ipsis
duobus, [maior seruiet minori]. ditatus enim legitur Esau multum et regnare
coepit in tota abundantia, ille autem Iacob, ut pasceret oues alienas. et
cum coepisset redire et timere fratrem suum - modo legebatur - mittit munera
nescio quanta pecorum, mittit et seruum qui dicat: ecce munera fratris tui.
noluit eum uidere prius quam muneribus placaret, et postea illum acceptis
muneribus uidit. et cum ad eum Iacob uenisset, adorauit eum a longe. quomodo
ergo, [maior seruiet minori], quando minor uidetur adorare maiorem? sed ideo
ista in historia non sunt impleta, ut intellegantur de futuro dicta Iacob.
minor filius accepit primatum, et maior filius, populus Iudaeorum, perdidit
primatum. ecce Iacob impleuit terram, tenuit et gentes et regna. iussit
imperator Romanus, iam Christianus, ut ad ipsam Ierusalem non accederent
Iudaei. et sparsi per orbem terrarum, facti sunt quasi custodes librorum
nostrorum. quomodo serui, quando eunt in auditorium domini ipsorum, portant
post illos codices et foris sedent, sic factus est filius maior filio
minori. nam aliquando mouent aliqua in scripturis, et de Iudaeorum codicibus
certi aliquid cognoscitur. ideo ergo sparsi sunt ut nobis libros seruent.
maior ergo minori seruit. uidete enim cum quanta dignitate sit populus
Christianus, et in quanta defectione sit populus Iudaeorum. quando forte
ausi sunt uel modicum mouere se contra Christianos, quae illis contigerint
audistis in recenti tempore. ergo modo uerum est quia [maior seruiet
minori]. quomodo ergo illa benedictio: [erit tibi a rore caeli et a
fertilitate terrae]? quomodo minorem, sic et maiorem benedixit. sed maiori
dictum est: [et eris seruus fratris tui. et erit hoc, cum solueris iugum
eius a ceruice tua]. quanti sunt qui soluerunt iugum a ceruice sua et facti
sunt fratres nostri? quanti Iudaei crediderunt attendite. et modo, si quem
Iudaeum inueneris, et euangelizaueris illi dominum Iesum Christum, et
crediderit, nonne soluet iugum a ceruice sua? et quanti hoc fecerunt primis
temporibus fidei? milia. omnino qui tunc crediderunt, sicut legimus, et ex
seruis facti sunt fratres et coheredes. non ergo ecclesia quae dicit:
[iudica me deus et discerne causam meam de gente non sancta], ab Esau se
uult discerni, a quo iam discreta est, sed a Christianis malis. iste enim
Iacob, in quo figuratur populus christianus, audistis quemadmodum luctatus
sit cum domino. dominus enim illi apparuit, id est angelus gestans personam
dei, et luctatus est cum illo et uolebat illum tenere et conprehendere.
luctabatur ille, praeualuit et tenuit. cum teneret, non dimisit nisi
benedictus. dominus det, fratres, explicare tantum mysterium. luctatur,
praeualet, et uult benedici ab eo cui praeualuit. quid est ergo quod
luctatur et uult tenere? ait dominus in euangelio. [regnum caelorum uim
patitur, et qui uim faciunt, diripiunt illud]. hoc est quod dicebamus iam
dudum: luctare, ut teneas Christum, ut diligas inimicum. tenes enim Christum
hic, si inimicum dilexeris. et quid dicit ipse dominus, id est, angelus in
persona domini, cum praeualeret et teneret eum? tetigit latitudinem femoris
eius, et exaruit, et ideo claudicabat Iacob. dicitur: [dimitte me, iam enim
mane est]. et ille: [non te dimitto, nisi benedixeris me]. et benedixit
illum. quomodo? mutando illi nomen: [non uocaberis Iacob, sed Israhel:
quoniam praeualuisti cum deo, praeualebis et cum hominibus]. ista benedictio
est. uidete unum hominem: ex parte tangitur et arescit, et ex parte
benedicitur. ipse unus homo ex parte aruit et claudicat, et ex parte
benedicitur ut uigeat. quid est autem - quantum dominus suggerit dicimus,
sine praeiudicio melioris intellectus - quid est: [ecce mane iam uenit,
dimitte me]? hoc est quod dominus dicit post passionem mulieri, quae uolebat
illi tenere pedes: [noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem]. quid
est hoc? nam et cum legeretur ipsa lectio, tractaui inde aliquando, quomodo
diceretur: [noli me tangere, nondum ascendi ad patrem]. quare? nemo illum
tetigit corporaliter, nisi ascendit ad patrem? adhuc hic erat, palpauit
cicatrices discipulus qui non credebat. quomodo ergo nolebat se tangi, nisi
quia hoc figurate dictum est? illa mulier ecclesia erat. et hoc est: [noli
me tangere], noli me carnaliter tangere, sed qualis sum aequalis patri.
quamdiu autem non me intellegitis aequalem patri, [noli me tangere], quia
non me, sed carnem meam tangis. dicit enim in euectione profectus sui
Paulus: [et si noueramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non
nouimus]. et: [uetera transierunt, ecce facta sunt noua; omnia autem ex
deo]. quid est: [et si noueramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non
nouimus]? quia quando eum carnaliter noueramus, non putabamus nisi quia homo
erat tantum. at uero posteaquam gratia eius inluxit nobis, intelleximus
uerbum aequale patri. tenebat ergo et luctabatur, quasi cum carnali habitu
Iacob amplecti uolens. ille autem dicebat: [dimitte me], carnaliter, [quia
ecce iam mane est], ut spiritaliter inlumineris: id est, noli me putare
hominem. [dimitte, quia iam mane est]. mane in luce ueritatis intelleximus
et sapientiae, per quam facta sunt omnia. ipsa perfrueris, cum nox ista
transierit, hoc est iniquitas huius saeculi. tunc enim fit mane, cum uenerit
dominus, ut ita a nobis uideatur quemadmodum ab angelis uidetur. quia [nunc
uidemus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem.] teneamus
ergo hoc, fratres, quod dictum est: [dimitte me. ecce iam mane est]. sed
ille quid dixit? [non te dimittam, nisi me benedixeris]. quia per carnem nos
prius benedicit dominus. norunt fideles quid accipiunt, quia per carnem
benedicuntur. et sciunt quia non essent benedicti, nisi caro illa crucifixa
daretur pro saeculi uita. quomodo autem benedicitur? quia praeualuit deo,
quia tenuit fortiter et perseuerauit et de manibus non amisit quod amisit
Adam. teneamus ergo fideles quod accipimus, ut benedici mereamur. pars arida
Iacob Christianos malos significat, ut in ipso Iacob et benedictio sit et
claudicatio. benedictus est ex parte bene uiuentium, claudicat ex parte male
uiuentium. sed adhuc in uno homine est utrumque. erit autem diremtio et
discretio postea. quod optat in psalmo ecclesia dicens: [iudica me deus et
discerne causam meam de gente non sancta]. ita sane, quia dicit euangelium:
[si scandalizauerit te pes tuus, abscide eum et proice abs te. expedit enim
tibi unum pedem habentem intrare in regnum dei, quam cum duobus pedibus ire
in ignem aeternum]. isti ergo mali praescidi habent in fine. modo clauda est
ecclesia. unum pedem fortiter ponit, alterum inualidum habet. paganos
attendite, fratres. inueniunt aliquando Christianos bonos, seruientes deo,
et ammirantur et adducuntur et credunt. aliquando attendunt male uiuentes et
dicunt, ecce Christiani. sed isti male uiuentes ad latitudinem pertinent
femoris Iacob tacti, qui aruerunt. tactus autem domini manus est domini
corripiens et uiuificans. ideo ex parte benedicitur, et ex parte arescit. et
istos male uiuentes in ecclesia dominus ostendit, quia inde est quod
scriptum est in euangelio, quia cum creuisset herba apparuerunt zizania,
quia cum coeperint homines proficere tunc incipiunt malos sentire. haec nota
sunt uobis, ex dono dei efficitur ut cognoscantur. sed modo toleranda sunt
zizania usque ad finem messis, ne forte eradicando zizania, eradicetur simul
et triticum. ueniet autem tempus ut exaudiatur ecclesia dicens: [iudica me
deus et discerne causam meam de gente non sancta, cum dominus uenerit in
claritate sua cum angelis suis sanctis, et colligentur ante eum omnes
gentes, et segregabit eos, sicut pastor segregat oues ab haedis, et ponentur
iusti ad dexteram, haedi autem ad sinistram. et illis dicetur: uenite
benedicti patris mei, percipite regnum, illis autem: ite in ignem aeternum,
qui praeparatus est diabolo et angelis eius].