DE EO QVOD SCRIPTVM EST IN PSALMOL [COR MVNDVM CREA IN ME DEVS] uoce consona
et corde concordi, pro ipso corde nostro dominum deprecantes diximus: [cor
mundum crea in me deus, et spiritum rectum innoua in uisceribus meis]. hinc
pauca quae dominus dederit, in eius gratia ministrabimus uobis. psalmus est
paenitentis, amissam spem recuperare cupientis, lapsu suo iacentis, et
domini manu surgere deprecantis, tamquam qui fuerit idoneus ad se
uulnerandum, et non sit ad sanandum. sicut enim ipsam carnem nostram
percutere et uulnerare cum uolumus possumus, ut autem sanetur medicum
quaerimus, nec ita nostra potestate sanamur ut nostra potestate sauciamur,
ita et ad peccandum anima sibi ipsa sufficit, ad sanandum autem quod
peccando laeserit dei medicinalem dexteram implorat. unde dicit in alio
psalmo: [ego dixi, domine miserere mei. sana animam meam, quoniam peccaui
tibi]. ad hoc ait: [ego dixi, domine], ut constitueret ante oculos
uoluntatem arbitriumque peccandi ex anima oriri sibique sufficere ut perdat
se, dei autem esse quaerere quod perierat et saluum facere quod se
uulnerauerat. [uenit enim filius hominis quaerere et saluum facere quod
perierat]. huic precem fundentes dicimus: [cor mundum crea in me deus, et
spiritum rectum innoua in uisceribus meis]. dicat anima quae peccauit, ne
plus pereat desperando quae se perdidit delinquendo. ante omnia quippe danda
est opera ne peccemus, ne quandam familiaritatem et amicitiam cum peccato
tamquam cum serpente faciamus. morsu quippe uenenato perimit peccantem, nec
tale aliquid est cum quo facienda est amicitia. sed si forte aut infirmum
oppresserit aut incauto subrepserit aut errantem ceperit aut in errore
secundo deceperit, non pigeat animam confiteri nec quaerere excusationem sed
sui accusationem. nam inde et orauit quodam in psalmo et ait: [pone, domine,
custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea, et non declines
cor meum in uerba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis]. peccatum
quisque suadet tibi? ante omnia recusetur. sed persuasum est? non excusetur
sed potius accusetur. nam et iste qui dicebat: [cor mundum crea in me deus],
sic coepit: [miserere mei domine secundum magnam misericordiam tuam]. magnam
misericordiam magnus peccator implorat. magnam medicinam magnum uulnus
desiderat. ibi dicitur: [auerte faciem tuam a peccatis meis et omnes
iniquitates meas dele. cor mundum crea in me deus]. auertit ergo deus faciem
suam a peccatis confitentis et se ipsum accusantis deique auxilium et
misericordiam deprecantis. auertit enim faciem suam a peccatis eius, non
auertendo ab ipso. cui enim dicitur: [auerte faciem tuam a peccatis meis],
ei alibi dicitur: [ne auertas faciem tuam a me]. auertit quia non aduertit,
nam si aduertit, euertit. ideo et iudices in conuictos reos sententiam
proferentes animaduertere dicuntur. hoc ne faciat deus, id est, ne
animaduertat, dicimus ei: [auerte faciem tuam a peccatis meis]. ne agnoscat,
ignoscit. quomodo autem [nobilem] dicimus, [non] autem [nobilem] dicimus
[ignobilem], sic [noscentem, non] autem [noscentem, ignoscentem]. tamen si
uis ut ille ignoscat, tu agnosce. impunitum non potest esse peccatum;
impunitum non decet, non oportet, non est iustum. ergo quia impunitum non
debet esse peccatum, puniatur a te, ne puniaris pro illo. peccatum tuum
iudicem te habeat, non patronum. in tribunal mentis tuae ascende contra te,
et reum te constitue ante te. noli te ponere post te, ne deus te ponat ante
se. ideo dicit in eodem psalmo, unde facillimam impetret ueniam: [quoniam
iniquitatem meam ego agnosco et peccatum meum ante me est semper]. tamquam
dicens: quoniam ante me est, non sit ante te, et quia ego agnosco, tu
ignosce. ergo peccatum aut a te punitur, aut a deo; sed a te sine te, a deo
autem tecum. te ergo habeat punitorem, ut tu deum inuenias defensorem. dic:
ego feci. [ego dixi, domine miserere mei. sana animam meam, quoniam peccaui
tibi. ego], inquit, [dixi]. ego non quaero ad excusationem peccati, quis de
me peccauerit, aut quis me peccare conpulerit. non dico: fortuna fecit. non
dico: fatum hoc uoluit. postremo non dico: diabolus fecit. nam et ipse
diabolus suadendi habet potestatem, postremo terrendi, graues etiam si
permissus fuerit molestias inferendi. a domino deprecanda uirtus est, ne
inlecebrosa capiant aut ne dura confringant. donet nobis contra inlecebras
et minas inimici, duas uirtutes: continere et sustinere, continere libidines
ne prospera capiant, sustinere terrores ne aduersa confringant: [et cum
scirem], inquit, [quia nemo esse potest continens, nisi deus det], huic ergo
dicebat: [cor mundum crea in me deus]; et: [uae his qui perdiderunt
sustinentiam]. neminem ergo quaeras accusare ne accusatorem inuenias, a quo
te non possis defendere. nam et ipse inimicus noster diabolus quando
accusatur, gaudet. uult omnino ut accuses illum, uult ut ipse a te ferat
qualem uolueris criminationem, cum tu perdas confessionem. contra huius
astutiam exclamat ille: [ego dixi, domine]. sine causa mihi insidiatur
inimicus, noui astutias eius, captat linguam meam, uult ut dicam: diabolus
fecit. [ego dixi, domine]. his ergo uersutiis seducit animas et a medicina
confessionis auertit, aut persuadens eis ut se excusent et quaerant quos
accusent; aut persuadens eis, quia iam peccauerunt, desperent et omnino se
ad ueniam posse pertinere non arbitrentur; aut persuadens eis quia cito deus
totum ignoscit, et si se homo non corrigat. uidete quanta sint aduersus quae
uigilare debeat cor paenitentis. ne se excusando accuset alterum, ueniat ei
in mentem: [ego dixi, domine, miserere mei. sana animam meam, quoniam
peccaui tibi]. ne desperando pereat, ut quoniam peccauit et grauiter
peccauit, putet se iam non posse sanari, et donet se libidinibus, trahendum
omnibus cupiditatibus, facere quicquid libet quamuis non liceat. et si non
facit, ibi non facit ubi homines timet. omnino animo quodam gladiatoricio,
quoniam uitam desperat, quicquid potest facere ad satiandam cupiditatem et
libidinem suam facit, tamquam deuotus ad uictimam. tales desperatione
pereunt. contra istos pro his, id est contra tales cogitationes eorum,
uigilans scriptura dixit: [in qua die conuersus fuerit iniquus et fecerit
iustitiam, omnes iniquitates eius obliuiscar]. rursus - recreatur anima si
his uerbis crediderit a desperationis malo - inuenit aliam foueam, et quae
desperatione perire non potuit, spe perit. et quis est qui perit spe? ecce
qualem propono, qui dixerit in animo suo: iam deus ueniam promisit omnibus
auertentibus se a peccatis, in quacumque die conuersi fuerint, omnes
iniquitates eorum obliuiscetur. ergo faciam quicquid uolo. quando uoluero
conuertam me delebiturque quod fecero. quid dicimus? quia non quando se
conuerterit curat deus paenitentem? dimittit deus omnia praeterita. si
negamus, indulgentiae diuinae contradicimus, uerbis denique propheticis
obuiamus, diuinis eloquiis repugnamus. non est hoc fidelis dispensatoris.
recurrit et dicit mihi quisquam: dabis ergo laxamentum peccatis ut faciant
homines quicquid uolunt, promissa uenia promissa impunitate cum se
conuerterint? laxant habenas ad peccandum; ferentur magno impetu, nullo
reuocante, spe desperati. itane uero, uigilaret scriptura aduersus
desperantes, et non uigilaret aduersus male sperantes? audi eius uigilias
aduersus malam et peruersam spem: [ne tardes conuerti ad dominum, neque
differas de die in diem. subito enim ueniet ira eius, et in tempore
uindictae disperdet te]. quid est ergo, maligne sperator? si desperes,
peris, si speres, peris. ubi tibi locus tutus erit, ut ab utraque fouea te
eripias, et constituas te in uia recta, seruiens deo, miserans animam tuam,
placens deo? male desperabas, audisti: [in quacumque die conuersus fuerit,
omnes iniquitates eius obliuiscar]. male sperare coeperas, audisti: [ne
tardes conuerti ad dominum, neque differas de die in diem]. undique te
circumdedit prouidentia dei misericorditer. quid dicis? promisit mihi deus
indulgentiam; quando me conuertero dabit eam. plane dabit quando te
conuerteris, sed quare te non conuertis? quoniam quando conuertero, dabit.
prorsus quando conuerteris dabit, sed ipsum quando quando est? quare non
hodie est? quare non cum audis? quare non cum clamas? quare non cum laudas?
clamor meus sit adiutor pro te; clamor tuus testis sit contra te. quare non
hodie? quare non modo? cras inquit. indulgentiam tibi deus promisit, cras tu
tibi promittis. aut si forte, quomodo mihi legis de libro sancto
indulgentiam tibi promissam esse conuerso, sic tibi promissum ut crastinum
diem differas in crastinum? nonne hoc primo posuit in terrore medicinali,
nonne cum te increparet hoc dixit: [ne differas de die in diem, subito enim
uenit ira eius]? sed uidelicet homo sapiens times ne plus habeas biduum
bonae uitae. si erit crastinus dies, sit et hodiernus, et biduum sit. si
enim non erit crastinus dies, hodiernus securum te inueniet. si autem erit
crastinus, additur hodierno. tu autem cupis habere longam uitam et non times
habere malam uitam. diu uis uiuere, et male uiuere. longum malum quaeris,
quare non potius longum bonum? quid autem non bonum habere uis? sola uita
erit, quae in te male incurrit? qualem uestem quaeras, si interrogem te,
bonam respondes; qualem uillam, bonam; qualem coniugem, bonam; quales
filios, bonos; qualem domum, bonam; solam uitam malam. et omnibus bonis tuis
praeponis uitam, et inter omnia bona tua solam uis malam. nam illa omnia,
quae bona requirebas, uestem domum uillam et cetera, paratus es dare pro
uita tua. si tibi quisquam dixerit: aut da mihi omnia bona tua, aut aufero
uitam tuam, paratus es omnia bona tua dare et illam etiam malam tenere.
quare non uis ut tibi sit bona, pro qua et mala das omnia bona? ecce ablata
est excusatio, adsit accusatio, ne ueniat damnatio. post sermonem.
exhortamur caritatem uestram ut impigre et uigilanter uerbum dei
ministrantibus presbiteris uos audire non pigeat. dominus enim deus noster
est ipsa ueritas, quam auditis per quemlibet loquatur. et nemo est maior in
nobis, nisi qui minor fuerit. praeloquendum ergo nobis fuit ex more. et uos
facite ex amore.