DE ABRAAM VBI TEMPTATVR A DEO notissima pietas patris nostri Abrahae reddita
nobis est in memoriam per recentem lectionem. et est quiddam ita mirabile,
ut nullum cor arbitrandum sit tam obliuiosum, ut inde aliquando elabi
possit. uerumtamen nescio quomodo, quotiescumque legitur, quasi tunc fiat,
ita afficit mentes audientium. magna fides, magna pietas, non solum in deum,
sed etiam in ipsum unicum filium, cui nihil mali esse credidit pater,
quidquid de illo iusserat qui creauit. pater enim filii sui esse poterat
Abraham secundum operationem carnis, non autem creator et conditor secundum
operationem maiestatis. equidem, sicut dicit apostolus, non [secundum
carnem] natus est Isaac Abrahae, sed [ex promissione]. non quia cum carne
non erat operatus, sed quia de summa desperatione susceperat. et nisi
adesset promittens deus, nihil iam senex de uisceribus aniculae coniugis
sperare audebat posteritatis. sed credidit nasciturum, et non plangit
moriturum. eius dextera eligitur ad sacrificium ut moreretur; cuius cor
electum est ad fidem, ut nasceretur. non trepidauit Abraham credere, quando
promittebatur. non trepidauit offerre, quando exigebatur. nec fuit religio
credentis contraria deuotioni obtemperantis. hoc dico. non sibi dixit
Abraham: deus mihi locutus est. quando promisit filium, credidi quod mihi
daturus esset deus posteritatem. et qualem posteritatem? ut diceret mihi,
[in Isaac uocabitur tibi semen]. et ne forte sic uocaretur mihi semen in
Isaac, ut ante me meus filius moreretur: [in semine tuo], inquit,
[benedicentur omnes gentes]. ipse mihi ergo loquens promisit filium, et ipse
exigit ut occidam! non sibi fecit quaestionem quasi de contrariis et sibi
aduersantibus uerbis dei promittentis filium nasciturum, et postea dicentis:
occide mihi filium tuum. sed erat in corde eius semper fides inconcussa et
nullo modo deficiens. cogitauit enim Abraham, deum qui dedit ut ille de
senibus nasceretur qui non erat, posse etiam de morte reparare. amplius enim
est quod iam fecerat deus, cum qui non erat post tantam desperationem
uidebat sibi datum filium, et si humanam infirmitatem consulas, impossibile.
adiecit itaque animum ad fidem. non credidit aliquid impossibile esse
creatori. qui, quemadmodum crediderat suscepit filium, credidit postea
iubenti deo. iam in suscepto filio probauerat deum. credidit filium
suscepturus, credidit occisurus. ubique fidelis, nusquam crudelis. omnino
perduxit filium ad locum uictimae. armauit etiam dexteram cultro. attendis
quis feriat, et quem feriat. attende quis iubeat. pius ergo Abraham
obtemperando. quid deus iubendo? ne forte infirmis, non dicam sacrilegis
animis, ipse displiceat qui iubebat. sed si placet qui obtemperabat, quomodo
displicet qui iubebat? quia si Abraham bene fecit obtemperando, multo
melius, et longe melius incomparabili modo deus iubendo. fortasse
sacramentum quaeratur. non enim frustra hoc deus iuberet, aut carnaliter
accipiendum est, quod lectum fortasse nonnullorum minus intellegentium corda
commouit. [temptauit], inquit, [deus Abraham]. sic ergo ignarus est deus
rerum, sic nescius cordis humani, ut temptando hominem inueniat? absit. sed
ut ipse homo se inueniat. primo itaque, fratres, propter illos qui
aduersantur legi ueteri, scripturae sanctae; quia nonnulli non intellegentes
citius uolunt exagitare quod non intellegunt, quam quaerere ut intellegant;
et non sunt humiles inquisitores, sed superbi calumniatores; propter hos
ergo qui euangelium uolunt accipere et legem ueterem respuere, putantes in
uia dei posse se esse, et recte uno pede ambulare, quoniam non sunt scribae
eruditi in regno dei, qui proferunt de thesauro suo noua et uetera, propter
hos ergo tales, ne qui forte hic lateant, aut et si hic non sunt, habeant
qui adsunt quid talibus respondeant, breuiter soluenda est ista quaestio.
dicimus talibus, euangelium accipitis, legem non accipitis; nos autem
dicimus, eumdem esse euangelii misericordissimum largitorem, qui extitit
etiam legis terribilis lator. lege enim terruit, euangelio conuersos
sanauit, quos ut conuerterentur lege terruerat. imperator dedit legem, et
multa commissa sunt contra legem. lex quam dedit imperator non nouerat nisi
punire peccantes. restabat ergo, ut ad soluenda delicta eorum ipse cum
indulgentia ueniret, qui legem praemiserat. sed quid dicit peruersum cor,
qua dicit accipere se euangelium, legem uero respuere? quare respuit? quia
scriptum est, inquit, [temptauit deus Abraham]. ego deum colam qui temptat?
Christum cole, quem habes in euangelio. ipse te reuocat ad intellegendam
legem. sed quia non transierunt ad Christum, in suo fantasmate remanserunt.
non enim colunt Christum, qualis praedicatur ex euangelio, sed qualem sibi
ipsi finxerunt. propterea super uelamen stultitiae suae naturalis, addunt
alterum uelamen peruersae opinionis. et quando per duplex uelamen poterit
uideri quod lucet in euangelio? displicet tibi temptans deus, displiceat
tibi temptans Christus. sed cum placuerit tibi temptans Christus, placeat
tibi temptans deus. et Christus enim filius dei deus, et cum patre Christus
unus deus. ubi igitur legimus temptantem Christum? euangelium loquitur. ait:
inquit Philippo, habetis panes. date illis manducare. et sequitur
euangelista: [hoc autem dicebat, temptans eum; ipse enim sciebat quid esset
facturus]. refer nunc animum ad deum temptantem Abraham. hoc enim dicebat et
deus, temptans Abraham; ipse enim sciebat quid esset facturus. agnoscitur
temptator Christus, agnoscitur temptator deus, corrigatur temptator
haereticus. non enim sic temptat haereticus, quomodo temptat deus. deus enim
temptat ut aperiat homini, haereticus temptat ut deum sibi claudat. ergo
nouerit caritas uestra, temptationem dei non id agere, ut ipse aliquid
cognoscat quod ante nesciebat, sed ut illo temptante, id est, interrogante,
quod est in homine occultum prodatur. non enim sibi homo ita notus est ut
creatori, nec sic aeger sibi notus est ut medico. aegrotat homo. ipse
patitur, medicus non patitur, et ab illo qui non patitur expectat audire
quod patitur. ideo in psalmo clamat homo, [ab occultis meis munda me
domine]. quia sunt in homine occulta ipsi homini in quo sunt. et non
procedunt, neque aperiuntur, neque inueniuntur, nisi temptationibus. si deus
cessat temptare, magister cessat docere. sed deus temptat ut doceat,
diabolus temptat ut decipiat. cui tamen nisi ille qui temptatur dederit
locum, inanis et inridenda repellitur. ideo apostolus, [neque detis], ait,
[locum diabolo]. dant autem locum homines diabolo ex concupiscentiis suis.
non enim uident diabolum homines cum quo pugnant, sed facile habent
remedium. seipsos interius uincant, et de illo foris triumphant. quare hoc
dicimus? quia nescit se homo, nisi in temptatione discat se. cum autem
didicerit se, non se neglegat. si enim se neglegebat latentem, non se
neglegat notum. quid ergo dicemus, fratres? et si sciebat se Abraham, nos
non noueramus Abraham. aut sibi, aut certe nobis prodendus erat: sibi, ut
sciret unde gratias ageret; nobis, ut sciremus uel quid a domino
deprecaremur, uel quid in homine imitaremur. quid ergo nos docet Abraham? ut
breuiter dicam: ut deo non praeponamus quod dat deus. interim ad litteram
rerum gestarum, antequam tractetur latebra sacramenti, id est quid lateat in
hoc mysterio, quo iussus est Abraham occidere unicum suum. ergo nec illud
quod tibi pro magno praestat deus, praeponas illi qui praestitit. et cum
tibi uoluerit subtrahere, non tibi uilescat, quia gratis amandus est deus.
quod enim dulcius a deo praemium, quam ipse deus? ergo implet Abraham
deuotionis obedientiam. audit a deo, [nunc cognoui quoniam tu times deum].
quod ita intellegitur, quod Abraham fecerit deus ut sibi innotesceret. sicut
quando loquitur propheta - Christianis loquor uel proficientibus in schola
dei; non sunt rudia nec noua quae dico, sed uestrae sanctitati nobiscum
usitatissima et manifestissima - quando propheta loquitur, quid dicimus?
dixit deus, bene dicimus. dicimus etiam, dixit propheta. et utrumque recte
dicimus, et utrumque in auctoritate inuenimus. et apostoli sic intellexerunt
prophetas, ut dicerent, dixit deus. et alio loco, dixit Esaias. utrumque
uerum est, quia utrumque inuenimus in scripturis. soluat mihi Christianus
quaestionem quam modo proposui, et soluet sibi quam paulo ante proposui.
quomodo? quia quod dicit homo de dono dei deus dicit, secundum illud, [non
enim uos estis qui loquimini], et cetera; et iterum, [ecce ego Paulus loquor
uobis]; et iterum, [Christus qui in me loquitur]. ergo istam regulam,
fratres, transferte ad illud quod aliquando tortuosum uidebatur, et rectum
erit. illum ergo omnes intueamur, ut esurientes animas nostras ipse pascat,
qui esuriuit propter nos, qui [pauper factus est, cum diues esset, ut ipsius
paupertate] nos ditaremur. opportune ad eum paulo ante cantauimus: [omnia a
te expectant, ut des illis escam in tempore opportuno]. si omnia, omnes. si
omnes, et nos. non ergo si quid boni in sermone daturi sumus, nos dabimus,
sed ille a quo omnes accipimus, quia omnes ab eo expectamus. tempus est det,
sed faciamus quod dixit ut det, id est, expectemus ab eo. ipsum corde
intueamur. quia sicut oculi corporis et aures ad nos, ita oculi cordis et
aures ad illum. patente aure cordis audite magnum sacramentum. omnia quidem
sacramenta diuinarum scripturarum utique magna atque diuina sunt. sunt tamen
insigniora magisque praecipua, quae maxime intentos nos desiderant, et quae
prae ceteris aedificant lapsos, satiant esurientes, qui non ita satientur ut
fastidiant, sed sit satietas sine fastidio, pellens inopiam, non adsumens
contemptum. quem non moueat iussus immolari unicus filius ei, a quo
promissus est? et maxime res ita gesta ut audiuimus intentos animos facit ad
quaerendum exponi sacramentum. ante omnia tamen, fratres, hoc in nomine
domini et admonemus quantum possumus, et praecipimus, ut quando auditis
exponi sacramentum scripturae narrantis quae gesta sunt, prius illud quod
lectum est credatis sic gestum, quomodo lectum est, ne subtracto fundamento
rei gestae, quasi in aere quaeratis aedificare. Abraham pater noster homo
erat illis temporibus fidelis, credens deo, iustificatus ex fide, sicut
scriptura dicit, et uetus et noua. suscepit filium de Sara uxore, iam in
senectute utrisque constitutis, ex magna desperatione, sed secundum hominem.
quid autem de deo non sperandum, cui difficile nihil est? qui sic facit
magna, quomodo parua; sic suscitat mortuos, quomodo creat uiuos. si pictor
eadem arte facit murem, qua elefantem - diuersa opera, sed ars una - quanto
magis deus qui [dixit et facta sunt, mandauit et creata sunt]? quid
difficile facit qui uerbo facit? qua facilitate creauit angelos ultra
caelos, ea facilitate luminaria in caelis, ea facilitate pisces in mari, ea
facilitate arbores et animalia in terra, ea facilitate magna qua parua. cui
ergo cuncta facillimum fuit facere de nihilo, mirandum est quia dedit
senibus filium? tales ergo illos uiros uel illos homines habebat deus, et
illo tempore tales fecerat praecones filio uenturo, ut non solum in his quae
dicebant, sed etiam in his quae faciebant, uel in his quae illis accidebant,
Christus quaeratur, Christus inueniatur. quidquid scriptum est de Abraham,
et factum est, et prophetia est, sicut ait apostolus quodam loco: [scriptum
est enim, quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de
libera: quae sunt in allegoria]. haec ergo sunt duo testamenta. iam ergo non
imprudenter dicimus, quia Isaac et natus est Abrahae, et aliquid
significauit. sicut et immolare filium iussus obtemperat deo, perducit ad
locum, peruenit triduo, dimittit duos seruos suos cum iumento, pergit ipse
quo deus praeceperat; leuat lignum in altare, leuat filium super lignum.
antequam ueniat filius ad locum sacrificii, portat lignum quo leuandus est.
deinde cum iam pene feriretur, sonat uox ut parcatur. et non tamen sine
sacrificio et sine sanguine fuso receditur. apparet aries in uepre inhaerens
cornibus. immolatur, peragitur sacrificium. peracto sacrificio dicitur ad
Abraham: [facio semen tuum, sicut stellas caeli et arenam maris. et
obtinebit semen tuum ciuitates aduersariorum. et benedicentur in semine tuo
omnes gentes terrae, eo quod exaudisti uocem meam]. uide ergo quando factum
est, et quando fit commemoratio facti ipsius. quando dicit ille aries,
[foderunt manus meas et pedes meos], et cetera. quando peractum est illud in
psalmo sacrificium, tunc in ipso psalmo dictum est: [commemorabuntur et
conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae. et adorabunt in conspectu
eius uniuersae patriae gentium. quoniam ipsius est regnum et ipse
dominabitur gentium]. si [commemorabuntur] dictum est, praesignatum est
aliquando quod fieri iam uidemus. uideamus ergo quomodo impletum sit, et
unde impletum, quo praecedente sacrificio impletum, quod dictum est Abrahae:
[in semine tuo benedicentur omnes gentes]. felices gentes, quae illud non
audierunt, et nunc legentes crediderunt quod credidit ille qui audiuit.
[credidit Abraham deo, et reputatum est illi ad iustitiam, et amicus dei
appellatus est]. quod credidit deo, intus in corde, in sola fide est. quod
autem immolandum duxit filium, quod intrepidus dexteram armauit, quod iam
feriret nisi uoce teneretur, magna fides est utique, et magnum opus. et
ipsum opus laudauit deus, cum diceret: [quoniam exaudisti uocem meam]. quare
ergo apostolus Paulus ait: [arbitramur iustificari hominem per fidem sine
operibus legis], et alio loco dicit, [et fides quae per dilectionem
operatur]? quomodo fides per dilectionem operatur, et quomodo iustificatur
homo per fidem sine operibus legis? quomodo? intendite fratres. credit
aliquis, percipit fidei sacramenta in lecto, et mortuus est. defuit illi
operandi tempus. quid dicimus? quia non est iustificatus? plane dicimus
iustificatum, credentem [in eum qui iustificat impium]. ergo iste
iustificatus est, et operatus non est. et impletur sententia dicentis
apostoli: [arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis].
latro qui cum domino crucifixus est, [corde] credidit [ad iustitiam, ore]
confessus est [ad salutem]. nam fides quae per dilectionem operatur, et si
non sit in quo exterius operetur, in corde tamen feruens seruatur. nam erant
quidam in lege, qui de operibus legis gloriabantur, quae fortasse non
dilectione, sed timore faciebant, et uolebant se iustos uideri, et praeponi
gentibus quae opus legis non fecerant. apostolus autem praedicans fidem
gentibus, cum eos qui accedebant ad dominum uideret iustificatos ex fide, ut
iam qui crediderant bene operarentur, non quia bene operati sunt credere
mererentur, exclamauit securus et ait quia potest iustificari homo ex fide
sine operibus legis; ut illi magis non fuerint iusti, qui quod faciebant,
timore faciebant, cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si
foras non exit in opere.