SERMO SANCTI AVGVSTINI HABITVS IN BASILICA RESTITVTA DIE MVNERVM cantantes
dominum rogauimus ut auertat faciem suam a peccatis nostris, et omnia
facinora nostra deleat. sed animaduertere potestis, fratres, quod in eodem
psalmo audierimus: [quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum
ante me est semper]. dicitur autem deo alibi: [ne auertas faciem tuam a me],
cui diximus: [auerte faciem tuam a peccatis meis]. cum sit ergo persona una
homo et peccator, homo dicit: [ne auertas faciem tuam a me], peccator dicit:
[auerte faciem tuam a peccatis meis]. hoc ergo dicitur: ne auertas faciem
tuam ab eo quem fecisti, auerte faciem tuam ab eo quod feci. oculus tuus,
inquit, utrumque distinguat, ne propter uitium natura dispereat. fecisti tu
aliquid, feci et ego aliquid. quod tu fecisti, natura dicitur; quod ego
feci, uitium uocatur. uitium sanetur, ut natura seruetur. [facinus], inquit,
[meum ego agnosco]. si ego agnosco, ergo tu ignosce. bene uiuamus, et bene
uiuentes sine peccato nos esse minime praesumamus. sic uita laudetur ut
uenia postuletur. desperati autem homines, quanto minus intenti sunt in
peccata sua, tanto curiosiores sunt in aliena. quaerunt enim non quid
corrigant, sed quid mordeant. et cum se non possint excusare, parati sunt
alios accusare. non sic iste nobis orandi et satis deo faciendi demonstrauit
exemplum, dicens: [quoniam facinus meum ego agnosco, et peccatum meum ante
me est semper]. non erat iste intentus in aliena peccata. aduocabat se ad
se, nec se palpabat sed penetrabat, et in se ipsum altius descendebat. sibi
non parcebat, et ideo ut sibi parceretur non impudenter rogabat. peccatum
enim, fratres, impunitum esse non potest. si peccatum impunitum remaneat
iniustum est, ergo sine dubitatione puniendum. hoc tibi dicit deus tuus:
puniendum est peccatum aut a te, aut a me. punitur ergo peccatum, aut ab
homine paenitente, aut a deo iudicante. punitur ergo aut a te sine te, aut a
deo tecum. quid est enim paenitentia, nisi sua in se ipsum iracundia? qui
paenitet irascitur sibi. nam si non ficte fiat, unde est et pectoris tunsio?
quid feris, si non irasceris? quando ergo tundis pectus, irasceris cordi
tuo, ut satisfacias domino tuo. potest enim etiam sic intellegi quod
scriptum est: [irascimini et nolite peccare]. irascere quia peccasti, et
puniens teipsum noli peccare. exsuscita cor paenitendo, et hoc erit
sacrificium deo. placari deo uis? nosce quid agas tecum, ut deus placetur
tibi. in eodem psalmo aduerte; ibi enim legitur: [quoniam si uoluisses
sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis]. ergo sine
sacrificio eris? nihil oblaturus, de nulla oblatione deum placaturus? quid
dixisti? [si uoluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non
delectaberis]. sequere, et audi, et dic: [sacrificium deo spiritus
contritus, cor contritum et humiliatum deus non spernit]. abiectis quae
offerebas, inuenisti quod offeras. offerebas enim apud patres uictimas
pecorum, et sacrificia uocabantur. [si uoluisses sacrificium, dedissem
utique]. illa ergo non quaeris, et tamen sacrificium quaeris. populus tuus
dicit tibi: quid offeram, qui quod offerebam non offero? ipse enim populus,
aliis decedentibus aliisque nascentibus, ipse est populus. sacramenta sunt
mutata, non fides. signa mutata sunt quibus aliquid significabatur, non res
quae significabatur. pro Christo aries, pro Christo agnus, pro Christo
uitulus, pro Christo hircus, totum Christus. aries, quia ducit gregem: ipse
est inuentus in uepribus, quando pater Abraham filio iussus est parcere, nec
tamen sine oblato sacrificio inde discedere. et Isaac Christus erat, et
aries Christus erat. Isaac sibi ligna portabat: Christus crucem propriam
baiulabat. pro Isaac aries, non tamen pro Christo Christus. sed in Isaac et
in ariete Christus. tenebatur cornibus in uepre aries; interroga Iudaeos,
unde tunc dominum coronauerint. agnus est: [ecce agnus dei, ecce qui tollit
peccata mundi]. taurus est: attende cornua crucis. hircus est, propter
similitudinem carnis peccati. uelata sunt ista, [donec aspiraret dies et
remouerentur umbrae]. in eundem ergo dominum Christum, non solum quod
uerbum, sed etiam quod [mediator] est [dei et hominum homo Christus Iesus],
et patres antiqui crediderunt, et ad nos eandem fidem praedicando et
profetando transmiserunt. unde dicit apostolus: [eundem habentes spiritum
fidei, propter quod scriptum est: credidi, propter quod locutus sum]. eundem
habentes, quem habuerunt et illi qui scripserunt: [credidi, propter quod
locutus sum. habentes] ergo [eundem], inquit, [spiritum fidei, propter quod
scriptum est] ab antiquis: [credidi, propter quod locutus sum, et nos
credimus, propter quod et loquimur]. quando ergo Dauid sanctus ita dicebat:
[quoniam si uoluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non
delectaberis], tunc illa sacrificia offerebantur deo, quae modo non
offeruntur. ergo quando cantabat, prophetabat, praesentia spernebat et
futura praeuidebat. [holocaustis], inquit, [non delectaberis]. quando ergo
holocaustis non delectaberis, sine sacrificio remanebis? absit. [sacrificium
deo spiritus contritus; cor contritum et humiliatum deus non spernit]. habes
quod offeras. non gregem circuminspicias, non nauigia praepares et permees
ad extremas prouincias unde aromata deferas. quaere in corde tuo quod gratum
sit deo. cor conterendum est. quid times ne contritum pereat? ibi habes:
[cor mundum crea in me, deus]. ut ergo creetur mundum cor, conteratur
inmundum. displiceamus nobis quando peccamus, quia peccata displicent deo.
et quia sine peccato non sumus, uel in hoc deo similes simus, quia hoc nobis
displicet quod illi. ex aliqua parte coniungeris uoluntati dei, quia hoc
tibi displicet in te quod odit et ille qui fecit te. artifex tuus ipse est,
sed uide te ipsum et dele in te ipso quod non est ex ipsius officina. deus
enim, sicut scriptum est, creauit hominem rectum. [quam bonus deus Israel
rectis corde]! si ergo sis rectus corde, non tibi displicebit deus, bonus
tibi erit deus, laudabis deum. omnino, et in eo quod praestat, et in eo quod
castigat, laudabis deum. ille enim qui dixit: [quam bonus deus Israel rectis
corde], seipsum inspexerat, qui aliquando non erat rectus corde, et
displicebat ei deus. post ea uero resipuit, et uidit non esse deum peruersum
sed se fuisse non rectum. et recordatus tempora prauitatis suae, et praesens
correctionis suae, ait: [quam bonus deus Israel]! sed quibus? [rectis
corde]. quid enim tu? [mei autem], inquit, [pene commoti sunt pedes, paulo
minus effusi sunt gressus mei], id est, pene lapsus sum. unde hoc? [quia
zelaui in peccatoribus, pacem peccatorum intuens]. unde ergo commoti fuerint
pedes huius et pene lapsi sint gressus, quoniam non tacuit, cauendum monuit.
expectabat a deo, secundum uetus testamentum, ignorans ibi esse signa
futurorum, expectabat ergo a deo praesentis uitae felicitatem, et in hac
terra quaerebat quod suis deus in caelo seruabat. felix uolebat esse hic,
cum felicitas non sit hic. res enim bona et magna est felicitas, sed habet
regionem suam. de regione felicitatis Christus uenit, et hic eam nec ipse
inuenit. irrisus est, exprobratus est, adprehensus est, flagellatus est,
uinctus est, palmis caesus est, affectus contumelia sputorum, spinis
coronatus est, ligno suspensus. ad extremum, [domini exitus mortis]. in
psalmo scriptum est - hi acclamauerunt qui cognouerunt - [et domini exitus
mortis]. quid hic ergo, serue, felicitatem requiris, ubi [et domini exitus
mortis]? cum ergo in regione non sua felicitatem requireret ille, de quo
loqui coeperam, et propter illam in hac uita adipiscendam cohaereret deo
eique seruiret et eius praecepta ut poterat faceret, uidit hoc magnum, uel
pro magno, quod quaerebat a deo, et propter quod deo seruiebat, esse apud
eos qui deo non seruiebant, sed demonia colebant et uerum deum
blasphemabant. uidit et commotus est, quasi perdidisset fructum laboris sui.
hoc est quod zelauit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. denique
habes ibi: [ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt
diuitias. numquid sine causa iustificaui cor meum, aut laui in innocentibus
manus meas, et fui flagellatus tota die]? colo deum, blasphemant deum. illis
felicitas, mihi calamitas. ubi aequitas? inde moti pedes, inde pene effusi
gressus, inde propinquus interitus. nam ad quod periculum uenerit, uidete.
ibi ait: [et dixi, quomodo sciuit deus, si est scientia in altissimo]?
uidete ad quod periculum uenerit quaerendo a deo pro magno praemio terrenam
felicitatem. discite ergo, karissimi, eam si habetis contemnere, nec dicere
in cordibus uestris: ego quia colo deum, ideo bene est mihi. uidebis enim,
quo modo tibi putas bene, et illis qui non colunt deum esse bene, et
mouebuntur gressus tui. aut enim habes illam colens deum, et uidebis quod
habeat talia non colens deum; et ideo putabis frustra te colere deum, quia
et ille habet felicitatem qui non colit deum. aut non illam habes, et multo
amplius deum accusabis qui dat eam blasphematoribus suis et negat cultoribus
suis. discite ergo terrena contemnere, si uultis deo fideli corde seruire.
habes illam? noli putare inde te esse bonum, sed fac te inde bonum. non
illam habes? noli putare inde te esse malum, sed caue malum quo non uenit
bonus. etenim iste resipiscens, et reprehendens se ipsum, quod male coeperat
de deo sentire, anhelans peccator et pacem intuens peccatorum, reprehendens
ergo seipsum, ait: [quid enim mihi est in caelo, et a te quid uolui super
terram]? iam resipiscens, iam correcto corde, agnouit quantum ualeat cultus
dei, quem dei cultum uilissimo pretio addixerat, quando pro illo terrenam
felicitatem quaerebat. agnouit quid debeatur sursum cultoribus dei, ubi
iubemur habere cor et respondemus ibi nos habere cor. et utinam non
mentiamur, saltem ipsa hora, saltem ipso momento, saltem ipso temporis
puncto, quando respondemus. respiciens ergo ille et cor corrigens
reprehendit se quaesisse aliquando in terra felicitatem terrenam, quasi
mercedem cultus dei. sed reprehendens se ait: [quid enim mihi est in caelo]?
quid est ibi mihi? uita aeterna, incorruptio, regnum cum Christo, societas
angelorum, ubi nulla perturbatio, nulla ignorantia, nullum periculum, nulla
temtatio; uera, certa, fixa securitas. ecce, [quid mihi est in caelo. et a
te quid uolui super terram]? a te quid uolui super terram? quid uolui?
diuitias fluxas, caducas, uolaticas. quid uolui? aurum pallorem terrae,
argentum liuorem terrae, honorem temporis fumum. ecce quid a te uolui super
terram. et quia uidi hoc in peccatoribus, commoti sunt pedes mei, et paulo
minus effusi sunt gressus mei. o quam bonus est rectis corde! quid ergo
quaeris, propheta fidelis? aurum et argentum et diuitias terrenas? ergo
tanti ualet fides matronae fidelis quod habet et meretrix? tanti ergo ualet
fides uiri fidelis quod habet et mimus, auriga, uenator, latro? absit,
fratres mei, absit ut tanti ualeat fides uestra. auertat deus hoc a cordibus
uestris. non tanti ualet. uultis nosse? pro ea Christus mortuus est. quid
ergo terrenam mercedem quaeris, auro et nummis addictus? iniuriam facis
fidei, pro qua mortuus est Christus. et quid est, inquit, quanti ualet?
illum attende, qui ait: [quid enim mihi est in caelo]? non enim expressit
quid erit illud. sic ait: [et a te quid uolui super terram]? illud laudando,
hoc abiciendo, utrumque tamen dixit. quid est ilud? [quod oculus non uidit].
quid est hoc? quod fidelis oculus non sitit. quid est illud? quod inuenit
Lazarus ulcerosus. quid est hoc? quod habuit diues inflatus. quid est illud?
quod perire non potest. quid est hoc? quod teneri non potest. quid est
illud? ubi non erit labor. quid est hoc? quod non deserit timor. [quid enim
mihi est in caelo]? quid? ipse qui fecit caelum. pretium fidei tuae deus
tuus est. ipsum habebis, se ipsum praeparat praemium cultoribus suis.
considerate, karissimi, uniuersam creaturam, caelum, terram, mare, quae in
caelo, quae in terra, quae in mari, quam pulchra, quam mira, quam digne
ordinateque disposita. mouent uos ista? mouent plane. quare? quia pulchra
sunt. quid est qui fecit? puto rehebesceretis si uideretis pulchritudinem
angelorum. quid est ergo creator angelorum? ipse est praemium fidei uestrae.
auari, quid uobis sufficit, si deus ipse non uobis sufficit? bene ergo
uiuamus, et ut hoc possimus, eum qui hoc praecepit inuocemus. neque bonae
uitae nostrae terrenam mercedem a domino requiramus. ad illa quae
promittuntur, intentionem nostram extendamus. cor nostrum ibi ponamus, ubi
putrescere non potest saecularibus curis. transeunt ista quae occupant
homines, uolant ista, uapor est uita humana super terram. accedunt etiam
ipsius fragilis uitae tanta et tam cotidiana pericula. terrae motus magni de
orientalibus nuntiantur. nonnullae magnae repentinis conlapsae sunt
ciuitates. territi apud Hierosolimam qui inerant Iudaei, pagani,
catechumini, omnes sunt baptizati. dicuntur fortasse baptizati septem millia
hominum. signum Christi in uestibus Iudaeorum baptizatorum apparuit. relatu
fratrum fidelium constantissimo ista nuntiantur. sitifensis etiam ciuitas
grauissimo terrae motu concussa est, ut omnes forte quinque diebus in agris
manerent, et ibi baptizata dicuntur fere duo milia hominum. undique deus
terret, quia non uult inuenire quod damnet. nonnihil agitur in isto
torculari. mundus est torcular; abundant pressurae eius. oleum estote, non
amurca. conuertatur quisque ad deum et mutet uitam. occultum habet iter
oleum, ad secreta sua tendit. alius subsannat, irridet, blasphemat, clamat
per plateas: amurca defluit. dominus tamen torcularis per operarios suos,
per sanctos angelos suos non quiescit operari. nouit oleum suum, nouit quid
recipiat, quo pondere pressurae eliquetur. [nouit] enim [dominus qui sunt
eius]. amurcam fugite, publica et nigra est. [nouit dominus qui sunt eius].
oleum estote, amurcam fugite. recedant ab iniquitate omnes qui nominant
nomen domini. odia autem nolite concipere, aut cito finite. non enim illa
metuenda sunt. times terrae motum? times caeli fremitum? times bella? time
et febrem. subito, cum illa magna metuuntur ipsa non ueniunt, et de
transuerso una febricula aufert hominem. et si talem inuenit ille iudex
qualem non nouit, qualibus dicturus est: [nescio uos, recedite a me], quid
fiet postea? quo itur? per quem ambitur? unde uita reparanda redimitur? quis
iterum uiuere et quod male fecit emendare permittitur? finitum est. pauci
quidem conuenistis, sed si bene audistis, abundatis. non uos fallat qui
fallit, quia non uos decipit qui non fallit.