TRACTATVS SANCTI AVGVSTINI EPISCOPI DE EO QVOD SCRIPTVM EST [QVIS EST HOMO
QVI VVLT VITAM ET CVPIT VIDERE DIES BONOS] uocans humanum genus spiritus
dei, iubendo quid facere et promittendo quid sperare debeamus, prius mentem
nostram inflammat ad praemium, ut quod praecipitur magis bonum amando quam
malum timendo faciamus. [quis est homo], inquit, [qui uult uitam, et diligit
uidere dies bonos]? sic interrogatur quis iste sit, quasi possit inueniri
qui non sit. quis enim non uult uitam? quis non diligit uidere dies bonos?
audi ergo quod sequitur quicumque hoc uis et diligis homo, audi ergo quod
sequitur omnis homo: [cohibe], inquit, [linguam tuam a malo, et labia tua
non loquantur dolum. declina a malo, et fac bonum; quaere pacem, et
persequere eam]. Horum omnium cetera superiora sunt in praecepto, ultima in
praemio. nam ut cohibeamus linguam nostram a malo et labia nostra non
loquantur dolum, declinemus a malo et faciamus bonum, et quaeramus pacem
praecipitur nobis. ut autem sequamur eam, promittitur nobis. quae ista pax
est, nisi quam non habet mundus? quae est ista pax, nisi quam non habet ista
uita, quae in huius uitae comparatione nec uita est? neque enim de hac uita
diceret: [quis est homo qui uult uitam], et ad istam uel retinendam uel
producendam praeceptis consequentibus hortaretur, tamquam et istam quis non
uellet. nam et haec optatur saltem prolixa, quia esse non potest sempiterna;
et per hanc potest homo peruenire ad illam, si quemadmodum uult eam longam
sic uellet et bonam. quantum est autem in hac uita longum quod erit
aliquando finitum? et quod erat longum erit nullum, quia et quando erat non
stabat, quando producebatur non augebatur, nec addendo crescebat quia
ueniendo transibat. quisquis igitur es amator longae uitae, esto potius
bonae uitae. nam si male uiuere uolueris, longa uita non erit uere bonum,
sed erit longum malum. uide autem quam sis absurdus atque peruersus, cum te
uitam fateris plus amare quam uillam, uillam uis potius bonam habere quam
uitam. nam ut inhiando et male concupiscendo adipiscaris uillam bonam
fraudando efficis uitam malam. tamen si tibi diceretur, si a te quaereretur,
utrum malles uilla bona carere perdendo an uita mala moriendo, responderes
te, si utrumque tenere non posses, paratiorem esse ut uilla tibi auferretur.
cur igitur non sic amatur uita, ut sit etiam bona, quae abs te omnibus tuis
bonis praefertur etiam mala? cupis certe ut longa sit, licet mala sit. immo
fac ut bona sit, et noli timere ne breuis sit. nam si te sollicito bene
agitur, te securo cito finietur. succedit ei namque uita aeterna, sine metu
beata, sine fine longa. de illa quippe interrogat, qui dicit: [quis est homo
qui uult uitam, et diligit uidere dies bonos]? in hac autem uita iubet nos
apostolus redimere tempus, quoniam dies mali sunt. et quid est redimere
tempus, nisi cum opus est etiam detrimento temporalium commodorum ad aeterna
quaerenda et capessenda spatia temporis comparare? unde et dominus praecipit
dicens: [si quis uoluerit iudicio tecum contendere, et tunicam tuam tollere,
dimitte illi et pallium], ut scilicet amissa re aliqua temporali, impendas
ad quietem quod eras tempus impensurus ad litem. quia itaque non de uita et
diebus huius temporis loquitur spiritus dei dicens: [quis est homo qui uult
uitam, et cupit uidere dies bonos]? sequentia docent. talia enim praecepta
subiungit, quibus obediendo uitam et dies bonos habere possimus, ut haec
uita quam nunc agimus et hi dies pro eisdem praeceptis implendis plerumque
amittendi sint. proinde si hanc uitam in qua nunc sumus intellexerimus in eo
quod dictum est: [quis est homo qui uult uitam]? et propter hanc habendam
quae connectuntur praecepta faciamus, quid acturi sumus, cum aliquis in
malitia potens mortem nobis fuerit comminatus, nisi falsum testimonium
dixerimus? profecto enim si fecerimus quod hic iubetur: [cohibe linguam tuam
a malo], ut propter hoc praeceptum testimonii fallaciam recusemus, quasi
decepti uidebimur. quia propter habendae uitae cupiditatem praeceptum
seruare suscepimus, et eam magis praeceptum seruando perdidimus. porro si
uitam intellexerimus in aeternum beatam, quam post istam deus dabit
obedientibus sibi, de qua dominus dixit ad quemdam: [si uis uenire ad uitam,
serua mandata], tunc uero interrogati: [quis est homo qui uult uitam]?
respondebimus nos uelle uitam, si etiam sub ipso percussoris ictu ueritatem
seruabimus in testimonio, mortem contemnimus in mundo, uitam consequimur in
caelo. hoc de diebus bonis intellegamus. nam si propter dies praesentis
saeculi qui boni dicuntur et non sunt, in sepulturam cordis per epularum
aggeres, in luxuriae et uinolentiae gurgitibus, in turpissimas ingluuiarum
uoluptates, si ergo propter istos dies, quasi propter dies bonos,
susceperimus praeceptum ut labia non loquantur dolum, plerumque tales dies
cogunt amatores suos loqui dolum, et tales dies negantur eis qui non
loquuntur dolum. quid enim aliud est loqui dolum nisi aliud labiis promere,
cum aliud claudatur in pectore? ad haec maxime adulatorum exarsit negotium,
quia pene semper, ne prohibeantur ab opimis mensis apparatisque conuiuiis,
blandiendo non tacent falsum, et ab his prohibentur, si amando deum dixerint
uerum. ergo propter istos dies quos putant bonos, ut eis exhibeantur,
loquuntur dolum, et eis negantur, si non loquuntur dolum. alii sunt igitur
dies boni, de quibus admonemur ut si eos uidere diligimus, cohibeamus a malo
linguam, nec dolum loquamur. non sunt de isto saeculo dies illi; non eos
habet caelum quod transiet sed quod permanebit; non eos nouit terra
morientium, sed terra uiuentium. hos quisquis intellexerit et dilexerit,
linguam cohibeat a malo; et si eam terror mortis cogat ad malum, labia eius
non loquantur dolum; et si diebus fallaciter bonis inuitetur ad malum,
declinet a malo etiam inter bona, faciat bonum etiam inter mala; quaerat
pacem quae non est super terram, et sequatur eam in illo qui fecit caelum et
terram. proinde, fratres, concupiscite uitam et diligite uidere dies bonos
ubi nulla nox erit, uitam in qua dies malus non timeatur, dies bonos in
quibus numquam uita finiatur. sed si hanc mercedem diligitis, cauete ne opus
cuius ea merces est recusetis. illam pacem quaerendo sequimini. quaerite
autem manibus uestris nocte coram deo, et non decipiemini. quid est enim
manibus uestris, nisi in bono opere? quid est nocte, nisi in tribulatione?
quid est coram deo, nisi conscientiae puritate? sic uiuendo et hoc amando,
habebitis deum in contemplatione, et in illo uitam sine defectione, dies
bonos sine contenebratione, pacem sine dissensione.