SERMO HABITVS IN REGIONE TERTIA IN BASILICA PETRI CARTHAGINE DE VERSV PSALMI
[DOMINE DILEXI DECOREM DOMVS TVAE] decorem domus domini, et locum
tabernaculi claritatis eius diligimus, si et nos ipsi sumus. quid est ergo
decor domus domini et locus tabernaculi claritatis eius, nisi templum eius
de quo apostolus dicit: [templum enim dei sanctum est, quod estis uos]?
sicut ergo in fabricis manufactis, cum eleganter et magnifice construuntur,
corporalis noster mulcetur aspectus, ita cum [lapides uiui], corda fidelium
caritatis uinculo continentur, decor est domus dei et locus tabernaculi
claritatis eius. discite ergo quod amare debetis, ut amare possitis. qui
enim diligit decorem domus dei, non est dubium quia ecclesiam diligit, non
in fabrefactis parietibus et tectis, non in nitore marmorum et laqueariis
aureis, sed in hominibus fidelibus, sanctis, deum diligentibus ex toto corde
suo et ex tota anima sua et ex tota mente sua, et proximum suum tamquam se
ipsum. sed in congregatione christiana, quantum pertinet ad participationem
et communionem sacramentorum, [multiplicati sunt super numerum]. alius est
ergo numerus, alii super numerum. numerus est, de quibus dicit apostolus:
[nouit dominus qui sunt eius]. super numerum autem, quoniam [in magna domo
non solum uasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; alia
quidem in honorem, alia in contumeliam]. numerus ergo, uasorum in honorem;
super numerum, uasa in contumeliam. cum ergo sint ista duo genera uasorum,
numquid dubitamus ubi sit decor domus dei? si ergo uis diligere, agens quod
cantasti, decorem domus dei et locum tabernaculi claritatis eius, quaere
uasa in honorem. et nolo dicas: quaesiui, et non inueni. ideo enim quaesisti
et non inuenisti, quia quod quaesisti tu non fuisti. similis simili
cohaeret, dissimilis dissimilem refugit. si fueris uas in contumeliam,
procul dubio uas in honorem graue tibi erit et ad uidendum. non audis
quomodo quidam de quodam dicant: [grauis nobis est etiam ad uidendum]? quod
tibi graue est ad uidendum, quando erit apertum ad inueniendum? uasa enim
ista, interiorum hominum sunt. non utique cum uisus fuerit iustus, iam
agnoscitur iustus. eumdem aspectum habet et iustus et iniustus. uterque
homo, sed non uterque domus dei, et si ambo Christiani appellantur. utrumque
uas, sed non utrumque in honorem, sed aliud in honorem, aliud in
contumeliam. numquid propter mala uasa deserenda est domus magna? nouit deus
uti, id est dominus magnae domus, et uasis in honorem et uasis in
contumeliam. sicuti est malorum male uti etiam bonis, sic contra dei bene
uti etiam malis. quantis bonis utuntur mali! omnis enim creatura dei bona
est. quomodo ea male utuntur mali? quomodo eos increpat scriptura dicens:
[petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis
uestris consumatis]. quod nomen acceperunt isti male utentes bonis dei?
sequitur, et dicit: [adulteri]. unde adulteri? [nescitis, quia amicus huius
mundi inimicus deo constituitur? adulteri], inquit. sunt animae adulterae,
sunt fornicariae: discutiamus eas. fornicariae animae sunt, multis diis
falsis quodam modo prostitutae; adulterae autem, tamquam legitimo iam
coniugio copulatae, et ipsi legitimo coniugio non seruantes animae
castitatem. ut autem hoc dicam expressius, pagani anima fornicaria est,
Christiani mali adultera. pagani anima fornicaria legitimum uirum non habet;
per diuersa daemonia prostituta corrumpitur. Christiani autem mali quare
adultera est? quia nec castitatem diligit, nec uirum deserit. non ergo
dicas: quare sunt isti in domo dei? respondetur tibi: uasa sunt in
contumeliam. nouit eis uti deus. nouerat qui creauit, quoniam qui potuit
creare, nouit ordinare: habent in domo magna locum suum. si autem quaeras a
me, quomodo eis bene utatur deus, fateor, dei consilium sicut homo explicare
non possum. noui enim cum Paulo apostolo expauescere, quod etiam ille cum
consideraret, expauit, et expauescens exclamauit: [o altitudo diuitiarum
sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et
inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini, aut quis
consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula
saeculorum]. nobis consideratio, admiratio, tremor, exclamatio, quia nulla
penetratio. ipsi autem quid? [gloria in saecula saeculorum]. siue de uasis
in honorem, siue de uasis in contumeliam, [ipsi gloria in saecula
saeculorum]. alios coronat, alios damnat, nusquam errat. alios probat, de
aliis probat, omnes ordinat. quid faciunt inquit in hoc mundo homines mali?
responde mihi. in fornace aurificis palea quid facit? puto non ibi esse sine
causa paleam, ubi aurum purgatur. uideamus quae ibi sint omnia: fornax est,
palea est, aurum est, ignis est, artifex est. sed illa tria, aurum, palea,
ignis: in fornace; artifex: ad fornacem. attende etiam istum mundum. mundus
fornax est; palea homines mali; aurum homines boni; ignis tribulatio;
artifex deus. attende et uide: aurum non purgatur, si palea non uratur. uide
autem in hoc psalmo, ubi diligimus decorem domus dei et locum tabernaculi
claritatis eius, uide ibi aurum, uide uocem auri. purgari cupit: [proba me
domine, et tempta me, ure renes meos. proba me domine, et tempta me. proba
me], inquit, [domine et tempta me]. qui timere debuit temptationem, petit
temptationem. [proba], inquit, [me domine, et tempta me]. et uide si non
ignem quaerit: [proba me et tempta me, ure renes meos et cor meum]. non
times ne in igne deficias? non, inquit. quare? [quia misericordia tua ante
oculos meos est]. ecce, inquit, quare securus dico: [proba me, domine, et
tempta me, ure renes meos et cor meum], non quia idoneus sum uiribus meis
ignem sustinere temptationis, sed [quia misericordia tua ante oculos meos
est]. qui mihi, inquit, donasti ut aurum probatum essem, in fornace me
perire permittes? prorsus mittis purgandum, eicis purgatum. [custodiat
dominus introitum tuum et exitum tuum]. uide ipsum exitum, uide ingressum in
fornacem. [omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temptationes uarias
incideritis]. ecce audisti ingressum, quaere exitum. facile enim est
intrare; exire magnum est. sed noli timere: [fidelis deus] - nempe quia
ingressus fueras, de exitu cogitabas - [fidelis deus, qui non uos permittit
temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam exitum].
quid est, [exitum? ut possitis sustinere]. intrasti, incidisti, sustinuisti,
existi. magna materies est purgationis bonorum abundantia malorum. nam in
multitudine malorum quamuis permixti lateant boni, [nouit dominus qui sunt
eius]. sub manu tanti artificis, auri mica in magna palea perire non potest.
quanta ibi palea, quam modicum aurum! sed noli timere: tantus est artifex,
ut purgare possit, perdere non possit. uide aurum beatum apostolum in ista
fornace mundi huius quemadmodum periculis probatur - ut ueniamus ad uasa
inhonorata quae intus sunt, quibus nouit bene uti dominus magnae domus -
apostolus ergo cum periculis probaretur, quid dicebat? [periculis in mari,
periculis in deserto, periculis ex genere, periculis ex gentibus]. ista
omnia foris sunt. intus attende. [periculis in falsis fratribus]. alloquor
ergo aurum dei, alloquor uasa facta in honorem, alloquor grana in tritura
areae inter paleam laborantia. tibi dico, quisquis audis, non me, sed per
me: esto bonus, tolera malum. nolo dicas: quis est bonus? immo et hoc uolo
dicas, quoniam quantumcumque fueris bonus, non eris sine aliquo malo, unde
rectissime dicitur: [nemo bonus, nisi unus deus]. sed bonus ille qui facit
bona, deus est. si ergo bonus deus qui facit bona, et solus ille bonus
effector bonorum, quomodo est effector bonorum, si nullus hominum est bonus?
secundum modulum ergo proximum est et homo bonus. qui si non esset, dominus
ipse non diceret: [homo bonus de bono thesauro cordis sui profert bona].
esto ergo bonus, et tolera malum. esto simpliciter bonus, et dupliciter
tolera malum. bonus, nonnisi intus: nam si non intus, numquam bonus. esto
ergo bonus intus, malum tolera et foris et intus. foris tolera haereticum,
tolera Iudaeum, tolera paganum. tolera et intus malum Christianum, quia
[inimici hominis domestici eius]. patiens molestos multos intus malos
stomacharis, indignaris, quasi iam uenerit tempus uentilationis. in tritura
positus es, in tritura es adhuc, area trituratur adhuc. adhuc gremia et
manipuli, cum gentes credunt, ad aream colliguntur. putas esse te posse in
area triticum solum? erras. geme in area, ut gaudeas in horreo. fiunt multa
mala a Christianis malis. illi qui foris sunt et nolunt esse Christiani
inueniunt occasiones ad excusationes. hortatori suo ut credat, ista
respondet: uis me esse quod est ille et ille? et nominat illum et illum.
aliquando et uerum dicit. cum autem uerum non potest inueniri, quid magnum
est calumniari? cum ille non trepidat calumniari, facit alium quod non uidet
suspicari. tu cum audieris hominem ista dicentem, forte quia nosti fratres
tuos malos, dicis apud teipsum: uerum dicit. [periculis in falsis
fratribus]. sed noli deficere. quod ille quaerit tu esto. esto bonus
Christianus, ut conuincas calumniosum paganum. sed ille calumniatur et
bonis. dicit falsa, plerumque ille creditur. quid facit aurum? undique palea
est, ignis. sordes pone, non fidem. esto mundior, ipsa exercitatione esto
mundior. ualeat tibi ille, qui auferat, quo sordidior es, non qui opprimat
quod aurum es. etenim si defeceris, peris in palea, et si peris in palea,
aurum non eras, sed aurum te esse fingebas. [nouit dominus qui sunt eius].
illi autem qui sunt mali, de quibus erubescis quando es inter malos qui sunt
foris, memento quod non sint, in domo magna ubi es, uas in honorem sed in
contumeliam. instruxit te apostolus, regat te deus. si mali non essent, pro
quibus oraremus, quando nobis diceretur: orate pro inimicis uestris? an
forte uellemus bonos habere inimicos? unde fieri potest? non habebis bonum
inimicum, nisi fueris malus. si autem fueris bonus, inimicus tuus non erit
nisi malus. orate pro inimicis uestris. ergo boni orate pro malis. redi ad
cor tuum, o tu qui in ista fornace purgaris, si potuit esse uox tua: [proba
me, domine, et tempta me; ure renes meos et cor meum, quoniam misericordia
tua ante oculos meos est]: ecce redi ad cor tuum. sub deo es, orationem
fusurus es. occurrit tibi qui te laesit, occurrit tibi qui te pressit,
occurrit tibi qui te spoliauit, occurrit tibi qui te in carcerem misit. eia,
attende cor tuum, respice dominum tuum. ecce malus inimicus tuus, ecce bonus
dominus tuus. nocet tibi inimicus tuus malus. ora pro inimico tuo, dicit
tibi dominus bonus. inter inimicum tuum malum et dominum bonum, quid tu
facturus es? contra illum oraturus, aut huic obtemperaturus? suscipis ex
praecepto domini tui orare pro maligno illo inimico tuo. quid facturus es?
dominus iussit, dura iussit, sed magna promisit. quae dura iussit? [diligite
inimicos uestros, benefacite eis qui oderunt uos, et orate pro
persequentibus uos]. dura sunt, sed [propter uerba labiorum tuorum ego
custodiui uias duras]. unde tibi uiribus tuis custodire uias duras, nisi
[quia misericordia tua ante oculos meos est]? ecce dura iussit, amara
iussit, uide quae promisit: [orate pro persequentibus uos, ut sitis filii
patris uestri, qui in caelis est]. si tibi diceret: ora pro inimico tuo ut
sis filius patris tui, ne exheredet te pater carnalis - hoc tibi relicturus
est, quod hinc non es ablaturus - timeres, et faceres. promittitur tibi pro
his duris ut sis filius altissimi. cogita patrem et agnosce hereditatem. dic
ergo, incipe orare pro inimico tuo illo magno, qui tibi multa mala fecit,
qui in te multa dura congessit, incipe pro illo orare, et uide cor tuum
tecum litigare. quod ergo uis, quod placet tibi, quod delectaris secundum
interiorem hominem, obtemperas domino tuo, et oras pro inimico tuo, aurum
es. quod uero, cum orare coeperis, incipit tecum carnalis infirmitas
litigare, ipsae sunt sordes, a quibus te deus uult in fornace purgare.
exercere ergo in mediis malis, o bone, si quis es bonus, non de tuo bone
quia fuisti malus, sed de illius qui numquam est malus, exercere in mediis
malis. nec mihi uolo dicas, saltem si necesse esset propter exercitationem
nostram ut essent mali, pauci essent, mali pauci essent, et boni multi
essent. non attendis quia si pauci essent, multis non nocerent? utique
considera, uir prudens, quia si multi boni essent, et pauci mali essent,
pauci mali multis bonis nocere non auderent. sed si non auderent, non
exercerent. nunc uero quia multi sunt mali, laboratur a paucis bonis inter
multos malos; et cum laboratur sudatur; et cum sudatur aurum purgatur. esto
ergo in decorem domus dei. iam tecum in corde tuo litigauit infirmitas.
inuoca ut uincas. adsit tibi deus, adiuuet qui iubet. iam factus es uictor
infirmitatis tuae, iam suscepisti animum et fructum orandi pro inimico tuo.
uide quid boni sit. compara illum tibi. ille meditatur temptationes, tu
fundis orationes. ille si nocet palam nocet, tu quod pro illo oras deus
nouit. ille non credit, quia cor tuum non discutit. cum ergo ille palam
nocet, tu occulte oras. in isto torculari - quia et torculari ecclesia
comparata est - uide si non ille, qui palam nocet, amurca currens est per
publicum. amurca per publicum currit, oleum autem ad sedem suam occultos
transitus habet. et cum occulte transeat, in magnitudine apparet. quam multi
enim, o fratres mei, quam multi in ista conflictatione rerum, in huius mundi
malitia, in ista malorum abundantia subtraxerunt se, et conuersi sunt ad
deum, et uale fecerunt mundo, et coeperunt pauperibus subito donare res
suas, qui paulo ante rapiebant alienas. sed multi raptores, inuasores,
spoliatores publice apparent: amurca illa est per plateas currens. illi
autem, unus hinc, unus inde, corde coniuncto, malus faciens mala permanere
erubescens, dei monita cogitans, spem saeculi irridens, spem caelestem
expectans, mutans amores et mores, oleum in torculari sanctitatis est, uas
in honorem est in domo magna, aurum est in fornace, granum est in horreo.
ibi est decor domus dei.