SERMO HABITVS CARTHAGINE IN BASILICA NOVARVM DIE DOMINICA DE VERSV PSALMI:
[TIBI DERELICTVS EST PAVPER PVPILLO TV ERIS ADIVTOR] cantauimus domino et
diximus: [tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor]. quaeramus
pauperem, quaeramus pupillum. nec mirum sit quod admoneo ut quaeramus quod
sic abundare cernimus et sentimus. nonne pauperibus plena omnia? nonne
pupillis plena sunt omnia? tamen inter omnia quaero pupillum. ac prius
ostendendum est caritati uestrae, id quod putamus non est quod quaerimus.
qui enim pauperes sunt, in quos a deo mandata et elemosinae fiunt, de quibus
fatemur scriptum: [include elemosinam in corde pauperis, et ipsa pro te
exorabit dominum], abundat quidem hoc genus hominum, sed altius
intellegendus est iste pauper. de illo genere est iste pauper de quo dictum
est: [beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum]. sunt
pauperes non habentes pecuniam, uictum quotidianum uix inuenientes, alienis
opibus misericordia sic indigentes, ut etiam mendicare non erubescant, si de
his dictum est: [tibi derelictus est pauper], nos quid facimus qui hoc non
sumus? ergo nos qui Christiani sumus, non sumus deo derelicti? et quae alia
nobis spes est, si non sumus illi derelicti qui nos non dereliquit? discite
ergo esse pauperes et deo relinqui, o compauperes mei! diues est, superbus
est. nam et in diuitiis istis, quae uulgo appellantur diuitiae, quibus est
contraria uulgaris ista paupertas, in diuitiis ergo istis nihil sic est
cauendum quam superbiae morbus. qui enim non habet pecuniam, non habet
amplissimas facultates, non habet unde se extollat. si ergo qui non habet
unde se extollat non laudatur pro eo quod non se extollit, qui habet
laudetur, si se non extollit. quid ergo laudo humilem pauperem, qui unde
superbiat non habet? quis autem ferat et inopem et superbum? lauda diuitem
humilem, lauda diuitem pauperem. tales uult qui scribens ad Timotheum dicit:
[praecipe diuitibus huius saeculi, non superbe sapere]. noui quid dicam: hoc
illis praecipe. habent enim diuitias intrinsecus superbiam persuadentes,
habent diuitias in quibus laborant esse humiles. da mihi Zaccheum habentem
magnas diuitias, principem publicanorum, confessorem peccatorum, statura
breuem, animo breuiorem, ascendentem lignum ut transeuntem uideret qui pro
illo pendebat in ligno, da mihi dicentem: [dimidium rerum mearum do
pauperibus]. sed multum diues es, o Zacchee, multum diues es! ecce dimidium
dabis, dimidium quare seruabis? quia [si cui aliquid abstuli, quadruplum
reddo]. sed ait mihi quisque mendicus, debilitate fessus, pannis obsitus,
fame languidus, respondet mihi et dicit: mihi debetur regnum caelorum. ego
enim similis sum illi Lazaro, qui iacebat ulcerosus ante diuitis domum,
cuius canes linguebant ulcera, et quaerebat saturari de micis, quae cadebant
de mensa diuitis. ego illi similior sum inquit, nostrum genus est, cui
debetur regnum caelorum, non illi generi qui induuntur purpura et bysso et
epulantur quotidie splendide. talis enim erat ille, ante cuius domum iacebat
pauper ulcerosus. et uide exitus amborum. contigit enim mori inopem illum,
et auferri ab angelis in sinum Abrahae. mortuus est autem diues et sepultus
est. nam pauper forte nec sepultus. et quid postea? cum apud inferos diues
ille in tormentis esset, leuauit oculos suos, uidit pauperem quem
contempserat in Abrahae gremio quiescentem. desiderauit guttam, a quo ille
micam, et quoniam dilexit opulentiam, non inuenit misericordiam. uoluit
subuenire fratribus suis, semper uecors, sero misericors; nihil omnino quod
postulauit, accepit. discernamus ergo inquit, pauperes et diuites. quid me
ad alia intellegenda exhortaris? aperti sunt pauperes, aperti sunt diuites.
audi ergo me de hoc quod proposuisti, domne pauper. cum enim illum sanctum
ulcerosum te esse dicis, timeo ne superbiendo non sis quod dicis. noli
contemnere diuites misericordes, diuites humiles et, ut citius dicam quod
paulo ante dixi, diuites pauperes noli contemnere. o pauper, esto et tu
pauper; pauper, id est humilis! si enim diues factus est humilis, quanto
magis pauper esse debet humilis! pauper non habet unde infletur, diues habet
cum quo luctetur. audi ergo me. esto uerus pauper, esto pius, esto humilis.
nam si de ista pannosa et ulcerosa paupertate gloriaris, quia talis fuit
ille qui ante domum diuitis inops iacebat, attendis quia pauper fuit, et
aliud non attendis. quid inquit attendo? lege scripturas et inuenies quod
dico. Lazarus pauper fuit; in cuius sinum leuatus est, diues fuit.
[contigit], inquit, [mori inopem illum, et auferri ab angelis]. quo? [in
sinum Abrahae], id est, in secretum ubi erat Abraham. nolite enim carnaliter
intellegere, quod uelut in sinum tunicae Abrahae leuatus sit pauper. sinus
erat quia secretum erat. unde dicitur: [redde uicinis nostris in sinum
eorum]. quid est, [in sinum eorum]? in secreta eorum. quid est, [redde in
sinum eorum]? torque conscientiam eorum. lege, aut si legere non potes, audi
cum legitur, et uide Abraham opulentissimum fuisse in terra, auro, argento,
familia, pecore, possessione. et tamen diues iste pauper fuit, quia humilis
fuit. humilis autem fuit: [credidit] enim [Abraham deo, et deputatum est
illi ad iustitiam]. iustificatus est gratia dei, non propria praesumptione.
fidelis erat, bene operabatur. filium iussus est immolare, neque cunctatus
est ei offerre quod acceperat, a quo acceperat. probatus est deo,
constitutus est exemplum fidei. iam deo notus erat, sed nobis monstrandus
erat. non est inflatus quasi in bonis operibus suis, quia pauper erat diues
iste. et ut scias quia non est inflatus tamquam in bonis operibus suis -
sciebat enim quia quidquid habebat a deo habebat, et non in se ipso sed in
domino gloriabatur - audi Paulum apostolum: [si enim Abraham ex operibus
iustificatus est, habet gloriam, sed non ad deum]. uidetis quia cum abundent
pauperes recte quaerimus pauperem. in turba quaerimus et uix inuenimus.
occurrit mihi pauper, et quaero pauperem. interim tu manum porrige pauperi
quem inuenis. corde quaeris quem quaeris. tu dicis: pauper sum sicut
Lazarus. diues iste meus humilis non dicit: diues sum sicut Abraham. ergo tu
te extollis, ille se humiliat. quid inflaris, et non imitaris? ego inquit
pauper leuatus sum in sinum Abrahae. non uides quia pauperem diues excepit?
non uides quia diues susceptor est pauperis? si enim superbis contra eos qui
habent pecuniam et negas eos ad regnum caelorum pertinere, cum fortasse in
eis inueniatur humilitas quae in te non inuenitur, non times ne tibi, cum
mortuus fueris, dicat Abraham: recede a me, quia blasphemasti me? admoneamus
ergo diuites nostros, quod apostolus admonuit. [non superbe sapere, neque
sperare in incerto diuitiarum], admoniti sumus. diuitiae illae, quas putatis
plenas esse deliciarum, plenae sunt periculis. pauper erat, et securior
dormiebat; somnus facilius accedebat ad duram terram quam ad lectum
inargentatum. attendite curas diuitum, et comparate securitates pauperum.
sed audiat diues iste ut non superbe sapiat neque speret in incerto
diuitiarum. utatur mundo, tamquam non utens. sciat se uiam ambulare et in
has diuitias tamquam in stabulo intrasse. reficiat, uiator est; reficiat se
et transeat; non secum tollit quod in stabulo inuenit. alius uiator erit, et
ipse habebit sed non auferet. omnes hic relicturi sunt quod hic
acquisierunt. [nudus], inquit, [exii de utero matris meae; nudus reuertar in
terram. dominus dedit, dominus abstulit] - non abstulit, quia [tibi
derelictus est pauper] - [nudus exii de utero matris meae, nudus reuertar in
terram]. audi alium pauperem: [nihil intulimus in hunc mundum, sed nec
auferre aliquid possumus. uictum et tegumentum habentes, his contenti sumus.
nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in temptationem et desideria multa,
stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. radix est
omnium malorum auaritia: quam quidam appetentes a fide pererrauerunt, et
inseruerunt se doloribus multis]. qui sunt isti qui [a fide pererrauerunt,
et inseruerunt se doloribus multis? qui uolunt diuites fieri]. modo mihi
respondeat ille pannosus. uideamus, si non uult diues fieri: respondeat, non
mentiatur. audio linguam, sed interrogo conscientiam. dicat si non uult
diues fieri. si autem uult, iam incidit [in temptationem et desideria multa,
stulta et noxia]. non enim opes dico, sed [desideria]. unde? quia uult diues
fieri. quid inde? [desideria multa et stulta et noxia, quae mergunt homines
in interitum et perditionem]. uides ubi sis? quid mihi ostentas nullas
facultates, cum ego conuincam tantas cupiditates? ecce iam compara duos.
iste diues est, ille pauper est. sed iste diues, iam est, non uult fieri.
iste diues est, aut de parentibus aut de donis et hereditatibus. ponamus,
faciamus: diues est etiam de iniquitatibus. iam non uult addere, imposuit
modum, fixit limitem cupiditati, iam corde militat pietati. diues est
inquis. respondeo: diues est. iterum tu accusator respondes et dicis: de
iniquitate diues est. quid, si facit amicos de mammona iniquitatis? dominus
nouerat quod dicebat; utique non errabat, quando praecipiebat: [facite uobis
amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant uos in tabernacula
aeterna]. quid si hoc facit ille diues? iam finit cupiditatem, exercet
pietatem. tu nihil habes, sed diues uis fieri. incides in temptationem. sed
forte inde factus es pauperrimus et egentissimus, quia nescio quid habebas
paternum quod te sustentaret, et calumnia aliqua competitoris abstulit.
gemis, audio, tempora accusas. quod gemis, si posses, faceres. an non
uidemus, an non quotidianis exemplis plena sunt omnia? heri gemebat, quia
perdebat sua; hodie pertinens ad maiorem rapit aliena. inuenimus uerum
pauperem, inuenimus pium humilem, non de se fidentem, pauperem uerum,
membrum pauperis qui propter nos pauper factus est, cum diues esset. uide
diuitem nostrum, qui propter nos [pauper factus est, cum diues esset]; uide
illum diuitem: [omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil].
plus est aurum facere, quam habere. diues es auro, argento, pecore, familia,
fundis, fructibus: tibi ista creare non potuisti. uide illum diuitem: [omnia
per ipsum facta sunt]. uide illum pauperem: [uerbum caro factum est, et
habitauit in nobis]. quis digne cogitet diuitias eius, quomodo faciat qui
non fiat, quomodo creet non creatus, formet non formatus, mutabilia manens,
temporalia sempiternus? quis digne cogitet diuitias eius? paupertatem
cogitemus, ne forte pauperes uel ipsam capiamus. concipitur utero feminae
uirginali, includitur uisceribus matris. o paupertas! in angusto diuersorio
nascitur, inuolutus infantilibus tegumentis in praesepio ponitur, fit
cibaria iumentis pauperibus, deinde caeli et terrae dominus, creator
angelorum, omnium uisibilium et inuisibilium effector et conditor sugit,
uagit, nutritur, crescit, tolerat aetatem, occultat maiestatem, postea
tenetur, contemnitur, flagellatur, illuditur, conspuitur, colaphizatur,
spinis coronatur, ligno suspenditur, lancea perforatur. o paupertas! ecce
caput pauperum quos requiro, cuius pauperis membrum inuenimus uerum
pauperem. breuiter quaeramus pupillum: quia in paupere requirendo fatigati
sumus. domine Iesu, pupillum quaero, fatigatus quaero. cito responde, ut
inueniam. [ne uobis], inquit, [dicatis patrem in terra]. pupillus in terra
immortalem patrem inuenit in caelo. [ne uobis], inquit, [dicatis patrem in
terra]. inuentus est pupillus iste. oret pupillus iste. audiamus eum et
imitemur eum. quae est eius oratio? [quoniam pater meus et mater mea
dereliquerunt me. pater], inquit, [meus et mater mea dereliquerunt me;
dominus autem adsumpsit me]. si ergo [beati pauperes spiritu quoniam ipsorum
est regnum caelorum, tibi derelictus est pauper]. si [pater meus et mater
mea dereliquerunt me, dominus autem adsumpsit me, pupillo tu eris adiutor].