TRACTATVS CONTRA MANICHEOS DE ID QVOD SCRIPTVM EST IN IOB [ET ECCE VENERVNT
ANGELI IN CONSPECTVM DEI ET DIABOLVS IN MEDIO EORVM] ET CETERA ET ID QVOD IN
EVANGELIO [BEATI QVI PVRO SVNT CORDE QVONIAM IPSI DEVM VIDEBVNT] in diuinis
et sanctis ueteribus libris fraudulentissima fallacia Manicheos insidiari,
iam uestrae prudentiae, dilectissimi fratres, satis probatum esse
confidimus. offerimus tamen adhuc eorum dolos inspiciendos obtutibus cordis
uestri, ut non solum eos quantum ad uos pertinet euitetis, sed etiam ut
alios infirmos et diuinarum lectionum rudes, ut quisque uestrum potest,
euitare atque contemnere doceatis. apud Iob scriptum est inquiunt [ecce
uenerunt angeli in conspectum dei, et diabolus in medio eorum. et deus ait
diabolo: unde uenis? qui respondens dixit: circuiens totum orbem adueni].
hic inquiunt demonstratur diabolum non solum uidisse deum, sed etiam locutum
esse cum eo. in euangelio autem dicit: [beati qui puro sunt corde, quia ipsi
deum uidebunt]. et iterum dicit: [ego sum ianua, nemo potest uenire ad
patrem, nisi per me]. deinde adiungunt ratiocinationem, dicentes: si igitur
hi soli qui sunt puro corde uident deum, quonam modo sordidissimo et
immundissimo corde diabolus potuit uidere deum? aut qualiter per ianuam, hoc
est, per Christum ingreditur? iterum apostolus inquiunt testatur et
confirmat dicens, quod neque principes, neque potestates, neque uirtutes
deum cognouerunt. calumnia quidem illorum his omnino uerbis huc usque
proponitur, et re uera quaestio est prudenti discutienda Christiano. sed eam
calumniam proponentium animus facit ut similiter imperitos ad sibi credendum
a saluberrima scripturarum auctoritate detorqueant. sed primo ab istis
uellem quaerere, ubi Adimantus apud apostolum legerit - nam talium
calumniarum iste conscriptor est - uellem ergo diceret ubi legerit testantem
apostolum et confirmantem, ut dicit, quod neque principes neque potestates
neque uirtutes deum cognouerunt, cum dominus etiam hominum in se credentium
dicat angelos quotidie uidere faciem patris. nisi forte illud quod Paulus
apostolus ait: [sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam autem non
huius saeculi, neque principum huius saeculi, qui euacuantur. sed loquimur
dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praefiniuit deus ante
saecula in gloriam nostram, quam nemo principum huius saeculi cognouit. si
enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent]? si istum locum
iste conscribere cogitabat, cur addidit potestates et uirtutes, quod non ibi
dictum est, et detraxit, [huius saeculi], quod dictum est? sed utinam hoc
errore potius quam malitia fecerit. uerumtamen etiam si hoc modo dixisset
apostolus, numquid propterea diabolus uocem dei audire non potuit? scriptum
est enim quod in conspectum dei uenerit; non scriptum est quod deum ipse
conspexerit. principes enim huius saeculi aut superbi homines intelleguntur
et uana pompa iactationis elati, aut ipse diabolus et angeli eius. nam
principem uel magistratum huius saeculi eum dominus apertissime appellat,
quia saeculi huius nomine peccatores intelleguntur, quorum spes nulla est
nisi in hoc saeculo. sicut enim dicitur mala domus cum significantur
habitatores eius, sic malum hoc saeculum dicimus cum eos significamus qui
corde hoc saeculum inhabitant, hoc est, quorum conuersatio non est in
caelis. [nostra enim], dicit apostolus, [conuersatio in caelis est]. diabolo
autem seruiunt cuncta peccata, qui libero arbitrio princeps uoluit esse
peccati: propterea princeps huius saeculi dicitur. quam regulam
intellegentiae moneo cordibus infigatis. adiuuabit per hanc dominus ad multa
scripturarum discutienda atque soluenda, de quibus illi laqueos inescant
erroris sui. cum ergo scriptum non sit quod diabolus uiderit deum, sed
tantum quod uenerit cum angelis in conspectum domini uocemque eius audierit,
cur isti miseri de uisione dei calumniari scripturis et imperitos peruertere
student? quapropter haec eorum propositio breuissima responsione superatur.
quantalibet enim loquacitate perquirant quomodo uiderit diabolus deum,
respondemus: non uidit diabolus deum. dicent: quomodo ergo cum eo locutus
est? hic uero non a nobis sed a caecis hominibus conuincenda est caecitas
cordis ipsorum. hi enim qui carnalibus oculis caeci sunt, quotidie loqui
possunt cum his quos uidere non possunt. quomodo ergo uenit inquiunt in
conspectum eius? quomodo caecus in conspectum uidentis, quem ipse non
conspicit. et istae quidem similitudines, dilectissimi fratres, ideo dictae
sint ut hominum carnalium refellatur improbitas, ut si fieri potest hoc modo
repulsi ad discendi mansuetudinem pia corda conuertant. numquid enim deus
continetur loco, quem praesentem habet omnes angelica et humana conscientia,
non solum bonorum sed etiam malorum? uerum hoc interest, quod bonis
conscientiis adest ut pater, malis ut iudex, quoniam scriptum est: [dominus
interrogat iustum et impium]. item scriptum est: in cogitationibus impii
interrogatio erit]. nec uehementius in auribus corporis deus, quam in
secreto cogitationis interrogat, ubi solus audit, solus auditur. nonne etiam
mali homines, si quando uerum loquuntur et non eis creditur, iurant et
dicunt: testis est deus et uerissime dicunt? ubi quaeso testis est? in
lingua, an in corde? in sono uocis, an in silentio conscientiae? unde autem
plerumque stomachantur quia sibi non creditur, cum uerum se dicere nouerint,
nisi quia cor suum nobis aperire non possunt ubi testis est deus? multi
autem modi sunt, quibus nobiscum loquitur deus. loquitur aliquando per
aliquod instrumentum, sicut per codicem diuinarum scripturarum. loquitur per
aliquod elementum mundi, sicut per stellam magis locutus est. quid est enim
locutio, nisi significatio uoluntatis? loquitur per sortem, sicut de Mathia
in locum Iudae ordinando, locutus est. loquitur per animam humanam, sicut
per prophetam. loquitur per angelum, sicut patriarcharum et prophetarum et
apostolorum quibusdam locutum esse accipimus. loquitur per aliquam uocalem
sonantemque creaturam, sicut de caelo uoces factas, cum oculis nullus
uideretur, legimus et tenemus. ipsi denique homini, non extrinsecus per
aures eius aut oculos, sed intus in animo non uno modo deus loquitur, sed
aut in somnis, sicut Laban Syro ne Iacob seruum eius in aliquo laederet, et
Pharaoni de septem annis opulentis totidemque sterilibus demonstratum est,
aut spiritu hominis assumpto, quam Graeci ectasin uocant, sicut oranti Petro
uas plenum similitudinibus crediturarum gentium uisum est summissum esse de
caelo, aut in ipsa mente, cum quisque maiestatem uel uoluntatem intellegit,
sicut ipse Petrus ex illa ipsa uisione, quid se uellet agere dominus apud
seipsum cogitando cognouit. non enim hoc quisquam potest, nisi apud se intus
sonante quodam tacito clamore ueritatis agnoscere. loquitur etiam deus in
bonorum malorumque conscientia. nam et approbare quod bene facit et
improbare quod peccat nemo recte potest, nisi ad eadem illa in silentio
cordis uel laudante uel clamante uoce ueritatis. ueritas autem deus est:
quae cum tam multis modis loquatur hominibus et bonis et malis - quamquam
non omnes quibus tot modis loquitur possint eius substantiam naturamque
conspicere - quis hominum potest coniciendo aut cogitando colligere, quot et
quibus modis eadem ueritas loquatur angelis, siue bonis qui eius ineffabili
specie et pulchritudine per mirabilem caritatem contemplando perfruuntur,
siue malis qui deprauati per superbiam suam et ab ipsa ueritate in
inferioribus ordinati possunt quibusdam latentibus modis uocem eius audire,
quamuis faciem uidere non digni sint? quapropter, dilectissimi fratres,
fideles dei et catholicae matris germanissimi filii, nemo uos decipiat
uenenatis cibis, etiam si adhuc estis lacte nutriendi. perseueranter nunc
ambulate per fidem ueritatis, ut certo et oportuno tempore ad speciem
ueritatis eiusdem uenire possitis. sicut enim apostolus dicit: [hic manentes
corpore, peregrinamur a domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem].
ad speciem autem uisionis patris fides christiana perducit. unde dominus
dicit: [nemo uenit ad patrem, nisi per me]. sine causa ergo isti quaerunt,
quomodo diabolus ad deum potuit uenire per Christum. diabolus enim ad illam
contemplationis beatitudinem non potest peruenire, quo eos qui puro sunt
corde fides christiana perducit. nec ideo tamen diabolus uocem dei loquentis
audire non potuit, sicut multi homines etiam qui non crediderunt Christo
potuerunt uocem audire de caelo dicentis dei: [et clarificaui et
clarificabo], cum dominus dixisset: [pater clarifica filium tuum]. quod
autem scriptum est, diabolum uenisse in conspectum dei, non ideo scriptum
est, quia quisquam potest aliquando conspectum dei fugere, cuius oculis
cuncta subiecta sunt, et cui cordis cuiuslibet profunditas patet, sed quia
in secreto creaturae acta sunt quae scriptura narrauit propterea scriptum
est: [et ecce uenerunt angeli in conspectum dei], quamuis a conspectu dei
numquam recedant. quocumque enim mittuntur, ibi quoque praesto est
conspectus dei. sed ille proprie conspectus dei dicitur, quod humanus non
potest penetrare conspectus, sicut sunt secreta conscientiae. propterea cum
redarguimus mentientem, non eum dicimus in conspectu dei locutum, quia non
hoc locutus est quod in animo eius conspicit deus, quo conspectum dirigere
non potest homo. quia ergo haec tam latenter gesta sunt, ut indicari
hominibus per scripturas sanctas nisi sancto spiritu reuelante non possent,
in conspectum dei uentum esse, atque ibi gesta esse narrantur. quod autem
diabolus in medio angelorum fuit, si bonos angelos intellegis, sic in medio
eorum intellege diabolum sicut reus in medio apparitorum iudici audiendus
adsistit. non enim scriptura declarat quales illi angeli fuerint. si autem
in medio angelorum malorum, quid mirum est principem ac ducem turba
ministrorum suorum esse circumdatum? si autem in conspectum dei quod dictum
est sic accipias, ut illi ueniant in conspectum dei, qui non solum
conspiciuntur ab eo sed etiam conspiciunt eum, sic intellegendum est in
medio eorum fuisse diabolum, ut tamen deum quem ipsi uidebant ille non
uiderit, ut etiam per aliquem sanctorum angelorum deus diabolo sit locutus.
nec tamen in libro scriptum est, nisi: [dixit deus]. sicut etiam in negotiis
publicis, quamquam pleraque per praeconem iudex loquatur, iudicis tamen
nomen, cum gesta scribuntur, non etiam praeconis inseritur. sicut autem
aliquis homo uisione prophetica indignus, potest tamen in medio prophetarum
stare, ut tantum audiat quod per eos dicit dominus, nec tamen uideat quod
illi uident, sic potuit et diabolus esse in medio sanctorum angelorum deum
uidentium, per quos audiret uocem dei, quem uidere ipse non posset. et
machinamenta quidem Manicheorum, quantum ad hanc quaestionem pertinet,
multis modis soluta esse perspicitis, ut non iam putetis, carissimi fratres,
uere diabolum sic locutum esse cum deo, ut etiam faciem ueritatis quam pura
corda conspiciunt uidere potuerit, aut ad illam contemplationem beatitudinis
uenerit, quo nemo nisi per dominum Iesum Christum uenire permittitur. sed
tamen multum admiror hominum istorum impudentiam, qui de uisione substantiae
diuinae calumniari nobis uolunt, et id quod scriptum non est de scripturis
nostris mentiuntur, quod deum diabolus uiderit, et tantam hinc inuidiam
conflare conantur, ut quisquis exhorruerit et indignum esse iudicauerit ut
diabolus uiderit deum, penitus a diuinarum scripturarum auctoritate
suspiciosa ignorantia non intellegens quod scriptum est auertatur, cum ipsi
dominum nostrum Iesum Christum deum esse non negent, et sine assumptione
humani corporis eum hominibus apparuisse confingant. quando ergo diabolus
temptare ausus est dominum, cum eum uideret, quid uidebat? si corpus eius
uidebat, habebat ergo dominus corpus, quod nolunt perditi confiteri. si
autem corpus non habebat, ipsa diuina substantia diaboli oculis subiacebat.
quam si non uident nisi qui puro sunt corde, sicut ex euangelio nobis ipsi
commemorant, o importuna caecitas haereticorum! cur scripturas nostras, quod
deum diabolus uiderit, mendaciter arguis, et negando corpus Christi, diuinam
eius substantiam diaboli oculis publicare uelle conuinceris? an forte, sicut
dicere solent, ita non habebat corpus humanum, ut se tamen quasi habere
monstraret? quis ergo uerius et rectius sentit, insani, qui credit deum
locutum esse cum diabolo, an qui credit deum non solum cum diabolo locutum,
sed etiam diabolo esse mentitum? quosdam enim angelos humanis oculis
apparuisse, scriptura commemorat. sed utique potestati eorum corpoream
creaturam ita dominus subdidit, ut illis eam pro uoluntate coaptaret. unde
et illi, quamuis non nati ex femina, uerum tamen corpus habuerunt, quod ex
qualibet specie in quamlibet speciem pro sui ministerii atque officii
ratione conuerterent, ex uera tamen in ueram. non enim et ipse dominus cum
aquam conuertit in uinum, aut aquam falsam, aut uinum falsum fuisse possumus
dicere. omne itaque corpus, cuius est natura et ordo mutabilis, ad nutum
omnipotentissimi conditoris, in quascumque species fuerit commutatum, a
ueritate tamen in suo genere non recedit, quoniam quacumque uarietate
mutetur, et corpus tamen et uerum corpus esse non desinit. sed cum isti
omnem naturam corpoream, non ab omnipotente conditore deo, sed a tenebrarum
gente, nescio qua, esse confingant, quaerimus ab eis, dominus noster Iesus
Christus unde corpus assumpserit. si enim nullum corpus eum assumpsisse
dicunt, quid erat illud quod humanis atque corporeis oculis apparebat? aut
enim mendacium fantasmatis erat, quod execrabile est credere; aut si ipsam
diuinam substantiam suam nulla corporis assumptione humanis oculis eum
demonstrasse contendunt et hanc etiam diabolus uidit, ubi est quod in ista
quaestione calumniosa uoce proclamant: [beati qui puro sunt corde, quia ipsi
deum uidebunt]? quod si forte dicunt, diuinam et propriam substantiam domini
non talem esse apud patrem, qualem se in terris uoluit nullo assumpto
corpore ostendere, quid aliud etiam nisi locis et temporibus esse mutabilem
miseri crediderunt? non enim legere uolunt aut intellegere facile possunt
quod per prophetam dicitur: [mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse
es, et anni tui non deficient]. et quod diuinae in sapientiae litteris de
ipsa sapientia scriptum est: [in seipsa manens innouat omnia]. secundum
illorum autem sensum, si quis eis dicat: quid ergo miramini si et deus
mutauit speciem diuinitatis suae, ut posset eum qui corde sordidissimo est
diabolus intueri, sicut de Christo deo uobis uidetur? quid responsuri sunt
nescio. quia et numquam dicere ausi sunt, patrem et filium nisi unius esse
substantiae. et si alterius esse substantiae filium dicerent, posset eis
responderi: unde igitur scitis, utrum cum patre an cum filio locutum esse
diabolum uetus illa scriptura commemorat? deinde quaerimus: solem istum
uidet diabolus, an non uidet? si uidet, quomodo ergo sol deus est, quem
diabolus uidet? si non uidet, mali tamen eum homines uident, quomodo ergo
deus est quem uident qui non puro sunt corde? aut si ut uideri posset etiam
ipse mutatus est et non hoc est quod uidetur, quid si ergo uos aliud
ostenditis et aliud estis, ut imitari etiam solem non tantum adorare
possitis? et tamen si eos interroges, utrum commutabilis an incommutabilis
sit diuina substantia, non possunt nisi incommutabilem dicere, non ratione
docti sed pudore confusi. restat ergo, ut cogantur fateri, dominum nostrum
Iesum Christum aliunde assumpsisse corpus, ut humanis oculis appareret. quod
si fatentur, quaero unde assumpserit. si de hoc mundo dicunt, quaero ipsius
mundi unde sit corpus? continuo mihi: de tenebrarum gente respondent. o mira
dementia! cur ergo miseri in corpore saluatoris timetis uterum uirginis et
gentem daemonum non timetis? nos quidem uniuersam naturam corporis ab
omnipotente conditore deo esse profitemur. et propterea undecumque dominus
noster assumeret corpus, de sua creatura utique assumeret. sed ex femina
maluit. ad humanam quippe creaturam liberandam uenerat, quae per feminam
lapsa est. unde utrumque sexum uolens in spem renouationis et reparationis
adducere, uirilem in quo nasceretur, femineum per quem nasceretur, elegit.
uos autem qui exhorrescitis casta uirginis uiscera, eligite, obsecro, unde
dominus corpus assumeret. dicitis omne corpus gentis tenebrarum esse
substantiam. eligite ergo, ut dixi, unde corpus filius dei deberet assumere.
an perdidistis respondendi lucem, quia tenebrae uobis quocumque oculos
conuerteritis occurrunt? sed caro mortalis inquiunt uidetur immundior.
recitate eis apostolum: [omnia munda mundis]. et recitate in eos apostolum:
[immundis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et
mens et conscientia]. si autem non dicunt immundior sed infirmior,
consentimus plane. et ideo Christus est nostra firmitas, quia eum nostra non
mutauit infirmitas. hic agnosco prophetae illam uocem: [mutabis ea et
mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient]. non solum
enim non eum mutauit in deterius infirmitas carnis, sed ab eo in melius ipsa
mutata est. sol iste corporeus, quem corpus non esse arbitrantur - usque
adeo nec quid sit corpus, intellegunt, qui de spiritalibus disputationibus
se fallaciter iactant - sol ergo iste corporeus, tantum quia caeleste corpus
est, illuminat terram nec ab ea ipse obscuratur; siccat aquam, nec inde
humectatur; soluit glaciem, nec inde frigescit; durat limum, nec inde
mollescit. et dominus noster Iesus Christus uerbum patris, per quod facta
sunt omnia, uirtus et sapientia dei, ubique praesens, ubique secretus,
ubique totus, nusquam inclusus, pertendens a fine usque in finem fortiter et
disponens omnia suauiter, timent infelices ne non potuerit sic hominem
assumere ut uiuificaret mortalia nec ab eis mortificaretur, sanctificaret
carnem nec inde pollueretur, dissolueret mortem nec inde ligaretur, mutaret
in se hominem nec in hominem mutaretur? aliud ex alio disputare, propter
quorumdam titubationem et periculosam infirmitatem fidei compulsi sumus.
quod autem attinet ad propositam quaestionem, quamquam illa scriptura, de
qua insidiari quam illuminari maluerant, deum a diabolo uisum esse, non
probent, uideant tamen ipsi quomodo gens tenebrarum diuinam substantiam
uidere potuerit, quando ante pugnam qua bonum et malum dicunt esse
commixtum, nullum adhuc corpus diuina substantia, ut ab hoste suo uideri
posset, assumpserat. ex quo cognoscant, frustra se catholicae fidei
firmamenta uelle subuertere, cum suas fabulas ruinosas qualibuscumque
responsionum destinis fulcire non possint.