TRACTATVS SANCTI AVGVSTINI DE SANCTO HELIA ET DE PATIENTIA IOB dominus deus
noster, nolens aliquem nostrum perire, excolens ecclesiam suam uelut agrum
suum, quaerens fructum de arboribus suis antequam tempus securis adueniat,
cui necesse erit infructuosas arbores amputare, non cessat admonere nos, ut
cum tempus est et cum dei adiutorio in nostra potestate consistit bona opera
faciamus. cum enim transierit tempus bene operandi, non restat nisi
recipiendi. nemo tibi dicturus est post resurrectionem mortuorum in regno
dei: [frange esurienti panem], quia non inuenies esurientem. nemo dicturus
est: uesti nudum, ubi omnium tunica immortalitas erit. nemo dicturus est:
suscipe peregrinum, ubi omnes in patria sua uiuent, nam modo sumus inde
peregrini. nemo dicet: uisita aegrum, ubi est sanitas sempiterna. nemo
dicet: sepeli mortuum, ubi mors moritur. ista omnia pietatis officia in uita
aeterna necessaria non erunt, ubi sola pax erit et laetitia sempiterna. in
isto autem tempore, ut nouerimus quantum nobis commendat deus opera
misericordiae, etiam ipsos sanctos suos egere fecit, ut cum fiunt hic amici
de mammona iniquitatis, recipiant et ipsi amicos suos in aeterna
tabernacula. id est, ut cum serui dei pii, dum iugiter deo uacant,
aliquotiens indigent, illi qui habent mundi diuitias, elemosinam largiuntur.
quomodo eos participes faciunt in terrena substantia, sic cum illis partem
habere merebuntur in uita aeterna. hoc dixi propter lectionem Regnorum, quam
primo audiuimus. numquid deus defecerat pascere seruum suum Heliam? nonne
illi, quia deerant homines, alites ministrabant? nonne illi panem afferebat
coruus mane, et ad uesperam carnes? ostendit ergo deus, quia unde uoluerit,
et quomodo uoluerit, potest pascere seruos suos. et tamen ut posset eum
religiosa uidua pascere, fecit eum egere. egestas animae sanctae in
abundantiam uersa est animae religiosae. non poterat Helias de misericordia
dei dare sibi quod lagunculae dedit? uidetis nempe, et manifestum est, quod
aliquando serui dei ideo non habent, ut probentur qui habent. et tamen illa
uidua nihil habebat. quod illi reliquum erat, finitum fuerat, et cum suis
filiis moritura erat. processit ergo ut faceret sibi panem, colligere duo
ligna et tunc eam uidit Helias. tunc eam homo dei uidebat, quando illa duo
ligna quaerebat. mulier illa typum gerebat ecclesiae. et quia duo ligna
crucem faciunt, quaerebat moritura unde semper esset uictura. adumbrato ergo
mysterio, Helias loquitur ad eam quod audiuit. narrat illa dispositionem
suam, morituram se dicit, cum consummauerit quod remansit. ubi est ergo quod
dominus dixerat Heliae: [uade in Sarepta Sidoniae; ibi enim mandaui uiduae,
ut pascat te]? uidetis quemadmodum mandat deus, non in aure sed in corde.
numquid legimus quia missus est aliquis propheta ad illam mulierem, et
dictum est ei: ecce dicit dominus, uenturus est ad te esuriens seruus meus,
ex eo quod habes ministra illi; inopiam noli timere; ergo supplebo quod
dederis? hoc ei dictum esse non legimus. nec hoc legimus, quod in somnis ad
eam missus fuerit angelus et praenuntiauerit Heliam esurientem esse
uenturum, et de illo pascendo aliquis mulierem illam admonuerit. sed mandat
deus miris modis, qui cogitatione loquitur. dicimus mandasse deum loquendo
in corde, suggerendo quod opus erat, persuadendo quod utile erat rationali
animae, uiduae mulieri. sic etiam in prophetis legimus, quod dominus
mandauerit uermi ut roderet radicem cucurbitae. quid est, [mandauit], nisi,
cor praeparauit? inspiratione itaque domini, uidua illa mulier cor
praeparatum habebat ad obediendum. talis uenerat, talis cum Helia
loquebatur. qui erat in Helia ut praeciperet, ipse erat in uidua ut
obediret. [uade], inquit, [mihi prius fac] de egestate tua, non deficient
diuitiae tuae. patrimonium enim uiduae, modicum erat farinae et modicum
olei. hoc modicum non defecit. quis habet talem uillam? libenter uidua
seruum dei esurientem pascebat, quia patrimonium eius in clauo pendebat.
quid felicius hac paupertate? si hic talia accipit, qualia in fine sperabit?
ideo hoc dixi, ut seminationis nostrae mercedem, non isto tempore quo
seminauimus speremus. hic enim bonorum operum messem cum labore serimus, sed
in futuro fructus illius cum gaudio colligemus, secundum illud quod scriptum
est: [euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; uenientes autem uenient
cum exultatione, portantes manipulos suos]. illud enim pro signo factum est,
non pro dono. nam uidua illa quod pauit hominem dei, hic recepit. non est
magnum quod seminauit, quia non magnam segetem messuit. temporale est quod
accepit, non deficientem farinam nec diminutum oleum quo usque daret deus
pluuiam super terram, ac si tunc magis coepit egere, quando dignatus est
deus pluere. tunc enim laboratura erat, expectatura agri fructus,
collectura. quando autem non pluebat, uictus eius de facili ueniebat. signum
hoc quod deus illi ad paucos dies praestiterat, signum erat futurae uitae,
ubi merces nostra deficere nescit. farina nostra deus erit. quomodo illa per
illos dies non defecerunt, sic ille non deficiet in aeternum. talem mercedem
speremus, quando bona facimus, ne forte aliquis uestrum tentetur tali
cogitatione, et dicat: pascam aliquem seruum dei esurientem, ut lagena mea
non deficiat, aut in cupa mea semper uinum inueniam. noli hoc hic quaerere.
semina securus, messis tua serius ueniet, tardius ueniet, sed cum uenerit,
finem non habebit.