TRACTATVS AVRELII AVGVSTINI EPISCOPI DE IVDICIO SALOMONIS INTER DVAS
MVLIERES MERETRICES inter duas mulieres certantes de paruulo filio mirabile
iudicium Salomonis praedicat scriptura Regnorum. scriptum est enim: [tunc
apparuerunt duae mulieres meretrices regi Salomoni, et steterunt in
conspectu eius. et dixit mulier una: animaduerte domine, ego et mulier haec
habitabamus in domo una, et peperi in domo. et contigit die tertio postquam
peperi, peperit etiam haec mulier filium, et eramus in uno, et non erat
quisquam nobiscum praeter ambas nos in domo. et mortuus est filius mulieris
huius per noctem, mox dormiuit super eum. et surrexit media nocte, et tulit
filium meum ab ascellis meis, et collocauit in sinu suo, et filium suum
mortuum in sinu meo. et surrexi mane dare lac filio meo, et ille erat
mortuus: consideraui eum mane, et ecce non erat filius meus quem peperi. et
dixit mulier illa alia, non, sed filius meus est qui uiuit, filius autem
tuus qui mortuus est. et ipsa dixit, non, filius tuus est ille mortuus, et
meus filius est qui uiuit. et sic locutae sunt in conspectu regis. et dixit
eis rex: tu dicis, hic est filius meus qui uiuit, et filius eius mortuus
est; et tu dicis, non, sed filius meus uiuit, et filius eius mortuus est. et
ait rex: afferte mihi machaeram. et obtulerunt machaeram in conspectu regis.
et dixit rex: diuidite puerum qui uiuit in duas partes, et date dimidium
eius huic, et dimidium eius huic. et respondit mulier cuius erat filius qui
uiuebat, et dixit ad regem, quoniam commota est uulua eius super filio suo;
et dixit: animaduertite, domine, date ei puerum et nolite eum morte
afficere. et haec dixit: neque mihi, neque huic sit; diuidite illum. et
respondit rex, et dixit ei mulieri quae dixit: date eum illi et morte nolite
eum afficere, quia haec est mater eius]. prudentia quidem regis diuino
munere concessa in hoc iudicio mirabilis eminet. non enim decuit aut
oportuit aliam iudicari esse matrem pueri, nisi eam quae illum iterum quodam
modo concepit cum cognouit ablatum, et iterum parturiuit dum a falsa matre
defendit, et iterum peperit dum non permisit occidi. uerumtamen sicut solent
diuini ueteres libri, non solum rei gestae fidem, sed etiam futurae
insinuare mysterium, consideranda est ista scriptura, utrum nobis in duabus
istis mulieribus significatum aliquid figuratumque demonstret. et duae
quidem feminae synagoga et ecclesia in prima facie considerationis
occurrunt. synagoga enim Christum filium suum ex Iudaeis secundum carnem
natum occidisse conuincitur dormiens, id est praesentis uitae sequendo
lucem, manifestationemque ueritatis in uerbis domini non intellegens; unde
etiam scriptum est: [surge qui dormis et exurge a mortuis, et illuminabit te
Christus]. quod uero et duae et solae in una domo habitabant, non absurde
illud significat, quod praeter circumcisionem et praeputium, nullum in hoc
mundo religionis genus inuentum est, ut in persona unius mulieris unum genus
circumcisorum hominum constituas sub unius dei et cultu et lege
comprehensum, in alterius uero mulieris persona uniuersam praeputiorum
gentilitatem idolorum cultui deditam intellegas. meretrices autem ambae
fuerunt. dicit enim apostolus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse.
omnis enim anima, quae deserta aeternitate ueritatis terrenis sordibus
delectatur, fornicatur a domino. et de gentili quidem fornicatione ueniens
ecclesia manifestum est quod non occiderit Christum. sed quomodo mater
Christi etiam ipsa sit, cogitandum est. attende euangelium, et audi dominum
dicentem: [qui fecerit uoluntatem patris mei, hic mater mea et frater et
soror est]. ubi ergo dormiuit haec, non ut somno praefocaret, sed tamen ut
posset ei mortuus supponi et uiuus auferri? an forte hoc est, quod ipsum
sacramentum circumcisionis, quod apud Iudaeos iam mortuum remanserat quia
totum de illo carnaliter sentiebant, hoc ergo sacramentum circumcisionis
quod apud Iudaeos non uiuebat, qui occiderant Christum qui omnium
sacramentorum uita est - quoniam in illo uitaliter intellegitur quod apud
Iudaeos uisibiliter celebratur - hoc itaque sacramentum circumcisionis
tamquam exanime corpus quidam Iudaei uolebant persuadere gentilibus qui
Christo crediderant, sicut in Actibus apostolorum scriptum est, dicentes non
eos esse posse saluos nisi fierent circumcisi? persuadebant autem hoc
ignorantibus legem, tamquam in tenebris noctis filium mortuum supponentes.
nec tamen potuit aliquid ualere illa persuasio, nisi cum ecclesiae gentium
ex aliqua parte stultitiae somnus obrepsit. quam uidetur quasi dormientem
apostolus excitare clamans: [o stulti Galatae, quis uos fascinauit]? et
paulo post: [sic stulti estis], inquit, [ut cum spiritu coeperitis, nunc
carne consummemini]. tamquam si diceret: sic stulti estis, ut cum prius
habueritis spiritale opus uiuum, hoc amisso postea mortuum accipiatis
alienum. ipse quippe apostolus dicit alibi: [spiritus uita est propter
iustitiam]. et alibi: [sapere autem secundum carnem, mors est]. his autem
atque huiusmodi uocibus illa mater euigilat, et fit ei mane, cum uerbo dei,
hoc est cum Christo, qui oriebatur, hoc est loquebatur in Paulo, legis
illuminatur obscuritas. hanc enim illuminauit cum ait: [dicite mihi sub lege
uolentes esse, legem non audistis? scriptum est enim quod Abraham duos
filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera: sed is qui de ancilla,
secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem; quae
sunt in allegoria. haec enim sunt duo testamenta, unum quidem a monte Sina,
in seruitutem generans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia, quae
coniuncta est huic, quae nunc est Ierusalem: seruit enim cum filiis suis.
quae autem sursum est Ierusalem, libera est]. non ergo mirum, si propter
mortua opera, ad eam quae deorsum est, mortuus; et propter spiritalia, uiuus
pertinet ad eam quae sursum est Ierusalem. quia et inferi deorsum sunt quo
pertinent mortui; superi autem sursum, quo pertinent uiui. hac
illuminatione, tamquam mane facto, intellegit ecclesia gratiam spiritalem,
repellens a se carnale opus legis, tamquam mortuum alienum; et sibi
uindicans uiuam fidem, quoniam [iustus ex fide uiuit], quam in patris et
filii et spiritus sancti nomine consecuta est, et ideo tamquam triduanum
filium certa cognoscit, nec eum sibi eripi patitur. nunc clamet illa suum
esse euangelium, tamquam sibi debitum et per se generatum. nam hoc dicebant
gentibus in ipsa contentione, qui ex Iudaeis carnaliter sentientes
Christianos se dicere audebant. tamquam debitum enim iustitiae suae dicebant
uenisse euangelium. sed non erat eorum quod spiritaliter tenere non
nouerant. quod ergo Christiani uocabantur, alieno nomine gloriantes tamquam
illa de filio quem non ipsa pepererat, etiam contendere audebant, cum ipsi
ex operibus legis excluso intellectu spiritali tamquam de corpore operis sui
animam eiecerant, et extinguentes prophetiae spiritum uiuum ad carnalia
opera sine uita, hoc est, sine intellectu spiritali remanserant. quae
gentibus etiam supponere cupiebant, et ab eis tamquam uiuum filium nomen
auferre christianum. quos ita refellit apostolus, ut tanto minus ad eos
pertinere dicat gratiam christianam, quanto magis eam sibi tamquam debitam
uindicant et quasi iure operum suam esse gloriantur. [ei enim qui operatur],
inquit, [merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. ei
uero qui non operatur, credenti autem in eum qui iustificat impium,
deputatur fides ad iustitiam]. et ideo illos etiam ab eorum numero excludit,
qui ex Iudaeis recte crediderant et uiuam spiritalem gratiam retinebant.
quas reliquias dicit populi Iudaeorum saluas factas, cum multitudo isset in
perditionem. [sic ergo et in hoc tempore], inquit, [reliquiae per electionem
gratiae saluae factae sunt. si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin
gratia iam non est gratia], ut illi excludantur a gratia, qui tamquam suum
proprium, id est, operibus suis debitum et datum euangelii praemium
uindicant, quasi clamante synagoga: meus est filius. sed mentiebatur.
acceperat enim eum et ipsa, sed super eum dormiens, id est, superbe sapiens
necauerat. uigilabat autem iam ista mater et intellegebat, non meritis suis,
quia meretrix est, sed gratia dei sibi filium esse concessum, opus uidelicet
euangelicae fidei quod in sinu cordis nutrire cupiebat. itaque illa gloriam
hominum quaerebat in alieno filio; haec affectum dilectionis seruabat in
suo. illud autem inter ambas regale iudicium nihil aliud nos admonet, nisi
ut pro ueritate certemus, et expellamus hypocrisim tamquam falsam matrem a
spiritali ecclesiae dono tamquam ab alieno uiuo filio, nec patiamur eam
dominari concessae aliis gratiae, quae suam custodire non potuit. sed hoc
faciamus defendentes atque certantes non usque ad periculum diuisionis. illa
enim sententia iudicis, cum iussit paruulum diuidi, non est unitatis
praecisio, sed probatio caritatis. Salomonis enim nomen, sicut Latini
interpretantur, pacificum est. rex ergo pacificus non dilacerat membra quae
unitate atque concordia uitalem spiritum continent. sed minando inuenit
matrem ueram, et iudicando separat falsam. si ergo ad huiusmodi tentationem
uentum fuerit, ne unitas christianae gratiae diuidatur, docemur dicere: date
illi puerum, tantum uiuat. non enim honorem matris sed salutem filii, quae
mater uera est quaerit. ubicumque ille fuerit, plus eum possidebit sincera
dilectio matris, quam falsae usurpatio. item uideo significare istas duas
mulieres in una domo, duo genera hominum in una ecclesia: unum eorum in
quibus dominatur simulatio, alterum in quibus uera caritas regnat. ut ista
duo omnino tamquam duas mulieres intueamur, dilectionem et simulationem.
dilectionem quippe simulatio fallaciter imitatur. et ideo istam cauet
apostolus, cum dicit: [dilectio sine simulatione]. quamuis enim habitent in
una domo quamdiu reticulum illud euangelicum in mari est, simulque bonos et
malos pisces donec ad litus perducatur, includit, tamen sua opera singulae
faciunt. meretrices autem fuerunt ambae, quia omnes ex cupiditate saeculi
conuertuntur ad gratiam dei, nec de prioribus iustitiae meritis uere potest
quisquam gloriari. meretrix autem quod fornicatur ipsius est, quod habet
filium dei est. omnes enim homines ab uno deo creatore formantur. nec
mirandum est quod etiam in peccatis hominum deus bene operatur. nam etiam de
scelere Iudae traditoris dominus noster salutem humani generis operatus est.
sed hoc interest, quod de cuiusque peccato cum aliquid boni deus fecerit,
plerumque id nollet ipse peccator. non solum quia cum peccat, non eo peccat
animo, qua prouidentia deus de peccato eius operatur iustitiam - non enim
hoc animo Iudas tradidit Christum, quo animo Christus se tradi passus est -
sed etiam quod peccati sui euentum, cum in aliquid melius quod ipse nollet
peruenire cognouerit, dolet potius quam laetatur. tamquam si uenenum aliquis
inimico aegrotanti dare cupiens fallatur in specie medicamenti, et aliud pro
alio salutare aliquid offerat, et fiat aeger sanus dei beneficio qui facinus
inimici eius conuertere uoluit in salutem. quod tamen cum malus ille
cognouerit, de sanitate hominis quae per manus eius gesta est, cruciatur. si
autem meretrix conceptum filium libenter habeat, nec libidine nec auaritia
turpis mercedis impulsa abortionis poculo de uisceribus eiciat quod
conceperat, ne peccanti fecunditas contradicat, cupiditas illa quae
defluebat in plurimos ad unum dei donum conuersa, iam non cupiditas sed
dilectio nominabitur. meretricis ergo filius recte intellegitur gratia
peccatricis. ex uetere autem turpitudine nouus homo natus indulgentia
peccatorum est. dominus ergo, et in ipso numero discipulorum quamuis ex
peccatoribus omnes elegerit, priores tamen elegit perseueraturos in
dilectione, quam Iudam simulatorem. non est quidem scriptum quo ordine
electus sit, sed tamen notum est ante illum electos bonos, et non frustra
ultimus numeratur. et post domini ascensionem omnibus qui erant uno in loco
spiritus sanctus, secundum pollicitationem domini desuper missus, infusus
est. a quibus coepit ecclesia, boni erant et sine simulatione diligebant.
postea ergo simulatio coepit operari in ecclesia, et ideo dilectio prior
peperit. triduo autem maior est fructus dilectionis, ut iam possit agnosci
continentia et iustitia et expectatione futurorum. simulatio uero etiam si
pepererit, id est, etiam si ad exiguum tempus peccatorum remissione laetata
fuerit, tamquam somno saecularis cupiditatis oppressa, cum de spe caelestium
deiecta praemiorum in terrenam requiem grauato corde reliditur, quasi
dormiens effocat indulgentiam quam credendo meruerat. tales autem homines
malunt iustitiae nomine quam ueritate gaudere, bonumque opus alienum per
obscuras fallacias, quasi per noctem uiuum filium, mentiendo ad se
transferre conantur. nec solum aliorum bona opera sibi usurpant, sed aliis
etiam obiciunt scelera sua, quasi mortuum filium supponentes. quando autem
simulationi tantum licebit, ut falso iustitiae nomine, nullo prohibente,
glorietur, et spiritale uiuum opus, quod ipsa non genuit, et quod in se
aliquando genuerat pondere crudelissimi soporis extinxit, ad fallacem
iactantiam materni nominis applicet sibi, et scelera sua bonis atque
innocentibus obiciendo supponat. quando ergo simulatio ita regnabit, nisi
cum abundabit iniquitas, id est, tenebrae peccatorum quasi caeca nocte
praeualebunt, et refrigescet caritas multorum, id est, operis spiritalis
tamquam uiui pueri mater obdormiet? tamen quia ita refrigescet caritas ut
negligentius ferueat - non enim dictum est, penitus exstinguetur ut omnino
non sit - sic dormiuit haec mater ut non occideret filium, sed tamen
fraudibus simulationis dederit locum. sed expergefacta, cum impietatem quam
ipsa non fecit ab eis qui faciunt sibi obici uiderit, et spiritali opere
gratiae quam custodiuit cernit simulationem audere gloriari, se iniquitatis
operatricem, simulationem uero matrem boni operis nominari, pacifici iudicis
implorat auxilium. nam Salomon pacificus interpretatur. quem uidemus duas
protulisse sententias, primam tamquam ignorantis, ultimam uero cum manifesta
cognitione iudicantis. certamen pietatis prima proponit, dat praemium
secunda uictori. in prima probatur mater, in ultima laetatur. in prima flens
mittit semen suum, in secunda cum exultatione reportat manipulos suos. quod
pertinet ad duo tempora ecclesiae quae dominus Christus iudex pacificus
moderatur; unum quod nunc est, alterum quod futurum est. in isto probamur,
in illo coronamur. sed nulla maior est in Christi ecclesia probatio
caritatis, quam cum etiam honor ipse qui apud homines uidetur esse
contemnitur, ne membra paruuli diuidantur et unitatis discidio christiana
dilanietur infirmitas. dicit enim apostolus tamquam matrem se exhibuisse
paruulis in quibus bonum opus euangelicum fecerat, non ipse sed gratia dei
cum illo. nam illa meretrix sua non poterat dicere nisi peccata, donum autem
fecunditatis ex deo. tanto autem amplius diligitur gratia donantis, quanto
supplicium debebatur. et bene de meretrice dominus ait: [cui plurimum
dimittitur, plurimum diligit]. dicit ergo apostolus Paulus: [factus sum
paruulus in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos]. sed cum ad
periculum uentum fuerit quo paruulus diuidatur, cum sibi honorem falsum
simulatio uindicat et scindere parata est unitatem, contemnat mater honorem
suum, dum filium uideat integrum uiuumque seruet, ne forte cum debitum
uisceribus suis honorem pertinacius uindicat, det locum simulationi per
machaeram schismatis infirma membra diuidere. dicat ergo caritas mater:
[date illi puerum. siue occasione, siue ueritate Christus annuntietur]. in
Moyse caritas clamat: [domine, aut ignosce illis, aut dele me de libro tuo].
in pharisaeis autem simulatio loquitur: [si dimiserimus eum, uenient Romani,
et tollunt nobis gentem et locum]. non enim ueritatem, sed nomen uolebant
habere iustitiae et honorem debitum iustis per fallaciam tenere cupiebant.
tamen regnans in eis simulatio cathedram Moysi sedere permissa est, ut dici
posset a domino: [quae dicunt facite, sed quae faciunt, facere nolite], ut
honorem falsum habentes, ueritate tamen scripturarum paruulos infirmosque
nutrirent. simulatio enim suum habet scelus, quo nouum hominem quem per
gratiam donantis acceperat pondere suae dormitionis extinxit, sed lac fidei
quod habet, non est eius. quia etiam necato paruulo, qui renascentem uitam
significat, iam in malis moribus simulatio constituta retinet tamen in
memoria, tamquam in uberibus, uerba fidei doctrinamque christianam, quae
omnibus ad ecclesiam uenientibus traditur. ex isto lacte poterat etiam falsa
mater uerae tamen fidei succum sugenti paruulo infundere. inde secura est
uera mater, cum etiam a simulatoribus in ecclesia paruulus eius diuinarum
scripturarum catholicae fidei lacte nutritur, cum prohibita diuisione unitas
salua est, et sententia iudicis ultima, qua ultimum Christi iudicium
figuratur, probata caritas, quae propter salutem paruuli et unitatis
firmamentum etiam simulationi honorem cessit, ut amorem tenens complexumque
uitalis gratiae, sempiterno piae matris praemio perfruatur.