CAPUT I
Iam mortua erat adulescentia mea mala et nefanda, et ibam in iuventutem, quanto aetate maior, tanto
vanitate turpior, qui cogitare aliquid substantiae nisi tale non poteram, quale per hos oculos videri
solet. non te cogitabam, deus, in figura corporis humani: ex quo audire aliquid de sapientia coepi,
semper hoc fugi, et gaudebam me hoc reperire in fide spiritalis matris nostrae, Catholicae tuae; sed quid
te aliud cogitarem non occurrebat. et conabar cogitare te homo, et talis homo, summum et solum et
verum deum, et te incorruptibilem et inviolabilem et incommutabilem totis medullis credebam, quia
nesciens, unde et quomodo, plane tamen videbam et certus eram, id quod corrumpi potest, deterius
esse quam id quod non potest, et quod violari non potest, incunctanter praeponebam violabili, et quod
nullam patitur mutationem, melius esse quam id quod mutari potest. clamabat violenter cor meum
adversus omnia phantasmata mea, et hoc uno ictu conabar abigere circumvolantem turbam
inmunditiae ab acie mentis meae: et vix dimota in ictu oculi, ecce conglobata rursus aderat, et inruebat
in aspectum meum et obnubilabat eum, ut quamvis non forma humani corporis, corporeum tamen
aliquid cogitare cogerer per spatia locorum, sive infusum mundo sive etiam extra mundum per
infinita diffusum, etiam ipsum incorruptibile et inviolabile et incommutabile, quod corruptibili et
violabili et commutabili praeponebam: quoniam quidquid privabam spatiis talibus, nihil mihi esse
videbatur, sed prorsus nihil, ne inane quidem, tamquam si corpus auferatur loco et maneat locus omni
corpore vacuatus, et terreno et humido et aerio et caelesti, sed tamen sit locus inanis, tamquam
spatiosum nihil. Ego itaque incrassatus corde, nec mihimet ipsi vel ipse conspicuus, quidquid non per
aliquanta spatia tenderetur, vel diffunderetur vel conglobaretur vel tumeret, vel tale aliquid caperet
aut capere posset, nihil prorsus esse arbitrabar. per quales enim formas ire solent oculi mei, per tales
imagines ibat cor meum, nec videbam hanc eandem intentionem, qua illas ipsas imagines formabam,
non esse tale aliquid: quae tamen ipsas non formaret, nisi esset magnum aliquid. ita etiam te, vita vitae
meae, grandem per infinita spatia undique cogitabam penetrare totam mundi molem, et extra eam
quaquaversum per inmensa sine termino, ut haberet te terra, haberet caelum, haberent omnia et illa
finirentur in te, tu autem nusquam. sicut autem luci solis non obsisteret aeris corpus, aeris huius, qui
supra terram est, quominus per eum traiceretur, penetrans eum non dirrumpendo aut concidendo, sed
implendo eum totum: sic tibi putabam non solum caeli et aeris et maris, sed etiam terrae corpus,
pervium et ex omnibus maximis minimisque partibus penetrabile ad capiendam praesentiam tuam,
occulta inspiratione intrinsecus et extrinsecus administrante omnia, quae creasti. ita suspicabar, quia
cogitare aliud non poteram; nam falsum erat. illo enim modo maior pars terrae maiorem tui partem
haberet, et minorem minor, atque ita te plena essent omnia, ut amplius tui caperet elephanti corpus
quam passeris, quo esset isto grandius grandioremque occuparet locum, atque ita frustatim partibus
mundi magnis magnas, brevibus breves partes tuas praesentes faceres. non est autem ita. sed nondum
inluminaveras tenebras meas.
CAPUT II
Sat erat mihi, domine, adversus illos deceptos deceptores et loquaces mutos, quoniam non ex eis
sonabat verbum tuum, sat erat ergo illud, quod iam diu ab usque Carthagine a Nebridio proponi
solebat, et omnes, qui audiebamus, concussi sumus: quid erat tibi factura nescio qua gens tenebrarum,
quam ex adversa mole solent proponere, si tu cum ea pugnare noluisses? si enim responderetur,
aliquid fuisse nocituram, violabilis tu et corruptibilis fores. si autem nihil ea nocere potuisse diceretur,
nulla afferretur causa pugnandi, et ita pugnandi, ut quaedam portio tua et membrum tuum vel proles
de ipsa substantia tua misceretur adversis potestatibus et non a te creatis naturis, atque in tantum ab eis
corrumperetur et commutaretur in deterius, ut a beatudine in miseriam verteretur, et egeret auxilio,
quo erui purgarique posset; et hanc esse animam, cui tuus sermo servienti liber, et contaminatae
purus, et corruptae integer, subveniret, sed et ipse corruptibilis, quia ex una eademque substantia.
itaque si te, quidquid es, id est substantiam tuam, qua es, incorruptibilem dicerent, falsa esse illa omnia
et exsecrabilia; si autem corruptibilem, id ipsum iam falsum et prima voce abominandum. sat erat ergo
istuc, adversus eos omni modo evomendos a pressura pectoris, quia non habebant, qua exirent, sine
horribile sacrilegio cordis et linguae, sentiendo de te ista et loquendo.
CAPUT III
Sed et ego adhuc, quamvis incontaminabilem et inconvertibilem et nulla ex parte mutabilem dicerem
firmeque sentirem dominum nostrum, deum verum, qui fecisti non solum animas nostras sed etiam
corpora, nec tantum nostras animas et corpora, sed omnes et omnia; non tenebam explicitam et
enodatam causam mali. quaecumque tamen esset, sic eam quaerendam videbam, ut non per illam
constringerer deum incommutabilem mutabilem credere, ne ipse fierem quod quaerebam. itaque
securus eam quaerebam, et certus non esse verum quod illi dicerent, quos toto animo fugiebam; quia
videbam quaerendo, unde malum, repletos malitia, qua opinarentur tuam potius substantiam male
pati quam suam male facere. Et intendebam, ut cernerem quod audiebam, liberum voluntatis
arbitrium causam esse, ut male faceremus, et rectum iudicium tuum ut pateremur, et eam liquidam
cernere non valebam. itaque aciem mentis de profundo educere conatus, mergebar iterum, et saepe
conatus mergebar iterum atque iterum. sublevabat enim me in lucem tuam, quod tam sciebam me
habere voluntatem quam me vivere. itaque cum aliquid vellem aut nollem, non alium quam me
velle ac nolle certissimus eram, et ibi esse causam peccati mei iam iamque advertebam. quod autem
invitus facerem, pati me potius quam facere videbam, et id non culpam, sed poenam esse iudicabam,
qua me non iniuste plecti te iustum cogitans cito fatebar. sed rursus dicebam: quis fecit me? nonne deus
meus, non tantum bonus, sed ipsum bonum? unde igitur mihi male velle et bene nolle? ut esset, cur
iuste poenas luerem? quis in me hoc posuit et insevit mihi plantarium amaritudinis, cum totus fierem
a dulcissimo deo meo? si diabolus auctor, unde ipse diabolus? quod si et ipse perversa voluntate ex
bono angelo diabolus factus est, unde et in ipso voluntas mala, qua diabolus fieret, quando totus
angelus a conditore optimo factus esset? his cogitationibus deprimebar iterum et suffocabar, sed non
usque ad illum infernum subducebar erroris, ubi nemo tibi confitetur, dum tu potius mala pati quam
homo facere putatur.
CAPUT IV
Sic enim nitebar invenire cetera, ut iam inveneram melius esse incorruptibile quam corruptibile, et
ideo te, quidquid esses, esse incorruptibilem confitebar. neque enim ulla anima umquam potuit
poteritve cogitare aliquid, quod sit te melius, qui summum et optimum bonum es. cum autem
verissime atque certissime incorruptibile corruptibili praeponatur, sicut ego iam praeponebam,
poteram iam cogitatione aliquid adtingere, quod esset melius deo meo, nisi tu esses incorruptibilis. ubi
igitur videbam incorruptibile corruptibili esse praeferendum, ibi te quaerere debebam, atque inde
advertere, ubi sit malum, id est unde sit ipsa corruptio, qua violari substantia tua nullo modo potest.
nullo enim prorsus violat corruptio deum nostrum nulla voluntate, nulla necessitate, nullo inproviso
casu, quoniam ipse est deus, et quod sibi vult, bonum est, et ipse est idem bonum; corrumpi autem non
est bonum. nec cogeris invitus ad aliquid, quia voluntas tua non est maior quam potentia tua. esset
autem maior, si te ipso tu ipse maior esses: voluntas enim et potentia dei deus ipse est. quid
improvisum tibi, qui nosti omnia? et nulla natura est, nisi quia nosti eam. et ut quid multa dicimus,
cur non sit corruptibilis substantia, quae deus est, quando, si hoc esset, non esset deus?
CAPUT V
Et quaerebam, unde malum, et male quaerebam et in ipsa inquisitione mea non videbam malum. et
constituebam in conspectu spiritus mei universam creaturam, quidquid in ea cernere possumus (sicuti
est terra et mare et aer et sidera et arbores et animalia mortalia), et quidquid in ea non videmus (sicut
firmamentum caeli insuper et omnes angelos et cuncta spiritalia eius, sed etiam ipsa, quasi corpora
essent, locis et locis ordinata, ut imaginatio mea); et feci unam massam grandem, distinctam generibus
corporum, creaturam tuam, sive re vera quae corpora erant, sive quae ipse pro spiritibus finxeram; et
eam feci grandem, non quantum erat, quod scire non poteram, sed quantum libuit, undiqueversum
sane finitam: te autem, domine, ex omni parte ambientem et penetrantem eam, sed usquequaque
infinitum; tamquam si mare esset, ubique et undique per inmensa infinitum solum mare, et haberet
intra se spongiam quamlibet magnam, sed finitam tamen, plena esset utique spongia illa ex omni sua
parte ex inmenso mari: sic creaturam tuam finitam te infinito plenam putabam, et dicebam: ecce deus,
et ecce quae creavit deus, et bonus deus atque his validissime longissimeque praestantior; sed tamen
bonus bona creavit: et ecce quomodo ambit atque implet ea? ubi ergo malum et unde et qua huc
inrepsit? quae radix eius et quod semen eius? an omnino non est? cur ergo timemus et cavemus quod
non est? aut si inaniter timemus, timor ipse malum est, quo incassum stimulatur et excruciatur cor; et
tanto gravius malum, quanto non est, quod timeamus, et timemus. idcirco aut est malum, quod
timemus, aut hoc malum est, quia timemus. unde est igitur, quia deus fecit haec omnia, bonus bona?
maius quidem et summum bonum minora fecit bona, sed tamen et creans et creata bona sunt omnia.
unde est malum? an unde fecit ea, materies aliqua mala erat, et formavit atque ordinavit eam, sed
reliquit aliquid in illa, quod in bonum non converteret? cur et hoc? an inpotens erat totam vertere et
conmutare, ut nihil mali remaneret, cum sit omnipotens? postremo cur inde aliquid facere voluit, ac
non potius eadem omnipotentia fecit, ut nulla esset omnino? aut vero exsistere poterat contra eius
voluntatem? aut si aeterna erat, cur tam diu per infinita retro spatia temporum sic eam sivit esse, ac
tanto post placuit aliquid ex ea facere? aut iam, si aliquid subito voluit agere, hoc potius ageret
omnipotens, ut illa non esset, atque ipse solus esset totum verum et summum et infinitum bonum?
aut si non erat bene, ut non aliquid boni etiam fabricaretur et conderet qui bonus erat, illa sublata et ad
nihilum redacta materie, quae mala erat, bonam ipse institueret, unde omnia crearet? non enim esset
omnipotens, si condere non posset aliquid boni, nisi ea quam non ipse condiderat adiuvaretur materia.
talia volvebam pectore misero, ingravidato curis mordacissimis de timore mortis et non inventa
veritate; stabiliter tamen haerebat in corde meo in Catholica ecclesia fides Christi tui, domini et
salvatoris nostri, in multis quidem adhuc informis et praeter doctrinae normam fluitans; sed tamen
non eam relinquebat animus, immo in dies magis magisque inbibebat.
CAPUT VI
Iam etiam mathematicorum fallaces divinationes et inpia deliramenta reieceram. confiteantur etiam
hinc tibi de intimis visceribus animae meae miserationes tuae, deus meus! tu enim, tu omnino -- nam
quis alius a morte omnis erroris revocat nos, nisi vita, quae mori nescit, et sapientia mentes indigentes
inluminans, nullo indigens lumine, qua mundus administratur usque ad arborum volatica folia? -- tu
procurasti pervicaciae meae, qua obluctatus non Vindicano acuto seni, et Nebridio adulescenti
mirabilis animae, illi vehementer adfirmanti, huic cum dubitatione quidem aliqua, sed tamen crebro
dicenti, non esse illam artem futura praevidendi, coniecturas autem hominum habere saepe vim
sortis, et multa dicendo dici pleraque ventura, nescientibus eis, qui dicerent, sed in ea non tacendo
incurrentibus: procurasti tu ergo hominem amicum, non quidem segnem consultorem
mathematicorum, nec eas litteras bene callentem, sed, ut dixi, consultorem curiosum, et tamen
scientem aliquid, quod a patre suo se audisse dicebat! quod quantum valeret ad illius artis opinionem
evertendam, ignorabat. is ergo vir nomine Firminus, liberiliter institutus et excultus eloquio, cum me
tamquam carissimum de quibusdam suis rebus, in quas saecularis spes eius intumuerat, consuleret,
quid mihi secundum suas quas constellationes appellant videretur, ego autem, qui iam de hac re in
Nebridii sententiam flecti coeperam, non quidem abnuerem conicere, ac dicere quod nutanti
occurrebat; sed tamen subicerem, prope iam esse mihi persuasum ridicula illa esse et insania: tum ille
mihi narravit, patrem suum fuisse librorum talium curiosissimum et habuisse amicum aeque illa
simulque sectantem. qui pari studio et conlatione flagrabant in eas nugas igne cordis sui, ita ut
mutorum quoque animalium, si quae domi parerent, observarent momenta nascentium atque ad ea
caeli positionem notarent, unde illius quasi artis experimenta colligerent. itaque dicebat audisse se a
patre suo, quod, cum eundem Firminum praegnans mater esset, etiam illius paterni amici famula
quaedam pariter utero grandescebat. quod latere non potuit dominum, qui etiam canum suarum
partus examinatissima diligentia nosse curabat; atque ita factum esse, ut cum iste coniugis, ille autem
ancillae dies et horas minutioresque horarum articulos cautissima observatione numerarent, enixae
essent ambae simul; ita ut easdem constellationes usque ad easdem minutias utrique nascenti facere
cogerentur, iste filio, ille servulo. nam cum mulieres parturire coepissent, indicaverunt sibi ambo, quid
sua cuiusque domo ageretur, et paraverunt quos ad se invicem mitterent, simul ut natum quod
parturiebatur esset cuique nuntiatum: quod tamen ut continuo nuntiaretur, tamquam in regno suo
facile effecerant. atque ita qui ab alterutro missi sunt, tam ex paribus domorum intervallis sibi obviam
factos esse dicebat, ut aliam positionem siderum aliasque particulas momentorum neuter eorum
notare sineretur. et tamen Firminus amplo apud suos loco natus, dealbatiores vias saeculi cursitabat,
augebatur divitiis, sublimabatur honoribus: servus autem ille, conditionis iugo nullatenus relaxato,
dominis serviebat: ipso indicante, qui noverat eum. His itaque auditis et creditis -- talis quippe
narraverat -- omnis illa reluctatio mea soluta concidit: et primo Firminum ipsum conatus sum ab illa
curiositate revocare, cum dicerem, constellationibus eius inspectis ut vera pronuntiarem, debuisse me
utique videre ibi parentes inter suos esse primarios, nobilem familiam propriae civitatis, natales
ingenuos, honestam educationem liberalesque doctrinas; at si me ille servus ex eisdem
constellationibus -- quia et illius ipsae essent -- consuluisset, ut eidem quoque vera proferrem, debuisse
me rursus ibi videre abiectissimam familiam, conditionem servilem, et cetera longe a prioribus aliena
longeque distantia. unde autem fieret, ut eadem inspiciens diversa dicerem, si vera dicerem -- si autem
eadem dicerem, falsa dicerem -- inde certissime colligi, ea quae vera consideratis constellationibus
dicerentur, non arte dici, sed sorte, quae autem falsa, non artis inperitia, sed sortis mendacio. Hinc
autem accepto aditu ipse mecum talia ruminando. ne quis eorundem delirorum, qui talem quaestum
sequerentur, quos iam iamque invadere atque inrisis refellere cupiebam, mihi ita resisteret, quasi aut
Firminus mihi aut illi pater falsa narraverit, intendi considerationem in eos qui gemini nascuntur,
quorum plerique ita post invicem funduntur ex utero, ut parvum ipsum temporis intervallum,
quantamlibet vim in rerum natura habere contendant, colligi tamen humana observatione non possit
literisque signari omnino non valeat, quas mathematicus inspecturus est, ut vera pronuntiet. et non
erunt vera, quia easdem litteras inspiciens eadem debuit dicere de Esau et Iacob; sed non eadem utrique
acciderunt. falsa ergo diceret aut, si vera diceret, non eadem diceret; at eadem inspiceret. non ergo arte,
sed sorte vera diceret. tu enim, domine, iustissime moderator universitatis, consulentibus consultisque
nescientibus occulto instinctu agis ut, dum quisque consulit, hoc audiat, quod eum oportet audire
occultis meritis animarum ex abysso iusti iudicii tui. cui non dicat homo: quid est hoc? ut quid hoc?
non dicat, non dicat; homo est enim.
CAPUT VII
Iam itaque me, adiutor meus, illis vinculis solveras, et quaerebam, unde malum, et non erat exitus. sed
me non sinebas ullis fluctibus cogitationis auferri ab ea fide, qua credebam et esse te, et esse
inconmutabilem substantiam tuam, et esse de hominibus curam et iudicium tuum; et in Christo, filio
tuo, domino nostro, atque scripturis sanctis, quas ecclesiae tuae Catholicae commendaret auctoritas,
viam te posuisse salutis humanae ad eam vitam, quae post hanc mortem futura est. his itaque salvis
atque inconcusse roboratis in animo meo, quaerebam aestuans, unde sit malum. quae illa tormenta
parturientis cordis mei, qui gemitus, deus meus! et ibi erant aures tuae nesciente me. et cum in silentio
fortifer quaererem, magnae voces erant ad misericordiam tuam, tacitae contritiones animi mei. tu
sciebas, quid patiebar, et nullus hominum. quantum enim erat, quod inde digerebatur per linguam
meam in aures familiarissimorum meorum! numquid tumultus animae meae, cui nec tempora nec os
meum sufficiebat, sonabat eis? totum tamen ibat in auditum tuum, quod rugiebam a gemitu cordis
mei, et ante te erat desiderium meum et lumen oculorum meorum non erat mecum. intus enim erat,
ego autem foris, nec in loco illud. at ego intendebam in ea, quae locis continentur, et non ibi
inveniebam locum ad requiescendum, nec recipiebant me ista, ut dicerem: sat est et bene est, nec
dimittebant redire, ubi mihi satis esset bene. superior enim eram istis, te vero inferior, et tu gaudium
verum mihi subdito tibi, et tu mihi subieceras quae infra me creasti. et hoc erat rectum
temperamentum et media regio salutis meae, ut manerem ad imaginem tuam et tibi serviens
dominarer corpori. sed cum superbe contra te surgerem et currerem adversus dominum in cervice
crassa scuti mei, etiam ista infima supra me facta sunt et premebant, et nusquam erat laxamentum et
respiramentum. ipsa occurrebant undique acervatim et conglobatim cernenti, cogitanti autem
imagines corporum ipsae opponebantur redeunti, quasi diceretur: quo is, indigne et sordide? et haec de
vulnere meo creverant, quia humiliasti tamquam vulneratum superbum, et tumore meo separabar
abs te, et nimis inflata facies claudebat oculos meos.
CAPUT VIII
Tu vero domine, in aeternum manes, et non in aeternum irasceris nobis, quoniam miseratus es
terram et cinerem, et placuit in conspectu tuo reformare deformia mea. et stimulis internis agitabas
me, ut inpatiens essem, donec mihi per interiorem aspectum certus esses. et residebat tumor meus ex
occulta manu medicinae tuae, aciesque conturbata et contenebrata mentis meae acri collyrio salubrium
dolorum de die in diem sanabatur.
CAPUT IX
Et primo volens ostendere mihi, quam resistas superbis, humilibus autem des gratiam, et quanta
misericordia tua demonstrata sit hominibus via humilitatis, quod verbum caro factum est et habitavit
inter homines: procurasti mihi per quendam hominem, inmanissimo typho turgidum, quosdam
Platonicorum libros ex graeca lingua in latinum versos; et ibi legi non quidem his verbis, sed hoc idem
omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod in principio erat verbum et verbum erat apud
deum et deus erat verbum: hoc erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso
factum est nihil; quod factum est, in eo vita est, et vita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et
tenebrae eam non conprehenderunt; et quia hominis anima, quamvis testimonium perhibeat de
lumine, non est tamen ipsa lumen, sed verbum, deus ipse, est lumen verum, quod inluminat omnem
hominem venientem in hunc mundum; et quia in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et
mundus eum non cognovit. quia vero in sua propria venit et sui eum non receperunt, quotquot
autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri, credentibus in nomine eius, non ibi legi.
Item legi ibi, quia verbum, deus, non ex carne, non ex sanguine, neque ex voluntate viri, neque ex
voluntate carnis, sed ex deo natus est; sed quia verbum caro factus est et habitavit in nobis, non ibi legi.
indagavi quippe in illis litteris varie dictum et in multis modis, quod sit filius in forma patris non
rapinam arbitratus esse aequalis deo, quia naturaliter id ipsum est: sed quia semet ipsum exinanivit
formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo, humiliavit se
factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod deus eum exaltavit a mortuis,
et donavit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium,
terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris, non
habent illi libri. quod autem ante omnia tempora et supra omnia tempora inconmutabiliter manet
unigenitus filius tuus, coaeternus tibi, et quia de plenitudine eius accipiunt animae, ut beatae sint, et
quia participatione manentis in se sapientiae renovantur, ut sapientes sint, est ibi; quod autem
secundum tempus pro impiis mortuus est, et filio unico tuo non pepercisti, sed pro nobis omnibus
tradidisti eum, non est ibi. abscondisti enim haec a sapientibus et revelasti ea parvulis, ut venirent ad
eum laborantes et onerati et reficeret eos, quoniam mitis est et humilis corde, et dirigit mites in iudicio,
et docet mansuetos vias suas, videns humilitatem nostram et laborem nostrum et dimittens omnia
peccata nostra. qui autem cothurno tamquam doctrinae sublimioris elati non audiunt dicentem: Discite
a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et invenientis requiem animabus vestris, et si cognoscunt
deum, non sicut deum glorificant, aut gratias agunt, sed evanescunt in cogitationibus suis, et
obscuratur insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes stulti fiunt. Et ideo legebam ibi etiam
inmutatum gloriam incorruptionis tuae in idola et varis simulacra, in similitudinem imaginis
corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium, videlicet Aegyptium cibum, quo
Esau perdidit primogenita sua, quoniam caput quadrupedis pro te honoravit populus primogenitus,
conversus corde in Aegyptum et curbans imaginem tuam, animam suam, ante imaginem vituli
manducantis faenum. inveni haec ibi et non manducavi. placuit enim tibi, domine, auferre
opprobrium diminutionis ab Iacob, ut maior serviret minori, et vocasti gentes in hereditatem tuam. et
ego ad te veneram ex gentibus; et intendi in aurum, quod ab Aegypto voluisti ut auferret populus tuus,
quoniam tuum erat, ubicumque erat. et dixisti Atheniensibus per apostolum tuum, quod in te
vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam secundum eos dixerunt, et utique inde erant illi libri.
et non adtendi in idola Aegyptiorum, quibus de auro tuo ministrabant, qui transmutaverunt veritatem
die in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori.
CAPUT X
Et inde admonitus redire ad memet ipsum, intravi in intima mea, duce te, et potui, quoniam factus es
adiutor meus. intravi et vidi qualicumque oculo animae meae supra eundem oculum animae meae,
supra mentem meam, lucem incommutabilem: non hanc vulgarem et conspicuam omni carni, nec
quasi ex eodem genere grandior erat, tamquam si ista multo multoque clarius claresceret totumque
occuparet magnitudine. non hoc illa erat, sed aliud, aliud valde ab istis omnibus. nec ita erat supra
mentem meam, sicut oleum super aquam, nec sicut caelum super terram; sed superior, quia ipsa fecit
me, et ego inferior, quia factus ab ea. qui novit veritatem, novit eam, et qui novit eam, novit
aeternitatem. caritas novit eam. o aeterna veritas et vera caritas et cara aeternitas! tu es deus meus, tibi
suspiro die ac nocte. et cum te primum cognovi, tu assumsisti me, ut viderem esse, quod viderem, et
nondum me esse, qui viderem. et reverberasti infirmitatem aspectus mei, radians in me vehementer,
et contremui amore et horrore: et inveni longe me esse a te in regione dissimilitudinis, tamquam
audirem vocem tuam de excelso: cibus sum grandium: cresce et manducabis me. nec tu me in te
mutabis sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. et cognovi, quoniam pro iniquitate erudisti
hominem, et tabescere fecisti sicut araneam animam meam, et dixi: numquid nihil est veritas,
quoniam neque per finita neque per infinita locorum spatia diffusa est? et clamasti de longinquo: ego
sum qui sum. et audivi, sicut auditor in corde, et non erat prorsus unde dubitarem, faciliusque
dubitarem vivere me, quam non esse veritatem, quae per ea, quae facta sunt, intellecta conspicitur.
CAPUT XI
Et inspexi cetera infra te, et vidi nec omnino esse nec omnino non esse: esse quidem, quoniam abs te
sunt, non esse autem, quoniam id quod es non sunt. id enim vere est, quod incommutabiliter manet.
mihi autem inhaerere deo bonum est, quia, si non manebo in illo, nec in me potero. ille autem in se
manens innovat omnia; et dominus meus es, quoniam bonorum meorum non eges.
CAPUT XII
Et manifestatum est mihi, quoniam bona sunt, quae corrumpuntur, quae neque si summa bona essent,
corrumpi possent, neque nisi bona essent, corrumpi possent: quia, si summa bona essent,
incorruptibilia essent, si autem nulla bona essent, quid in eis conrumperetur, non esset. nocet enim
corruptio, et nisi bonum minueret, non noceret. aut igitur nihil nocet corruptio, quod fieri non potest,
aut, quod certissimum est, omnia, quae corrumpuntur, privantur bono. si autem omni bono
privabuntur, omnino non erunt. si enim erunt et corrumpi iam non poterunt, meliora erunt, quia
incorruptibiliter permanebunt. et quid monstrosius quam ea dicere omni bono amisso facta meliora?
ergo si omni bono privabuntur, omnino nulla erunt: ergo quamdiu sunt, bona sunt. ergo quaecumque
sunt, bona sunt, malumque illud, quod quaerebam unde esset, non est substantia, quia, si substantia
esset, bonum esset. aut enim esset incorruptibilis substantia, magnum utique bonum, aut substantia
corruptibilis non esset. itaque vidi et manifestatum est mihi, quia omnia bona tu fecisti, et prorsus
nullae substantiae sunt, et simul omnia valde bona, quoniam fecit deus noster omnia bona valde.
CAPUT XIII
Et tibi omnino non est malum, non solum tibi sed nec universae creaturae tuae, quia extra non est
aliquid, quod inrumpat et corrumpat ordinem, quem inposuisti ei. in partibus autem eius quaedam
quibusdam quia non conveniunt, mala putantur; et eadem ipsa conveniunt aliis et bona sunt, et in
semet ipsis bona sunt. et omnia haec, quae sibimet invicem non conveniunt, conveniunt inferiori
parti rerum, quam terram dicimus, habentem caelum suum nubilosum atque ventosum congruum
sibi. et absit, ut dicerem iam: non essent ista, quia etsi sola ista cernerem, desiderarem quidem meliora,
sed iam etiam de solis istis laudare te deberem: quoniam laudandum te ostendunt de terra dracones et
omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, bestiae et omnia pecora, reptilia et volatilia pinnata; reges
terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae, iuvenes et virgines, seniores cum iunioribus
laudent nomen tuum. cum vero etiam de caelis te laudent, laudent te, deus noster, in excelsis omnes
angeli tui, omnes virtutes tuae, sol et luna, omnes stellae et lumen, caeli caelorum et aquae, quae super
caelos sunt, laudent nomen tuum: non iam desiderabam meliora, quia omnia cogitabam, et meliora
quidem superiora quam inferiora, sed meliora omnia quam sola superiora iudicio saniore pendebam.
CAPUT XIV
Non est sanitas eis, quibus displicet aliquid creaturae tuae, sicut mihi non erat, cum displicerent multa,
quae fecisti, et quia non audebat anima mea, ut ei displiceret deus meus, nolebat esse tuum quidquid ei
displicebat. et inde ieret in opinionem duarum substantiarum, et non requiescebat et aliena loquebatur.
et inde rediens fecerat sibi deum per infinita spatia locorum omnium, et cum putaverat esse te, et eum
collocaverat in corde suo, et facta erat rursus templum idoli sui abominandum tibi. sed posteaquam
fovisti caput nescientis, et clausisti oculos meos, ne viderent vanitatem, cessavi de me paululum, et
consopita est insania mea; et evigilavi in te et vidi te infinitum aliter, et visus iste non a carne
trahebatur.
CAPUT XV
Et respexi alia, et vidi tibi debere quia sunt, et in te cuncta finita, sed aliter, non quasi in loco, sed quia tu
es omnitenens manu veritate, et omnia vera sunt, in quantum sunt, nec quicquam est falsitas, nisi
cum putatur esse quod non est. et vidi, quia non solum locis sua quaeque suis conveniunt sed etiam
temporibus; et quia tu, qui solus aeternus es, non post innumerabilia spatia temporum coepisti operari,
quia omnia spatia temporum, quae praeterierunt et quae praeteribunt, nec abirent nec venirent nisi te
operante et manente.
CAPUT XVI
Et sensi expertus non esse mirum, quod palato non sano poena est et panis, qui sano suavis est, et
oculis aegris odiosa lux, quae puris amabilis. et iustitia tua displicet iniquis, nedum vipera et
vermiculus, quae bona creasti, apta inferioribus creaturae tuae partibus, quibus et ipsi iniqui apti sunt,
quanto dissimiliores sunt tibi, apti autem superioribus, quanto similiores fiunt tibi. et quaesivi, quid
esset iniquitas, et non inveni substantiam, sed a summa substantia, te deo, detortae in infima
voluntatis perversitatem proicientis intima sua et tumescentis foras.
CAPUT XVII
Et mirabar, quod iam te amabam, non pro te plantasma: et non stabam frui deo meo, sed rapiebar ad te
decore tuo, moxque diripiebar abs te pondere meo, et ruebam in ista cum gemitu; et pondus hoc
consuetudo carnalis. sed mecum erat memoria tui, neque ullo modo dubitabam esse, cui cohaererem,
sed nondum me esse, qui cohaererem: quoniam corpus, quod corrumpitur, adgravat animam, et
deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. eramque certissimus, quod invisibilia tua a
constitutione mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus et
divinitas tua. quaerens enim, unde adprobarem pulchritudinem corporum sive caelestium sive
terrestrium, et quid mihi praesto esset integre de mutabilibus, iudicanti et dicenti, hoc ita esse debet,
illud non ita: hoc ergo quaerens, unde iudicarem, cum ita iudicarem, inveneram incommutabilem et
veram veritatis aeternitatem supra mentem meam conmutabilem. atque ita gradatim a corporibus ad
sentientem per corpus animam, atque inde ad eius interiorem vim, cui sensus corporis exteriora
nuntiaret, et quousque possunt bestiae, atque inde rursus ad ratiocinantem potentiam, ad quam
refertur iudicandum, quod sumitur a sensibus corporis. quae se quoque in me comperiens mutabilem,
erexit se ad intellegentiam suam, et abduxit cogitationem a consuetudine, subtrahens se
contradicentibus turbis phantasmatum, ut inveniret, quo lumine aspargeretur; cum sine ulla
dubitatione clamaret incommutabile praeferendum esse mutabili, unde nosset ipsum incommutabile
-- quod nisi aliquo modo nosset, nullo modo illud mutabili certa praeponeret -- et pervenit ad id, quod
est, in ictu trepidantis aspectus. tunc vero invisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta conspexi, sed
aciem figere non evalui, et repercussa infirmitate redditus solitis, non mecum ferebam nisi amantem
memoriam et quasi olefacta desiderantem, quae comedere nondum possem.
CAPUT XVIII
Et quaerebam viam conparandi roboris, quod esset idoneum ad fruendum te, nec inveniebam, donec
amplecterer mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui est super omnia deus
benedictus in saecula, vocantem et dicentem: ego sum via veritatis et vita, et cibum, cui capiendo
invalidus eram, miscentem carni: quoniam verbum caro factum est, ut infantiae nostrae lactesceret
sapientia tua, per quam creasti omnia. non enim tenebam deum meum Iesum humilis humilem, nec
cuius rei magistra esset eius infirmitas noveram. verbum enim tuum, aeterna veritas, superioribus
creaturae tuae partibus supereminens, subditos erigit ad se ipsam, in inferioribus autem aedificavit sibi
humilem domum de limo nostro, per quam subdendos deprimeret a se ipsis et ad se traiceret, sanans
tumorem et nutriens amorem, ne fiducia sui progrederentur longius, sed potius infirmarentur,
videntes ante pedes suos infirmam divinitatem ex participatione tunicae pelliciae nostrae, et lassi
prosternerentur in eam, illa autem surgens levaret eos.
CAPUT XIX
Ego vero aliud putabam: tantumque sentiebam de domino Christo meo, quantum de excellentis
sapientiae viro, cui nullus posset aequari, praesertim quia mirabiliter natus ex virgine (ad exemplum
contemnendorum terporalium prae adipiscenda immortalitate) divina pro nobis cura tantam
auctoritatem magisterii meruisse videbatur. quid autem sacramenti haberet verbum caro factum, ne
suspicari quidem poteram. tantum cognoveram ex his, quae de illo scripta traderentur, quia
manducavit et bibit, dormivit, ambulavit, exhilaratus est, contristatus est, sermocinatus est, non
haesisse carnem illam verbo tuo nisi cum anima et mente humana. novit hoc omnis, qui novit
incommutabililatem verbi tui, quam ego iam noveram, quantum poteram, nec omnino quicquam
inde dubitabam. etenim nunc movere membra corporis per voluntatem, nunc non movere; nunc
aliquo affectu affici, nunc non affici; nunc proferre per signa sapientes sententias, nunc esse in silentio:
propria sunt mutabilitatis animae et mentis. quae si falsa de illo scripta essent, etiam omnia
periclitarentur mendacio, neque in illis litteris ulla fidei salus generi humano remaneret. quia itaque
vera scripta sunt, totum hominem in Christo agnoscebam: non corpus tantum hominis aut cum
corpore sine mente animum, sed ipsum hominem, non persona veritatis, sed magna quadam naturae
humanae excellentia et perfectiore participatione sapientiae praeferri ceteris arbitrabar. Alypius autem
deum carne indutum ita putabat credi a Catholicis, ut praeter deum et carnem non esset in Christo
anima, mentemque hominis non existimabat in eo praedicare. et quoniam bene persuasum tenebat ea,
quae de illo memoriae mandata sunt, sine vitali et rationali creatura non fieri, ad ipsam Christianam
fidem pigrius movebatur. sed postea haereticorum Apollinaristarum hunc errorem esse cognoscens,
Catholicae fidei conlaetatus et contemperatus est. ego autem aliquanto posterius didicisse me fateor, in
eo, quod verbum caro factum est, quomodo Catholica veritas a Photini falsitate dirimatur. improbatio
quippe haereticorum facit eminere, quid ecclesia tua sentiat et quid habeat sana doctrina. oportuit enim
et haereses esse, ut probati manifesti fierent inter infirmos.
CAPUT XX
Sed tunc, lectis Platonicorum illis libris, postquam inde admonitus quaerere incorpoream veritatem,
invisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta conspexi; et repulsus sensi, quid per tenebras animae
meae contemplari non sinerer, certus esse te et infinitum esse, nec tamen per locos finitos infinitosve
diffundi, et vere te esse, qui semper idem ipse esses, ex nulla parte nulloque motu alter aut aliter, cetera
vero ex te esse omnia, hoc solo firmissimo documento, quia sunt: certus quidem in istis eram, nimis
tamen infirmus ad fruendum te. garriebam plane quasi peritus et, nisi in Christo, salvatore nostro,
viam tuam quaererem, non peritus, sed periturus essem. iam enim coeperam velle videri sapiens,
plenus poena mea et non flebam, insuper autem inflabar scientia. ubi enim erat illa aedificans caritas a
fundamento humilitatis, quod est Christus Iesus? aut quando illi libri me docerent eam? in quos me
propterea, priusquam scripturas tuas considerarem, credo voluisti incurrere, ut inprimeretur
memoriae meae, quomodo ex eis affectus essem, et cum postea in libris tuis mansuefactus essem, et
curantibus digitis tuis contrectarentur vulnera mea, discernerem atque distinguerem, quid interesset
inter praesumptionem et confessionem, inter videntes, quo eundum sit, nec videntes, qua, et viam
ducentem ad beatificam patriam, non tantum cernendam sed et habitandam. nam si primo sanctis tuis
litteris informatus essem, et in earum familiaritate obdulcuisses mihi, et post in illa volumina
incidissem, fortasse aut abripuissent me a solidamento pietatis, aut si in affectu, quem salubrem
inbiberam, perstitissem, putarem etiam ex illis libris eum posse concipi, si eos solos quisque didicisset.
CAPUT XXI
Itaque avidissime arripui venerabilem stilum spiritus tui, et prae ceteris apostolum Paulum. et
perierunt illae quaestiones, in quibus mihi aliquando visus est adversari sibi, et non congruere
testimoniis legis et prophetarum textus sermonis eius: et apparuit mihi una facies eloquiorum
castorum, et exultare cum tremore didici. et coepi et inveni, quidquid illac verum legeram, hac cum
conmendatione gratiae tuae dici: ut qui videt non sic glorietur, quasi non acceperit non solum quod
videt, sed etiam ut videat -- quid enim habet quod non accepit? -- et ut te, qui es semper idem, non
solum admoneatur ut videat, sed etiam sanetur ut teneat; et qui de longinquo videre non potest, viam
tamen ambulet, qua veniat et videat et teneat: quia, etsi condelectetur homo legi dei secundum
interiorem hominem, quid faciet de alia lege in membris suis, repugnante legi mentis suae, et se
captivum ducente in lege peccati, quae est in membris eius? quoniam iustus es, domine; nos autem
peccavimus, inique fecimus, inpie gessimus, et gravata est super nos manus tua, et iuste traditi sumus
antiquo peccatori, praeposito mortis, quia persuasit voluntati nostrae similitudinem voluntatis suae,
qua in veritate tua non stetit. quid faciet miser homo? quis eum liberabit de corpore mortis huius, nisi
gratia tua per Iesum Christum dominum nostrum, quem genuisti coaeternum et creasti in principio
viarum tuarum; in quo princeps huius mundi non invenit quicquam morte dignum, et occidit eum; et
evacuatum est chirographum, quod erat contrarium nobis? hoc illae litterae non habent. non habent
illae paginae vultum pietatis illius, lacrimas confessionis, sacrificium tuum, spiritum contribulatum,
cor contritum et humiliatum, populi salutem, sponsam civitatem, arram spiritus sancti, poculum
pretii nostri. nemo ibi, cantat: Nonne deo subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum:
etenim ipse deus meus et salutaris meus, susceptor meus: non movebor amplius. nemo ibi audit
vocantem: Venite ad me, qui laboratis. dedignantur ab eo discere, quoniam mitis est et humilis corde.
abscondisti enim haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. et aliud est de silvestri
cacumine videre patriam pacis, et iter ad eam non invenire, et frustra conari per invia, circum
obsidentibus et insidiantibus fugitivis desertoribus, cum principe suo leone et dracone: et aliud tenere
viam illuc ducentem, cura caelestis imperatoris munitam, ubi non latrocinantur qui caelestem
militiam deseruerunt; vitant enim eam sicut supplicium. haec mihi inviscerabantur miris modis, cum
minimum apostolorum tuorum legerem, et consideraveram opera tua et expaveram.