CAPUT I
Multa satagit cor meum, domine, in hac inopia vitae meae pulsatum verbis sanctae scripturae tuae,
et ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intellegentiae, quia plus loquitur
inquisitio quam inventio et longior est petitio quam inpetratio et operosior est manus pulsans
quam sumens. tenemus promissum: quis corrumpet illud? si deus pro nobis, quis contra nos?
petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. omnis enim, qui petit, accipit
et quaerens inveniet et pulsanti aperietur. promissa tua sunt, et quis falli timeat, cum promittit
veritas?
CAPUT II
Confitetur altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniam tu fecisti caelum et terram, hoc
caelum, quod video, terramque, quam calco, unde est haec terra, quam porto. tu fecisti. sed ubi est
caelum caeli, domine, de quo audivimus in voce psalmi: caelum caeli domino; terram autem dedit
filiis hominum? ubi es, caelum, quod non cernimus, cui terra est hoc omne, quod cernimus? hoc
enim totum corporeum non ubique totum ita cepit speciem pulchram in novissimis, cuius fundus
est terra nostra, sed ad illud caelum caeli etiam terrae nostrae caelum terra est. et hoc utrumque
magnum corpus non absurde terra est ad illud nescio quale caelum, quod domino est, non filiis
hominum.
CAPUT III
Et nimirum haec terra erat invisibilis et incomposita et nescio qua profunditas abyssi, super quam
non erat lux, quia nulla species erat illi: unde iussisti, ut scriberetur, quod tenebrae erant super
abyssum; quid aliud quam lucis absentia? ubi enim lux esset, si esset, nisi super esset eminendo et
inlustrando? ubi ergo lux nondum erat, quid erat adesse tenebras nisi abesse lucem? super itaque
erant tenebrae, quia super lux aberat, sicut sonus ubi non est, silentium est. et quid est esse ibi
silentium nisi sonum ibi non esse? nonne tu, domine, docuisti hanc animam, quae tibi confitetur?
nonne tu, domine, docuisti me, quod, priusquam istam informem materiam formares atque
distingueres, non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus? non tamen omnino
nihil: erat quaedam informitas sine ulla specie.
CAPUT IV
Quid ergo vocaretur, quo etiam sensu tardioribus utcumque insinuaretur, nisi usitato aliquo
vocabulo? quid autem in omnibus mundi partibus reperiri potest propinquius informitati
omnimodae quam terra et abyssus? minus enim speciosa sunt pro suo gradu infimo, quam cetera
superiora perlucida et luculenta omnia. cur ergo non accipiam informitatem materiae, quam sine
specie feceras, unde speciosum mundum faceres, ita commode hominibus intimatam, ut
appellaretur terra invisibilis et incomposita.
CAPUT V
Ut, cum in ea quaerit cogitatio, quid sensus attingat, et dicit sibi: non est intellegibilis forma sicut
vita, sicut iustitia, quia materies est corporum, neque sensibilis, quoniam quid videatur et quid
sentiatur in invisibili et incomposita non est, dum sibi haec dicit humana cogitatio, conetur eam
vel nosse ignorando vel ignorare noscendo?
CAPUT VI
Ego vero, domine, si totum confitear tibi ore meo et calamo meo, quidquid de ista materia docuisti
me, cuius antea nomen audiens et non intellegens narrantibus mihi eis, qui non intellegerent, eam
cum speciebus innumeris et variis cogitabam, et ideo non eam cogitabam; foedas et horribiles
formas perturbatis ordinibus volvebat animus, sed formas tamen, et informe appellebam; non
quod careret forma, sed quod talem haberet, ut, si appareret, insolitum et incongruum aversaretur
sensum meus et conturbaretur infirmitas hominis; verum autem illud quod cogitabam non
privatione omnis formae, sed conparatione formosiorum erat informe, et suadebat vera ratio, ut
omnis formae qualescumque reliquias omnino detraherem, si vellem prorsus informe cogitare, et
non poteram; citius enim non esse censebam, quod omni forma privaretur, quam cogitabam
quiddam inter formam et nihil, nec formatum nec nihil, imforme prope nihil; et cessavit mens
mea interrogare hinc spiritum meum, plenum imaginibus formatorum corporum et eas pro
arbitrio mutantem atque variantem, et intendi in ipsa corpora eorumque mutabilitatem altius
inspexi, qua desinunt esse quod fuerant et incipiunt esse quod non erant, eundemque transitum de
forma in formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non per omnino nihil: sed nosse
cupiebam, non suspicari: -- et si totum tibi confiteatur vox et stilus meus, quidquid de ista
quaestione enodasti mihi, quid legentium capere durabit? nec ideo tamen cessabit cor meum tibi
dare honorem et canticum laudis de his, quae dictare non sufficit. mutabilitas enim rerum
mutabilium ipsa capax est formarum omnium, in quas mutantur res mutabiles. et haec quid est?
numquid animus? numquid corpus? numquid species animi vel corporis? si dici posset nihil
aliquid et est non est hoc eam dicerem; et tamen iam utcumque erat, ut species caperet istas
visibiles et compositas.
CAPUT VII
Et unde utcumque erat, ut species caperet istas visibiles et compositas, et unde utcumque erat, nisi
esset abs te, a quo sunt omnia, in quantumcumque sunt? sed tanto a te longius, quanto dissimilius:
neque enim locis. itaque tu, domine, qui non es alias aliud et alias aliter, sed id ipsum et id ipsum
et id ipsum, sanctus, sanctus, sanctus, dominus deus omnipotens, in principio, quod est de te, in
sapientia tua, quae nata est de substantia tua, fecisti aliquid et de nihilo. fecisti enim caelum et
terram; non de te, nam esset aequale unigenito tuo, ac per hoc et tibi, et nullo modo iustum esset,
ut aequle tibi esset, quod de te non esset. et aliud praeter te non erat, unde faceres ea, deus, una
trinitas et trina unitas: et ideo de nihilo fecisti caelum et terram, magnum quiddam et parvum
quiddam, quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia bona, magnum caelum et parvam
terram. tu eras et aliud nihil, unde fecisti caelum et terram, duo quaedam, unum prope te, alterum
prope nihil, unum, quo superior tu esses, alterum, quo inferius nihil esset.
CAPUT VIII
Sed illud caelum caeli tibi, domine; terra autem, quam dedisti filiis hominum cernendam atque
tangendam, non erat talis, qualem nunc cernimus et tangimus. invisibilis enim erat et
incomposita, et abyssus erat, super quam non erat lux, aut tenebrae erant super abyssum, id est
magis quam in abysso. ista quippe abyssus aquarum, iam visibilium, etiam in profundis suis habet
speciei suae lucem, utcumque sensibilem piscibus et repentibus in suo fundo animantibus: illud
autem totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino informe erat; iam tamen erat, quod formari
poterat. tu enim, domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re paene
nullam rem, unde faceres magna, quae miramur filii hominum. valde hoc mirabile caelum
corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die post conditionem lucis dixisti:
fiat, et sic est factum. quod firmamentum vocasti caelum, sed caelum terrae huius et maris, quae
fecisti tertio die, dando speciem visibilem informi materiae, quam fecisti ante omnem diem. iam
enim feceras et caelum ante omnem diem, sed caelum caeli huius, quia in principio feceras caelum
et terram. terra autem ipsa, quam feceras, informis materies erat, quia invisibilis erat et
incomposita et tenebrae super abyssum: de qua terra invisibili et incomposita, de qua informitate,
de quo paene nihilo faceres haec omnia, quibus iste mutabilis mundus constat et non constat, in
quo ipsa mutabilitas apparet, in qua sentiri et dinumerari possunt tempora, quia rerum
mutationibus fiunt tempora, dum variantur et vertuntur species, quarum materies praedicta est
terra invisibilis.
CAPUT IX
Ideoque spiritus, doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse in principio caelum et terram, tacet
de temporibus, silet de diebus. nimirum enim caelum caeli, quod in principio fecisti, creatura est
aliqua intellectualis, quamquam nequaquam tibi, trinitati, coaeterna, particeps tamen aeternitatis
tuae, valde mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet, et sine
ullo lapsu, ex quo facta est, inhaerendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum.
ista vero informitas, terra invisibilis et incomposita, nec ipsa in diebus numerata est. ubi enim
nulla species, nullus ordo, nec venit quicquam et praeterit, et ubi hoc non fit, non sunt utique dies
nec vicissitudo spatiorum temporalium.
CAPUT X
O veritas, lumen cordis mei, non tenebrae meae loquantur mihi! defluxi ad ista et obscuratus sum,
sed hinc, etiam hinc adamavi te. erravi et recordatus sum tui. audivi vocem tuam post me, ut
redirem, et vix audivi propter tumultus impacatorum. et nunc ecce redeo aestuans et anhelans ad
fontem tuum. nemo me prohibeat: hunc bibam et hunc vivam. non ego vita mea sim: male vixi ex
me, mors mihi fui: in te revivesco. tu me alloquere, tu mihi sermocinare. credidi libris tuis, et
verba eorum arcana valde.
CAPUT XI
Iam dixisti mihi, domine, voce forti in aurem interiorem, quia tu aeternus es, solus habens
inmortalitatem, quoniam ex nulla specie motuve mutaris, nec temporibus variatur voluntas tua,
quia non est immortalis voluntas, quae alia et alia est. hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis
magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. item dixisti
mihi, domine, voce forti, in aurem interiorem, quod omnes naturas atque substantias, quae non
sunt quod tu es et tamen sunt, tu fecisti: hoc solum a te non est, quod non est; motusque voluntatis
a te, qui es, ad id quod minus est, quia talis motus delictum atque peccatum est, et quod nullius
peccatum aut tibi nocet, aut perturbat ordinem imperii tui vel in primo vel in imo. hoc in
conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam
sobrius sub alis tuis. Item dixisti mihi voce forti in aurem interiorem quod nec illa creatura tibi
coaeterna est, cuius voluptas tu solus es teque perseverantissima castitate hauriens mutabilitatem
suam nusquam et numquam exerit, et te sibi semper praesente, ad quem toto affectu se tenet, non
habens futurum quod expectet nec in praeteritum traiciens quod meminerit, nulla vice variatur
nec in tempora ulla distenditur. o beata sempiterno inhabitatore te atque inlustratore suo! nec
invenio, quid libentius appellandum existimem caelum caeli domino, quam domum tuam
contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud, mentem puram
concordissime unam stabilimento pacis sanctorum spirituum civium civitatis tuae in caelestibus
super ista caelestia. Unde intellegat anima, cuius peregrinatio longinqua facta est, -- si iam sitit tibi,
si iam factae sunt ei lacrimae suae panis, dum dicitur ei per singulos dies: ubi est deus tuus? si iam
petit a te unam et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies vitae suae? (et quae vita
eius nisi tu? et qui dies tui nisi aeternitas tua, sicut anni tui, qui non deficiunt, quia idem ipse es?)
-- hinc ergo intellegat anima, quae potest, quam longe super omnia tempora sis aeternus, quando
tua domus, quae peregrinata non est, quamvis non sit tibi coaeterna, tamen indesinenter et
indeficienter tibi cohaerendo nullam patitur vicissitudinem temporum. hoc in conspectu tuo claret
mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in hac manifestatione persistam sobrius sub alis
tuis. Ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque infirmarum, et quis
dicet mihi, quod deminuta atque consumpta omni specie, si sola remaneat informitas, per quam de
specie in speciem res mutabatur et vertebatur, possit exhibere vices temporum? omnino enim non
potest, quia sine varietate motionum non sunt tempora: et nulla varietas, ubi nulla species.
CAPUT XII
Quibus consideratis, deus meus, quantum donas, quantum me ad pulsandum excitas, quantumque
pulsanti aperis, duo reperio, quae fecisti carentia temporibus, cum tibi neutrum coaeternum sit:
unum, quod ita formatum est, ut sine ullo intervallo mutationis, quamvis mutabile, tamen non
mutatum, aeternitate atque incommutabilitate perfruatur; alterum, quod ita informe erat, ut ex qua
forma in quam formam vel motionis vel stationis mutaretur, quo tempori subderetur, non
haberet. sed hoc ut informe esset, non reliquisti, quoniam fecisti ante omnem diem in principio
caelum et terram, haec duo quae dicebam. terra autem invisibilis erat et incomposita et tenebrae
super abyssum. quibus verbis insinuatur informitas (ut gradatim excipiantur, qui omnimodam
speciei privationem nec tamen ad nihil perventionem cogitare non possent), unde fieret alterum
caelum, et terra visibilis atque composita, et aqua speciosa, et quidquid deinceps in constitutione
huius mundi non sine diebus factum commemoratur, quia talia sunt, ut in eis agantur
vicissitudines temporum propter ordinatas commutationes motionum atque formarum.
CAPUT XIII
Hoc interim sentio, deus meus, cum audio loquentem scripturam tuam: in principio fecit deus
caelum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum,
neque conmemorantem, quanto die feceris haec, sic interim sentio propter illud caelum caeli, --
caelum intellectuale, ubi est intellectus nosse simul, non ex parte, non in aenigmate, non per
speculum, sed ex toto, in manifestatione, facie ad faciem; non modo hoc, modo illud, sed, quod
dictum est, nosse simul sine ulla vicissitudine temporum, -- et propter invisibilem atque
incompositam terram sine ulla vicissitudine temporum, quae solet habere modo hoc et modo
illud, quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud: -- propter duo haec, primitus formatum et
penitus informe, illud caelum, sed caelum caeli, hoc vero terram, sed terram invisibilem et
incompositam: -- propter duo haec interim sentio sine commemoratione dierum dicere scripturam
tuam: in principio fecit deus caelum et terram. statim quippe subiecit, quam terram dixerit. et quod
secundo die commemoratur factum firmamentum et vocatum caelum, insinuat, de quo caelo
prius sine diebus sermo locutus sit.
CAPUT XIV
Mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens parvulis: sed
mira profunditas, deus meus, mira profunditas! horror est intendere in eam, horror honoris et
tremor amoris. odi hostes eius vehementer: o si occidas eos de gladio bis acuto, et non sint hostes
eius! sic enim amo eos occidi sibi, ut vivant tibi. ecce autem alii non reprehensores, sed laudatores
libri Geneseos: non inquiunt hoc voluit in his verbis intellegi spiritus dei, qui per Moysen
famulum eius ista conscripsit, non hoc voluit intellegi, quod tu dicis, sed aliud, quod nos dicimus.
quibus ego te arbitro, deus omnium nostrum, ita respondeo.
CAPUT XV
Num dicetis falsa esse, quae mihi veritas voce forti in aurem interiorem dicit de vera aeterntate
creatoris, quod nequaquam eius substantia per tempora varietur nec eius voluntas mutabilis est et
omne mutabile aeternum non est; deus autem noster aeternus est. item, quod mihi dicit in aurem
interiorem, expectatio rerum venturarum fit contuitus, cum venerint, idemque contuitus fit
memoria, cum praeterierint: omnis porro intentio, quae ita variatur, mutabilis est, et omne
mutabile aeternum non est: deus autem noster aeternus est. haec colligo atque coniungo, et
invenio deum meum, deum aeternum non aliqua nova voluntate condidisse creaturam, nec
scientam eius transitorium aliquid pati. Quid ergo dicetis, contradictores? an falsa sunt ista? non
inquiunt. quid illud? num falsum est omnem naturam formatam materiamve formabilem non
esse nisi ab illo, qui summe bonus est, quia summe est? neque hoc negamus inquiunt. quid igitur?
an illud negatis, sublimem quandam esse creaturam, tam casto amore cohaerentem deo vero et
vere aeterno, ut, quamvis ei coaeterna non sit, in nullam tamen temporum varietatem et
vicissitudinem ab illo se resolvat et defluat, sed in eius solius veracissima contemplatione
requiescat, quoniam tu, deus, diligenti te, quantum praecipis, ostendis ei te et sufficis ei, et ideo non
declinat a te nec ad se? haec est domus dei non terrena neque ulla caelesti mole corporea, sed
spiritalis et particeps aeternitatis tuae, quia sine labe in aeternum. statuisti enim eam in saeculum
et in saeculum saeculi; praeceptum posuisti et non praeteribit. nec tamen tibi coaeterna, quoniam
non sine initio: facta est enim. Nam etsi non invenimus tempus ante illam -- prior quippe
omnium creata est sapientia; nec utique illa sapientia tibi, deus noster, patri suo, plane coaeterna et
coaequalis, et per quam creata sunt omnia, et quo principio fecisti caelum et terram, sed profecto
sapientia, quae creata est, intellectualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est;
dicitur enim et ipsa, quamvis creata, sapientia. sed quantum interest inter lumen, quod inluminat
et quod inluminatur, tantum inter sapientiam, quae creat, et istam, quae creata est, sicut inter
iustitiam iustificantem et iustitiam, quae iustificatione facta est; nam et nos dicti sumus iustitia tua;
ait enim quidam servus tuus: ut nos simus iustitia dei in ipso. ergo quia prior omnium creata est
quaedam sapientia, quae creata est, mens rationalis et intellectualis castae civitatis tuae, matris
nostrae, quae sursum est et libera est et aeterna in caelis -- quibus caelis, nisi qui te laudant caeli
caelorum, quia hoc est et caelum caeli domino? -- etsi non invenimus tempus ante illam, quia et
creaturam temporis antecedit, quae prior omnium creata est, ante illam tamen est ipsius creatoris
aeternitas, a quo facta sumpsit exordium, quamvis non temporis, quia nondum erat tempus, ipsius
tamen conditionis suae. Unde ita est abs te, deo nostro, ut aliud sit plane quam tu et non id ipsum,
et non solum ante illam, sed nec in illa invenimus tempus, quia est idonea faciem tuam semper
videre nec uspiam deflectitur ab ea; quo fit, ut nulla mutatione varietur. inest ei tamen ipsa
mutabilitas, unde tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens tamquam semper
meridies luceret et ferveret ex te. o domus luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum et locum
habitationis gloriae domini mei, fabricatoris et possessoris tui! tibi suspiret peregrinatio mea, et dico
ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me. erravi sicut ovis perdita, sed in umeris
pastoris mei, structoris tui, spero me reportari tibi. Quid dicitis mihi, quod alloquebar
contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum dei et libros eius oracula sancti spiritus
creditis? estne ista domus dei, non quidem deo coaeterna, sed tamen secundum modum suam
aeterna in caelis, ubi vices temporum frustra quaeritis, quia non invenitis? supergreditur enim
omnem distentionem et omne spatium aetatis volubile, cui semper inhaerere deo bonum est. est
inquiunt. quid igitur ex his, quae clamavit cor meum ad deum meum, cum audiret interius vocem
laudis eius, quid tandem falsum esse contenditis? an quia erat informis materies, ubi propter
nullam formam nullus ordo erat? ubi autem nullus ordo erat, nulla esse vicissitudo temporum
poterat; et tamen hoc paene nihil in quantum non omnino nihil erat, ab illo utique erat, a quo est
quidquid est, quod utcumque aliquid est. hoc quoque aiunt non negamus.
CAPUT XVI
Cum his enim volo coram te aliquid conloqui, deus meus, qui haec omnia, quae intus in mente
mea non tacet veritas tua, vera esse concedunt. nam qui haec negant, latrent quantum volunt et
obstrepant sibi: persuadere conabor, ut quiescant, et viam praebeant ad se verbo tuo. quod si
noluerint et repulerint me, obsecro, deus meus, ne tu sileas a me. tu loquere in corde meo
veraciter; solus enim sic loqueris; et dimittam eos foris sufflantes in pulverem et excitantes terram
in oculos suos, et intrem in cubile meum et cantem tibi amatoria, gemens inenarrabiles gemitus in
peregrinatione mea et recordans Hierusalem extento in eam sursum corde, Hierusalem patriam
meam, Hierusalem matrem meam, teque super eam regnatorem, inlustratorem, patrem, tutorem,
maritum, castas et fortes delicias et solidum gaudium et omnia bona ineffabilia, simul omnia, quia
unum summum et verum bonum: et non avertar, donec in eius pacem, matris carissimae, ubi
sunt primitiae spiritus mei, unde ista mihi certa sunt, colligas totum quod sum a dispersione et
deformitate hac, et conformes atque confirmes in aeternum, deus meus, misericordia mea. cum his
autem, qui cuncta illa, quae vera sunt, falsa esse non dicunt, honorantes et in culmine sequendae
quctoritatis nobiscum constituentes illam per sanctum Moysen editam sanctam scriptuaram tuam,
et tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor. tu esto, deus noster, arbiter inter confessiones meas
et contradictiones eorum.
CAPUT XVII
Dicunt enim: quamvis vera sint haec, non ea tamen duo Moyses inturbatur, cum revelante spiritu
diceret: in principio fecit deus caelum et terram. non caeli nomine spiritalem vel intellectualem
illam creaturam semper faciem dei contemplantem significavit, nec terrae nomine informem
materiam. quid igitur? quod nos dicimus inquiunt hoc ille vir sensit, hoc verbis istis elocutus est.
quid illud est? nomine aiunt caeli et terrae totum istum visibilem mundum prius universaliter et
breviter significare voluit, ut postea digereret dierum enumeratione quasi articulatim universa,
quae sancto spiritui placuit sic enuntiare. tales quippe homines erant rudis ille atque carnalis
populus, cui loquebatur, ut eis opera dei non nisi sola visibilia commendanda iudicaret. terram
vero invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum, unde consequenter ostenditur per illos
dies facta atque disposita esse cuncta ista visibilia, quae nota sunt omnibus, non incongruenter
informem istam materiem intellegendam esse consentiunt. quid? si dicat alius, eandem
informitatem confusionemque materiae, caeli et terrae nomine prius insinuatam, quod ex ea
mundus iste visibiles, cum omnibus naturis quae in eo manifestissime apparent, qui caeli et terrae
nomine saepe appellari solet, conditus atque perfectus est? quid? si dicat et alius caelum et terram
quidem invisibilem visibilemque naturam non indecenter appellatam, ac per hoc universam
creaturam, quam fecit in sapientia, id est in principio, deus, huiuscemodi duobus vocabulis esse
conprehensam; verum tamen quia non de ipsa substantia dei, sed ex nihilo cuncta facta sunt (quia
non sunt id ipsum, quod deus, et inest quaedam mutabilitas omnibus, sive manent, sicut aeterna
domus dei, sive mutentur, sicut anima hominis et corpus), communem omnium rerum
invisibilium visibiliumque materiem adhuc informem, sed certe formabilem, unde fieret caelum
et terra (id est invisibilis atque visibilis iam utraque formata creatura) his nominibus enuntiatam,
quibus appellaretur terra invisibilis et incomposita et tenebrae super abyssum; ea distinctione, ut
terra invisibilis et incomposita intellegatur materies corporalis ante qualitatem formae, tenebrae
autem super abyssum spiritalis materies ante cohibitionem quasi fluentis inmoderationis et ante
inluminationem sapientiae? Est adhuc quod dicat, si quis alius velit, non scilicet iam perfectas
atque formatas invisibiles visibilesque naturas caeli et terrae nomine significari, cum legitur, in
principio fecit deus caelum et terram: sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum
formabilem creabilemque materiam hic nominibus appellatam, quod in ea iam essent ista confusa,
nondum qualitatibus formisque distincta, quae nunc iam digesta suis ordinibus vocantur caelum et
terra, illa spiritalis, haec corporalis creatura.
CAPUT XVIII
Quibus omnibus auditis et consideratis, nolo verbis contendere; ad nihil enim utile est nisi ad
subversionem audientium. ad aedificationem autem bona est lex, si quis ea legitime utatur, quia
finis eius est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta; et novit magister noster, in
quibus duobus praeceptis totam legem prophetasque suspenderit. quae mihi ardenter confitenti,
deus meus, lumen oculorum meorum in occulto, quid mihi obest, cum diversa in his verbis
intellegi possint, quae tamen vera sint? quid, inquam, mihi obest, si aliud ego sensero, quam sensit
alius eum senisse, qui scripsit? omnes quidem, qui legimus, nitimur hoc indagare atque
conprehendere, quod voluit ille quem legimus, et cum eum veridicum credimus, nihil, quod
falsum esse vel novimus vel putamus, audemus eum existimare dixisse. dum ergo quisque
conatur id sentire in scripturis sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit, quid mali est, si hoc
sentiat, quod tu, lux omnium veridicarum mentium, ostendis verum esse, etiamsi non hoc sensit
ille, quem legit, cum et ille verum nec tamen hoc senserit?
CAPUT XIX
Verum est enim, domine, fecisse te caelum et terram. verum est esse principium sapientiam tuam,
in qua fecisti omnia. item verum est, quod mundus iste visibilis habet magnas partes suas caelum
et terram, brevi conplexione factarum omnium conditiarumque naturarum. et verum est, quod
omne mutabile insinuat notitiae nostrae quandam informitatem, qua formam capit vel qua
mutatur et vertitur. verum est nulla tempora perpeti quod ita cohaeret formae incommutabili, ut,
quamvis sit mutabile, non mutetur. verum est informitatem, quae prope nihil est, vices
temporum habere non posse. verum est, quod, unde fit aliquid, potest quodam genere locutionis
habere iam nomen eius rei, quae inde fit: unde potuit vocari caelum et terra quaelibet informitas,
unde factum est caelum et terra. verum est omnium formatorum nihil esse informi vicinius quam
terram et abyssum. verum est, quod non solum creatum atque formabile est, tu fecisti, ex quo sunt
omnia. verum est omne, quod ex informi formatur, prius esse informe, deinde formatum.
CAPUT XX
Ex his omnibus veris, de quibus non dubitant, quorum interiori oculo talia videre donasti, et qui
Moysen, famulum tuum, in spiritu veritatis locutum esse immobiliter credunt, ex his ergo
omnibus aliud sibi tollit qui dicit, in principio fecit deus caelum et terram. id est in verbo sui sibi
coaeterno fecit deus intellegibilem atque sensibilem, vel spiritalem corporalemque creaturam: aliud
qui dicit, in principio fecit deus caelum et terram, id est in verbo suo sibi coaeterno fecit deus
universam istam molem corporei mundi huius, cum omnibus quas continet manifestis notisque
naturis: aliud qui dicit, in principio fecit deus caelum et terram, id est in verbo suo sibi coaeterno
fecit informem materiam creaturae spiritalis et corporalis: aliud qui dicit, in principio fecit deus
caelum et terram, id est in verbo suo sibi coaeterno fecit deus informem materiam creaturae
corporalis, ubi confusum adhuc erat caelum et terra, quae nunc iam distincta atque formata in
istius mundi mole sentimus: aliud qui dicit, in principio fecit deus caelum et terram, id est in ipso
exordio faciendi atque operandi fecit deus informem materiam, confuse habentem caelum et
terram, unde formata nunc eminent et apparent, cum omnibus, quae in eis sunt.
CAPUT XXI
Item quod adtinet ad intellectum verborum sequentium, ex illis omnibus veris aliud sibi tollit, qui
dicit, terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est corporale
illud, quod fecit deus, adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine ordine, sine luce:
aliud qui dicit, terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est
hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde
fieret caelum corporeum et terra corporea cum omnibus quae in eis sunt corporeis sensibus nota:
aliud qui dicit, terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est
hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde
fieret caelum intellegibile -- quod alibi dicitur caelum caeli -- et terra, scilicet omnis natura corporea,
sub quo nomine intellegatur etiam hoc caelum corporeum, id est unde fieret omnis invisibilis
visibilisque creatura: aliud qui dicit, terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant
super abyssum, non illam informitatem nomine caeli et terrae scriptura appellavit, sed iam erat,
inquit, ipsa informitas, quam terram invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum
nominavit, de qua caelum et terram deum fecisse praedixerat, spiritalem scilicet corporalemque
creaturam; aliud qui dicit, terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super
abyssum, id est informitas quaedam iam materies erat, unde caelum et terram deum fecisse
scriptura praedixit, totam scilicet corpoream mundi molem in duas maximas partes superiorem
atque inferiorem distributam, cum omnibus quae in eis sunt usitatis notisque creaturis.
CAPUT XXII
Cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita temptaverit: si non vultis hanc
informitatem materiae caeli et terrae nomine appellatam videri, erat ergo aliquid, quod non fecerat
deus, unde caelum et terram faceret; neque enim scriptura narravit, quod istam materiem deus
fecerit, nisi intellegamus eam caeli et terrae aut solius terrae vocabulo significatam, cum diceretur:
in principio fecit deus caelum et terram, ut id, quod sequitur: terra autem erat invisibilis et
incomposita, quamvis informem materiam sic placuerit appellare, non tamen intellegamus nisi
eam, quam fecit deus in eo, quod perscriptum est: fecit caelum et terram, respondebunt assertores
duarum istarum sententiarum, quas extremas posuimus, aut illius aut illius, cum haec audierint,
et dicent: informem quidem istam materiam non negamus a deo factam, deo, a quo sunt omnia
bona valde, quid, sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum atque formatum est, ita fatemur
minus bonum esse quod factum est creabile atque formabile, sed tamen bonum: non autem
conmemorasse scripturam, quod hanc informitatem fecerit deus, sicut alia multa non
commemoravit, ut Cherubim et Seraphim, et quae apostolus distincte ait, sedes, dominationes,
principatus, potestates, quae tamen omnia deum fecisse manifestum est. aut si in eo, quod dictum
est: fecit caelum et terram, comprehensa sunt omnia, quid de aquis dicimus, super quas ferebatur
spiritus dei? si enim terra nominata simul intelleguntur, quomodo iam terrae nomine materies
informis accipitur, quando tam speciosas aquas videmus? aut si ita accipitur, cur ex eadem
informitate scriptum est factum firmamentum et vocatum caelum, neque scriptum est factas esse
aquas? non enim adhuc informes sunt et invisae, quas ita decora specie fluere cernimus. aut si tunc
acceperunt istam speciem, cum dixit deus: congregatio sit ipsa formatio, quid respondebitur de
aquis, quae super firmamentum sunt, quia neque informes tam honorabilem sedem accipere
meruissent, nec scriptum est, qua voce formatae sint? unde si aliquid Genesis tacuit deum fecisse,
quod tamen deum fecisse nec sana fides nec certus ambigit intellectus, nec ideo ulla sobria doctrina
dicere audebit istas aquas coaeternas deo, quia in libro Geneseos commemoratas quidem audimus,
ubi autem factae sint, non invenimus, cur non informem quoque illam materiam, quam scriptura
haec terram invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum appellat, docente veritate
intellegamus ex deo factam esse de nihlo ideoque illi non esse coaeternam, quamvis ubi facta sit
omiserit enuntiare ista narratio?
CAPUT XXIII
His ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meae (quam tibi confiteor scienti deo meo),
duo video dissensionum genera oboriri posse, cum aliquid a nuntiis veracibus per signa
enuntiatur, unum, si de veritate rerum, alterum, si de ipsius qui enuntiat voluntate dissensio est.
aliter enim quaerimus de creaturae conditione, quid verum sit, aliter autem quid in his verbis
Moyses, egregius domesticus fidei tuae, intellegere lectorem auditoremque voluerit. in illo primo
genere discedant a me omnes, qui ea, quae falsa sunt, se scire arbitrantur. in hoc item altero
discedant a me omnes, qui ea quae falsa sunt Moysen dixisse arbitrantur. coniungar autem illis,
domine, in te et delecter cum eis in te, qui veritate tua pascuntur in latitudine caritatis, et
accedamus simul ad verba libri tui, et quaeremus in eis voluntatem tuam per voluntatem famuli
tui, cuius calamo dispensasti ea.
CAPUT XXIV
Sed quis nostrum sic invenit eam inter tam multa vera, quae in illis verbis aliter atque aliter
intellectis occurrunt quaerentibus, ut tam fidenter dicat hoc senisse Moysen atque hoc in illa
narratione voluisse intellegi, quam fidenter dicit hoc verum esse, sive ille hoc senserit sive aliud?
ecce enim, deus meus, ego servus tuus, qui vovi tibi sacrificium confessionis in his litteris, et oro,
ut ex misericordia tua reddam tibi vota mea, ecce ego quam fidenter dico in tuo verbo
incommutabili omnia te fecisse, invisibilia et visibilia, numquid tam fidenter dico non aliud quam
hoc adtendisse Moysen, cum scriberet: in principio fecit deus caelum et terram, quia non, sicut in
tua veritate hoc certum video, ita in eius mente video id eum cogitasse, cum haec scriberet? potuit
enim cogitare in ipso faciendi exordio, cum diceret: in principio; potuit et caelum et terram hoc loco
nullam iam formatam perfectamque naturam sive spiritalem sive corporalem, sed utramque
inchoatam et adhuc informem velle intellegi. video quippe vere potuisse dici, quidquid horum
diceretur, sed quid horum in his verbis ille cogitaverit, non ita video, quamvis sive aliquid horum
sive quid aliud, quod a me commemoratum non est, tantus vir ille mente conspexerit, cum haec
verba promeret, verum eum vidisse apteque id enuntiavisse non dubitem.
CAPUT XXV
Nemo iam mihi molestus sit dicendo mihi: non hoc sensit Moyses, quod tu dicis, sed hoc sensit,
quod ego dico. si enim mihi diceret: unde scis hoc sensisse Moysen, quod de his verbis eius
eloqueris? aequo animo ferre deberem, et responderem fortasse, quae superius respondi vel
aliquanto uberius, si esset curior. cum vero dicit: non hoc ille sensit, quod tu dicis, sed quod ego
dico neque tamen negat, quod uterque nostrum dicit, utrumque verum esse, o vita pauperum,
deus meus, in cuius sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales
feram; qui non mihi hoc dicunt, quia divini sunt et in corde famuli tui viderunt quod dicunt, sed
quia superbi sunt nec noverunt Moysi sententiam, sed amant suam, non quia vera est, sed quia sua
est. alioquin et aliam veram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando verum dicunt,
non quia ipsorum, sed quia verum est: et ideo iam nec ipsorum est, quia verum est. si autem ideo
ament illud, quia verum est, iam et ipsorum est et meum est, quoniam in commune omnium est
veritatis amatorum. illud autem, quod contendunt non hoc sensisse Moysen, quod ego dico, sed
quod ipsi dicunt, nolo, non amo, quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae, sed audaciae
est, nec visus, sed typhus eam peperit. ideoque, domine, tremenda sunt iudicia tua, quoniam
veritas tua nec mea est nec illius aut illius, sed omnium nostrum, quod ad eius communionem
publice vocas, terribiliter admonens nos, ut nolimus eam habere privatam, ne privemur ea. nam
quisquis id, quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie vindicat, et suum vult esse quod
omnium est, a communi propellitur ad sua, hoc est a veritate ad mendacium. qui enim loquitur
mendacium, de suo loquitur. Adtende, iudex optime, deus, ipsa veritas, adtende, quid dicam
contradictori huic, adtende; coram te enim dico et coram fratribus meis, qui legitime utuntur lege
usque ad finem caritatis; adtende et vide, quid ei dicam, si placet tibi. hanc enim vocem huic refero
fraternam et pacificam: si ambo videmus verum esse quod dicis, et ambo videmus verum esse
quod dico, ubi, quaeso, id videmus? nec ego utique in te nec tu in me, sed ambo in ipsa quae supra
mentes nostras est incommutabili veritate. cum ergo de ipsa domini dei nostri luce non
contendamus, cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic videre non possumus, ut videtur
incommutabilis veritas, quando, si ipse Moyses apparuisset nobis atque dixisset: hoc cogitavi, nec
sic eam videremus, sed crederemus? non itaque supra quam scriptum est unus pro altero infletur
adversus alterum. diligamus dominum deum nostrum ex toto corde, ex toto anima, ex tota mente
nostra, et proximum nostrum sicut nosmet ipsos. propter quae duo praecepta caritatis sensisse
Moysen, quidquid in illis libris sensit, nisi crediderimus, mendacem faciemus dominum, cum de
animo conservi aliter quam ille docuit opinamur. iam vide, quam stultum sit in tanta copia
verissimarum sententiarum, quae de illis verbis erui possunt, temere adfirmare, quam earum
Moyses potissimum senserit, et perniciosis contentionibus ipsam offendere caritatem, propter
quam dixit omnia, cuius dicta conamur exponere.
CAPUT XXVI
Et tamen ego, deus meus, celsitudo humilitatis meae et requies laboris mei, qui audis confessiones
meas et dimittis peccata mea, quoniam tu mihi praecipis, ut diligam proximum meum sicut me
ipsum, non possum minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi optarem ac
desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille, eoque loci me constituisses,
ut per servitutem cordis ac linguae meae litterae illae dispensarentur, quae tanto post essent
omnibus gentibus profuturae, et per universum orbem tanto auctoritatis culmine omnium
falsarum superbarumque doctrinarum verba superaturae. vellem quippe, si tunc ego essem Moyses
-- ex eadem namque massa omnes venimus; et quid est homo, nisi quia memor es eius? -- vellem
ergo, si tunc ego essem quod ille, et mihi abs te Geneseos liber scribendus adiungeretur, talem mihi
eloquendi facultatem dari et eum texendi sermonis modum, ut neque illi, qui nondum queunt
intellegere quemadmodum creat deus, tamquam excedentia vires suas dicta recusarent et illi, qui
hoc iam possunt, in quamlibet verum sententiam cogitando venissent, eam non praetermissam in
paucis verbis tui famuli reperirent, et si alius aliam vidisset in luce veritatis, nec ipsa in eisdem
verbis intellegenda deesset.
CAPUT XXVII
Sicut enim fons in parvo loco uberior est pluribusque rivis in ampliora spatia fluxum ministrat
quam quilibet eorum rivorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur, ita narratio
despensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura parvo sermonis modulo scatet fluenta liquidae
veritatis, unde sibi quisque verum, quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores
loquellarum anfractus trahat. alii enim cum haec verba legunt vel audiunt, cogitant deum quasi
hominem, aut quasi aliquam mole inmensa praeditam potestatem, novo quodam et repentino
placito extra se ipsam tamquam locis distantibus fecisse caelum et terram, duo magna corpora supra
et infra, quibus omnia continerentur; et cum audiunt: dixit deus: fiat illud, et factum est illud,
cogitant verba coepta et finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum
statim existeret quod iussum est ut existeret, et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis
opinantur. in quibus adhuc parvulis animalibus, dum isto humillimo genere verborum tamquam
materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides, qua certum habeant et teneant
deum fecisse omnis naturas, quas eorum sensus mirabili varietate circumspicit. quorum si
quispiam quasi vilitatem dictorum aspernatus extra nutritorias cunas superba inbecillitate se
extenderit, heu, cadet miser, et, domine deus, miserere, ne inplumem pullum conculcent qui
transeunt viam, et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut vivat, donec volet.
CAPUT XXVIII
Alii vero, quibus haec verba non iam nidus, sed opaca frutecta sunt, vident in eis latentes fructus et
volitant laetantes, et garriunt scrutantes, et carpunt eos. vident enim, cum haec verba legunt vel
audiunt, tua, deus, aeterne stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari nec
tamen quicquam esse temporalis creaturae, quod tu non feceris; cuius voluntas quia id est quod tu,
nullo modo mutata vel quae antea non fuisset exorta voluntate fecisti omnia, non de te
similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae
formaretur per similitudinem tuam recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique
rerum suo genere datum est, et fierent omnia bona valde, sive maneant circa te, sive gradatim
remotiore distantia per tempora et locos pulchras variationes faciant aut patiantur. vident haec et
gaudent in luce veritatis tuae, quantulum hic valent. Et alius eorum intendit in id, quod dictum
est: in principio fecit deus, et respicit sapientiam principium, quia et loquitur ipsa nobis. alius
itidem intendit in eadem verba et principium intellegit exordium rerum conditarum, et sic accipit:
in principio fecit, ac si diceretur: primo fecit. atque in eis, qui intellegunt in principio, quod in
sapientia fecit caelum et terram, alius eorum ipsum caelum et terram, creabilem materiam caeli et
terrae, sic esse credit cognominatam; alius iam formatas distinctasqua naturas, alius unam
formatam eandemque spiritalem caeli nomine, aliam informem corporalis materiae terrae
nomine. qui autem intellegunt in nominibus caeli et terrae adhuc informem materiam, de qua
formaretur caelum et terra, nec ipsi uno more id intellegunt: sed alius, unde consummaretur
intellegibilis sensibilisque creatura; alius tantum, unde sensibilis moles ista corporea, sinu grandi
continens perspicuas promptasque naturas. nec illi uno modo, qui iam dispositas digestasque
creaturas caelum et terram vocari hoc loco credunt; sed alius invisibilem atque visibilem, alius
solam visibilem, in qua luminosum caelum suspicimus et terram caliginosam quaeque in eis sunt.
CAPUT XXIX
At ille, qui non aliter accipit: in principio fecit, quam si diceretur: primo fecit, non habet quomodo
veraciter intellegat caelum et terram, nisi materiam caeli et terrae intellegat, videlicet universae, id
est intellegibilis corporalisque creaturae. si enim iam formatam velit universam, recte ab eo quaeri
poterit, si hoc primo fecit deus, quid fecerit deinceps, et post universitatem non inveniet, ac per hoc
audiet invitus: quomodo illud primo, si postea nihil? cum vero dicit primo informem, deinde
formatam, non est absurdus, si modo est idoneus discernere, quid praecedat aeternitate, quid
tempore, quid electione, quid origine: aeternitate, sicut deus omnia; tempore, sicut flos fructum;
electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. in his quattuor primum et ultimum,
quae commemoravi, difficilime intelleguntur, duo media facillime. namque rara visio est et nimis
ardua conspicere, domine, aeternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem, ac per hoc
priorem. quis deinde sic acutum cernat animo, ut sine labore magno dinoscere valeat, quomodo sit
prior sonus quam cantus, ideo quia cantus est formatus sonus, et esse utique aliquid non formatum
potest, formari autem quod non est non potest? sic est prior materies quam id, quod ex ea fit, non
ideo prior, quia ipsa efficit, cum potius fiat, nec prior intervallo temporis; neque enim priore
tempore sonos edimus informes sine cantu et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus
aut fingimus, sicut ligna, quibus arca, vel argentum, quo vasculum fabricatur; tales quippe materiae
tempore etiam praecedunt formas rerum, quae fiunt ex eis. at in cantu non ita est. cum enim
cantatur, auditur sonus eius, non prius informiter sonat et deinde formatur in cantum. quod enim
primo utcumque sonuerit, praeterit, nec ex eo quicquam reperies, quod resumptum arte conponas:
et ideo cantus in sono suo vertitur, qui sonus eius materies eius est. idem quippe formatur, ut
cantus sit. et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi
potentiam prior; neque enim sonus est cantandi: non per faciendi potentiam prior; neque enim
sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subiacet ex corpore, de quo cantum faciat; nec
tempore prior: simul enim cum cantu editur; nec prior electione: non enim potior sonus quam
cantus, quandoquidem cantus est non tantum sonus verum etiam speciosus sonus. sed prior est
origine, quia non cantus formatur, ut sonus sit, sed sonus formatur, ut cantus sit. hoc exemplo qui
potest intellegat materiam rerum primo factam et appellatam caelum et terram, quia inde facta
sunt caelum et terra, nec tempore primo factam, quia formae rerum exserunt tempora, illa autem
erat informis iamque in temporibus simul animadvertitur, nec tamen de illa narrari aliquid potest,
nisi velut tempore prior sit, cum pendatur extremior, quia profecto meliora sunt formata quam
informia, et praecedatur aeternitate creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid fieret.
CAPUT XXX
In hac diversitate sententiarum verarum, concordiam pariat ipsa veritas, et deus noster misereatur
nostri, ut legitime lege utamur, praecepti fine, pura caritate. ac per hoc, si quis quaerit ex me, quid
horum Moyses, tuus ille famulus, senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum, si tibi
non confiteor, nescio; et scio tamen illas veras esse sententias exceptis carnalibus, de quibus
quantum existimavi locutus sum. quos tamen bonae spei parvulos haec verba libri tui non
territant alta humiliter et pauca copiose; sed omnes, quos in eis verbis vera cernere ac dicere fateor,
diligamus nos invicem, pariterque diligamus te, deum nostrum, fontem veritatis, si non vana, sed
ipsam sitimus, eundemque famulum tuum, scripturae huius dispensatorem, spiritu tuo plenum,
ita honoremus, ut hoc eum te revelante, cum haec scriberet, adtendisse credamus, quod in eis
maxime et luce veritatis et fruge utilitatis excellit.
CAPUT XXXI
Ita cum alius dixerit: hoc sensit, quod ego, et alius: immo illud, quod ego, religiosius me arbitror
dicere: cur non utrumque potius, si utrumque verum est, et si quid tertium et si quid quartum et si
quid omnino aliud verum quispiam in his verbis videt, cur non illa omnia videsse credatur, per
quem deus unus sacras litteras vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit? ego certe,
quod intrepidus de meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic mallem
scribere, ut, quod veri quisque de his rebus capere posset, mea verba resonarent, quam ut unam
veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem ceteras, quarum falsitas me non posset
offendere. nolo itaque, deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum virum de te meruisse non
credam. sensit ille omnino in his verbis atque cogitavit, cum ea scriberet, quidquid hic veri
potuimus invenire, et quidquid nos non potuimus aut nondum potuimus, et tamen in eis
inveniri potest.
CAPUT XXXII
Postremo, domine, qui deus es et non caro et sanguis, si quid homo minus vidit, numquid et
spriritum tuum bonum, qui deducet me in terra recta, latere potuit, quidquid eras in eis verbis tu
ipse revelaturus legentibus posteris, etiamsi ille, per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis
veris sententiam cogitavit? quod si ita est, sit igitur illa quam cogitavit ceteris excelsior, nobis
autem, domine, aut ipsam demonstras aut quam placet alteram veram, ut, sive nobis hoc quod
etiam illi homini tuo sive aliud ex eorundem verborum occasione patefacias, tu tamen pascas, non
error inludat. ecce, domine deus meus, quam multa de paucis verbis, quam multa, oro te,
scripsimus! quae nostrae vires, quae tempora omnibus libris tuis ad istum modum sufficient? sine
me itaque brevius in eis confiteri tibi, et eligere unum aliquid quod tu inspiraveris verum, certum
et bonum, etiamsi multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt, ea fide confessionis meae, ut, si
hoc dixero, quod sensit minister tuus, recte atque optime -- id enim conari me oportet -- quod si
assectus non fuero, id tamen dicam, quod mihi per eius verba tua veritas dicere voluerit, quae illi
quoque dixit quod voluit.