CAPUT I
Cognoscam te, cognitor meus, congoscam sicut et cognitus sum. virtus animae meae, intra in eam et
coapta tibi, ut habeas et possideas sine macula et ruga. haec est mea spes, ideo loquor et in ea spe
gaudeo, quando sanum gaudeo. cetera vero vitae huius tanto minus flenda, quanto magis fletur, et
tanto magis flenda, quanto minus fletur in eis. ecce enim veritatem dilexisti, quoniam qui facit eam,
venit ad lucem. volo eam facere in corde meo coram te in confessione, in stilo autem meo coram
multis testibus.
CAPUT II
Et tibi quidem, domine, cuius oculis nuda est abyssus humanae conscientiae, quid occultum esset in
me, etiamsi nollem confiteri tibi? te enim mihi absconderem, non me tibi. nunc autem quod gemitus
meus testis est displicere me mihi, tu refulges et places et amaris et desideraris, ut erubescam de me et
abiciam me atque eligam te, et nec tibi nec mihi placeam nisi de te. tibi ergo, domine, manifestus sum,
quicumque sim. et quo fructu tibi confitear, dixi. neque id ago verbis carnis et vocibus, sed verbis
animae et clamore cogitationis, quem novit auris tua. cum enim malus sum, nihil est aliud confiteri
tibi quam displicere mihi; cum vero pius, nihil est aliud confiteri tibi quam hoc non tribuere mihi:
quoniam tu, domine, benedicis iustum, sed prius eum iustificas impium. confessio itaque mea, deus
meus, in conspectu tuo tibi tacite fit et non tacite. tacet enim strepitu, clamat affectu. neque enim dico
recti aliquid hominibus, quod non a me tu prius audieris, aut etiam tu aliquid tale audis a me, quod
non mihi tu prius dixeris.
CAPUT III
Quid mihi ergo est cum hominibus, ut audiant confessiones meas, quasi ipsi sanaturi sint omnes
languores meos? curiosum genus ad cognoscendam vitam alienam, desidiosum ad corrigendam suam.
quid a me quaerunt audire qui sim, qui nolunt a te audire qui sint? et unde sciunt, cum a me ipso de
me ipso audiunt, an verum dicam, quandoquidem nemo scit hominum, quid agatur in homine, nisi
spiritus hominis, qui in ipso est? si autem a te audiant de se ipsis, non poterunt dicere: mentitur
dominus. quid est enim a te audire de se nisi cognoscere se? quis porro cognoscet et dicit: falsum est,
nisi ipse mentiatur? sed quia caritas omnia credit (inter eos utique, quos conexos sibimet unum facit),
ego quoque, domine, etiam sic tibi confiteor, ut audiant homines, quibus demonstrare non possum, an
vera confitear; sed credunt mihi, quorum mihi aures caritas aperit. Verum tamen tu, medice meus
intime, quo fructu ista faciam, eliqua mihi. nam confessiones praeteritorum malorum meorum (quae
remisisti et texisti, ut beares me in te, mutans animam meam fide et sacramento tuo), cum leguntur et
audiuntur, excitant cor, ne dormiat in desperatione et dicat: non possum, sed evigilet in amore
misericordiae tuae et dulcidine gratiae tuae, qua potens est omnis infirmus, qui sibi per ipsam fit
conscius infirmitatis suae. et delectat bonos audire praeterita mala eorum, qui iam carent eis, nec ideo
delectat, quia mala sunt, sed quia fuerunt et non sunt. quo itaque fructu, domine meus, cui cotidie
confitetur conscientia mea, spe misericordiae tuae securior quam innocentia sua, quo fructu, quaeso,
etiam hominibus coram te confiteor per has litteras, adhuc quis ego sim, non quis fuerim? nam illum
fructum vidi et conmemoravi. sed quis adhuc sim, ecce in ipso tempore confessionum mearum, et
multi hoc nosse cupiunt, qui me noverunt, et non me noverunt, qui ex me vel de me aliquid
audierunt, sed auris eorum non est ad cor meum, ubi ego sum quicumque sum. volunt ergo audire
confitente me, quid ipse intus sim, quo nec oculum nec aurem nec mentem possunt intendere;
credituri tamen volunt, numquid cognituri? dicit enim eis caritas, qua boni sunt, non mentiri me de
me confitentem, et ipsa in eis credit mihi.
CAPUT IV
Sed quo fructu id volunt? an congratulari mihi cupiunt, cum audierint. quantum ad te accedam
munere tuo, et orare pro me, cum audierint, quantum retarder pondere meo? indicabo me talibus. non
enim parvus est fructus, domine deus meus, ut a multis tibi gratiae agantur de nobis et a multis rogeris
pro nobis. amet in me fraternus animus quod amandum doces, et doleat in me quod dolendum doces.
animus ille hoc faciat fraternus, non extraneus, non filiorum alienorum, quorum os locutum est
vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis, sed fraternus ille, qui cum approbat me, gaudet de me,
cum autem improbat me, contristatur pro me, quia sive approbet sive improbet me, diligit me.
indicabo me talibus: respirent in bonis meis, suspirent in malis meis. bona mea instituta tua sunt et
dona tua, mala mea delicta mea sunt et iudicia tua. respirent in illis et suspirent in his, et hymnus et
fletus ascendant in conspectum tuum de fraternis cordibus, turibulis tuis. tu autem, domine, delectatus
odore sancti templi tui, miserere mei secundum magnam misericordiam tuam, propter nomen tuum,
et nequaquam deserens coepta tua consumma imperfecta mea. Hic est fructus confessionum mearum,
non qualis fuerim, sed qualis sim, ut hoc confitear non tantum coram te secreta exultatione cum
tremore, et secreto maerore cum spe, sed etiam in auribus credentium filiorum hominum, sociorum
gaudii mei et consortium mortalitatis meae, civium meorum et mecum peregrinorum, praecedentium
et consequentium et comitum viae meae. hi sunt servi tui, fratres mei, quos filios tuos esse voluisti,
dominos meos, quibus iussisti ut serviam, si volo tecum de te vivere. et hoc mihi verbum tuum
parum erat si loquendo praeciperet, nisi et faciendo praeiret. et ego id ago factis et dictis, id ago sub alis
tuis, nimis cum ingenti periculo, nisi quia sub alis tuis tibi subdita est anima mea et infirmitas mea tibi
nota est. parvulus sum, sed vivit semper pater meus et idoneus est mihi tutor meus, idem ipse est
enim, qui genuit me et tuetur me, et tu ipse es omnia bona mea, tu omnipotens, qui mecum es et
priusquam tecum sim. indicabo ergo talibus, qualibus iubes ut serviam, non quis fuerim, sed quis iam
sim et quis adhuc sim; sed neque me ipsum diiudico. sic itaque audiar.
CAPUT V
Tu enim, domine, diiudicas me, quia etsi nemo scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus
hominis, qui in ipso est, tamen est aliquid hominis, quod nec ipse scit spiritus hominis, qui in ipso est,
tu autem, domine, scis eius omnia, qui fecisti eum. ego vero quamvis prae tuo conspectu me
despiciam, et aestimem me terram et cinerem, tamen aliquid de te scio, quod de me nescio. et certe
videmus nunc per speculum in aenigmate, nondum facie ad faciem; et ideo, quamdiu peregrinor abs
te, mihi sum praesentior quam tibi; et tamen te novi nullo modo posse violari; ego vero quibus
temptationibus resistere valeam quibusve non valeam, nescio. et spes est, quia fidelis es, qui nos non
sinis temptari supra quam possumus ferre, sed facis cum temptatione etiam exitum, ut possimus
sustinere. confitear ergo quid de me sciam, confitear et quid de me nesciam, quoniam et quod de me
scio, te mihi lucente scio, et quod de me nescio, tamdiu nescio, donec fiant tenebrae meae sicut
meridies in vultu tuo.
CAPUT VI
Non dubia, sed certa conscientia, domine, amo te. percussisti cor meum verbo tuo, et amavi te. sed et
caelum et terra et omnia, quae in eis sunt, ecce undique mihi dicunt, ut te amem, nec cessant dicere
omnibus, ut sint inexcusabiles. altius autem tu misereberis, cui misertus eris, et misericordiam
praestabis, cui misericors fueris: alioquin caelum et terra surdis locuntur laudes tuas. quid autem amo,
cum te amo? non speciem corporis nec decus temporis, non candorem lucis ecce istum amicum oculis,
non dulces melodias cantilenarum omnimodarum, non florum et ungentorum et aromatum
suaveolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus: non haec amo, cum
amo deum meum. et tamen amo quandam lucem et quandam vocem et quendam olorem et quendam
cibum et quendam amplexum, cum amo deum meum, lucem, vocem, odorem, cibum, amplexum
interioris hominis mei, ubi fulget animae meae, quod non capit locus, et ubi sonat, quod non rapit
tempus, et ubi olet, quod non spargit flatus, et ubi sapit, quod non minuit edacitas, et ubi haeret, quod
non divellit satietas. hoc est quod amo, cum deum meum amo. Et quid est hoc? interrogavi terram, et
dixit: non sum; et quaecumque in eadem sunt, idem confessa sunt. interrogavi mare et abyssos et
reptilia animarum vivarum, et responderunt: non sumus deus tuus; quaere super nos. interrogavi
auras flabiles, et inquit universus aer cum incolis suis: fallitur Anaximenes; non sum deus. interrogavi
caelum, solem, lunam, stellas: neque nos sumus deus, quem quaeris, inquiunt. et dixi omnibus, quae
circumstant fores carnis meae: dicite mihi de deo meo, quod vos non estis, dicite mihi de illo aliquid. et
exclamaverunt voce magna: ipse fecit nos. interrogatio mea intentio mea, et responsio eorum species
eorum. et direxi me ad me et dixi mihi: tu quis es? et respondi: homo. et ecce corpus et anima in me
mihi praesto sunt, unum exterius et alterum interius. quid horum est, unde quaerere debui deum
meum, quem iam quaesiveram per corpus a terra usque ad caelum, quousque potui mittere nuntios
radios oculorum meorum? sed melius quod interius. ei quippe renuntiabant omnes nuntii corporales
praesidenti et iudicanti de responsionibus caeli et terrae et omnium, quae in eis sunt, dicentium: non
sumus deus et: ipse fecit nos. homo interior cognovit haec per exterioris ministerium; ego interior
cognovi haec, ego, ego animus per sensum corporis mei. interrogavi mundi molem de deo meo, et
respondit mihi: non ego sum, sed ipse me fecit. Nonne omnibus, quibus integer sensus est, apparet
haec species? cur non omnibus eadem loquitur? animalia pusilla et magna vident eam, sed interrogare
nequeunt. non enim praeposita est in eis nuntiantibus sensibus iudex ratio. homines autem possunt
interrogare, ut invisibilia dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciant, sed amore subduntur eis et
subditi iudicare non possunt. nec respondent ista interrogantibus nisi iudicantibus, nec vocem suam
mutant, id est speciem suam, si alius tantum videat, alius autem videns interroget, ut aliter illi
appareat, aliter huic, sed eodem modo utrique apparens illi muta est, huic loquitur: immo vero
omnibus loquitur, sed illi intellegunt, qui eius vocem acceptam foris intus cum veritate conferunt.
veritas enim dicit mihi: non est deus tuus caelum et terra neque omne corpus. hoc dicit eorum natura.
vident: moles est minor in parte quam in toto. iam tu melior es, tibi dico, anima, quoniam tu vegetas
molem corporis tui praebens ei vitam, quod nullum corpus praestat corpori. deus autem tuus etiam
tibi vitae vita est.
CAPUT VII
Quid ergo amo, cum deum amo? quis est ille super caput animae meae? per ipsam animam meam
ascendam ad illum. transibo vim meam, qua haereo corpori et vitaliter compagem eius repleo. non ea
vi reperio deum meum: nam reperiret et equus et mulus, quibus non est intellectus, et est eadem vis,
qua vivunt etiam eorum corpora. est alia vis, non solum qua vivifico sed etiam qua sensifico carnem
meam, quam mihi fabricavit dominus, iubens oculo, ut non audiat, et auri, ut non videat, sed illi, per
quem videam, huic, per quam audiam, et propria singillatim ceteris sensibus sedibus et officiis suis:
quae diversa per eos ago unus ego animus. transibo et istam vim meam; nam et hanc habet equus et
mulus: sentiunt etiam ipsi per corpus.
CAPUT VIII
Transibo ergo et istam naturae meae, gradibus ascendens ad eum, qui fecit me, et venio in campos et
lata praetoria memoriae, ubi sunt thesauri innumerabilium imaginum de cuiuscemodi rebus sensis
invectarum. ibi reconditum est, quidquid etiam cogitamus, vel augendo vel minuendo vel utcumque
variando ea quae sensum attigerit, et si quid aliud commendatum et repositum est, quod nondum
absorbuit et sepelivit oblivio. ibi quando sum, posco, ut proferatur quidquid volo, et quaedam statim
prodeunt, quaedam requiruntur diutius et tamquam de abstrusioribus quibusdam receptaculis
eruuntur, quaedam catervatim se proruunt et, dum aliud petitur et quaeritur, prosiliunt in medium
quasi dicentia: ne forte nos sumus? et abigo ea manu cordis a facie recordationis meae, donec
enubiletur quod volo atque in conspectum prodeat ex abditis. alia faciliter atque inperturbata serie sicut
poscuntur suggeruntur, et cedunt praecedentia consequentibus, et cedendo conduntur, iterum cum
voluero processura. quod totum fit, cum aliquid narro memoriter. Ubi sunt omnia distincte
generatimque servata, quae suo quaeque aditu ingesta sunt, sicut lux atque omnes colores formaeque
corporum per oculos, per aures autem omnia genera sonorum omnesque odores per aditum narium,
omnes sapores per oris aditum, a sensu autem totius corporis, quid durum, quid molle, quid calidum
frigidumve, lene aut asperum, grave seu leve sive extrinsecus sive intrinsecus corpori. haec omnia
recipit recolenda, cum opus est, et retractanda grandis memoriae recessus et nescio qui secreti atque
ineffabiles sinus eius: quae omnia suis quaeque foribus intrant ad eam et reponuntur in ea. nec ipsa
tamen intrant, sed rerum sensarum imagines illic praesto sunt cogitatione reminiscentis eas. quae
quomodo fabricatae sint, quis dicit, cum appareat, quibus sensibus raptae sint interiusque reconditae?
nam et in tenebris atque in silentio dum habito, in memoria mea profero, si volo, colores, et discerno
inter album et nigrum et inter quos alios volo, nec incurrunt soni atque perturbant quod per oculos
haustum considero, cum et ipsi ibi sint et quasi seorsum repositi lateant. nam et ipsos posco, si placet,
atque adsunt illico, et quiescente lingua ac silente gutture canto quantum volo, imaginesque illae
colorum, quae nihilo minus ibi sunt, non se interponunt neque interrumpunt, cum thesaurus alius
retractatur, qui influxit ab auribus. ita cetera, quae per sensum ceteros ingesta atque congesta sunt,
recordor prout libet et auram liliorum discerno a violis nihil olfaciens, et mel defrito, lene aspero, nihil
tum gustando neque contractando, sed reminiscendo antepono. Intus haec ago, in aula ingenti
memoriae meae. ibi enim mihi caelum et terra et mare praesto sunt cum omnibus, quae in eis sentire
potui, praeter illa, quae oblitus sum. ibi mihi et ipse occurro, meque recolo, quid, quando et ubi egerim
quoque modo, cum agerem, affectus fuerim. ibi sunt omnia, quae sive experta a me sive credita
memini. ex eadem copia etiam similitudines rerum vel expertarum vel ex eis, quas expertus sum,
creditarum alias atque alias et ipse contexo praeteritis; atque ex his etiam futuras actiones et eventa et
spes, et haec omnia rursus quasi praesentia meditor. faciam hoc et illud dico apud me in ipso ingenti
sinu animi mei pleno tot et tantarum rerum imaginibus, et hoc aut illud sequitur. o si esset hoc aut
illud! avertat deus hoc aut illud!: dico apud me ista, et cum dico, praesto sunt imagines omnium quae
dico ex eodem thesauro memoriae, nec omnino aliquid eorum dicerem, si defuissent. Magna ista vis
est memoriae, magna nimis, deus, penetrale amplum et infinitum: quis ad fundum eius pervenit? et
vis est haec animi mei atque ad meam naturam pertinet, nec ego ipse capio totum, quod sum. ergo
animus ad habendum se ipsum angustus est: ut ubi sit quod sui non capit? numquid extra ipsum ac
non in ipso? quomodo ergo non capit? multa mihi super hoc oboritur admiratio, stupor adprehendit
me. et eunt homines mirari alta montium, et ingentes fluctus maris, et latissimos lapsus fluminum, et
Oceani ambitum, et gyros siderum, et relinquunt se ipsos, nec mirantur, quod haec omnia cum
dicerem, non ea videbam oculis, nec tamen dicerem, nisi montes et fluctus et flumina et sidera, quae
vidi, et Oceanum, quem credidi, intus in memoria mea viderem spatiis tam ingentibus, quasi foris
viderem. nec ea tamen videndo absorbui, quando vidi oculis; nec ipsa sunt apud me, sed imagines
eorum, et novi: quid ex quo sensu corporis impressum sit mihi.
CAPUT IX
Sed non ea sola gestat immensa ista capacitas memoriae meae. hic sunt et illa omnia quae de doctrinis
liberalibus percepta nondum exciderunt, quasi remota interiore loco, non loco; nec eorum imagines,
sed res ipsas gero. nam quid sit litteratura, quid peritia disputandi, quot genera quaesitionum, quidquid
horum scio, sic est in memoria mea, ut non retenta imagine rem foris reliquerim, aut sonuerit aut
praeterierit, sicut vox inpressa per aures vestigio, quo recoleretur, quasi sonaret, cum iam non sonaret;
aut sicut odor dum transit et vanescit in ventos olfactum afficit, unde traicit in memoriam imaginem
sui, quam reminiscendo repetamus; aut sicut cibus, qui certe in ventre iam non sapit et tamen in
memoria quasi sapit; aut sicut aliquid, quod corpore tangendo sentitur, quod etiam separatum a nobis
imaginatur memoria. istae quippe res non intromittuntur ad eam, sed eorum solae imagines mira
celeritate capiuntur, et miris tamquam cellis reponuntur, et mirabiliter recordando proferuntur.
CAPUT X
At vero, cum audio tria genera esse quaestionum, an sit, quid sit, quale sit, sonorum quidem, quibus
haec verba confecta sunt, imagines teneo, et eos per auras cum strepitu transisse, ac iam non esse scio.
res vero ipsas, quae illis significantur sonis, neque ullo sensu corporis attigi neque uspiam vidi praeter
animum meum, et in memoria recondidi non imagines earum, sed ipsas: quae unde ad me intraverint
dicant, si possunt. nam percurro ianuas omnes carnis meae nec invenio, qua earum ingressae sint.
quippe oculi dicunt: si coloratae sunt, nos eas nuntiavimus; aures dicunt: si sonuerunt, a nobis
indicatae sunt; nares dicunt: si oluerunt, per nos transierunt; dicit etiam sensus gustandi: si sapor non
est, nihil me interroges: tactus dicit: si corpulentum non est, non contrectavi, si non contrectavi, non
indicavi. unde et qua haec intraverunt in memoriam meam? nescio quomodo; nam cum ea didici,
non credidi alieno cordi, sed in meo recognovi, et vera esse approbavi et commendavi ei tamquam
reponens, unde proferrem, cum vellem. ibi ergo erant et antequam ea didicissem, sed in memoria non
erant. ubi ergo, aut quare, cum dicerentur, agnovi et dixi: ita est, verum est, nisi quia iam erant in
memoria, sed tam remota et retrusa quasi in cavis abditioribus, ut, nisi admonente aliquo eruerentur,
ea fortasse cogitare non possem?
CAPUT XI
Quocirca invenimus nihil esse aliud discere ista, quorum non per sensus haurimus imagines, sed sine
imaginibus, sicuti sunt, per se ipsa intus cernimus, nisi ea, quae passim atque indisposite memoria
continebat, cogitando quasi colligere atque animadvertendo curare, ut tamquam ad manum posita in
ipsa memoria, ubi sparsa prius et neglecta latitabant, iam familiari intentioni facile occurrant. et quam
multa huius modi gestat memoria mea, quae iam inventa sunt, et sicut dixi, quasi ad manum posita,
quae didicisse et nosse dicimur: quae si modestis temporum intervallis recolere desivero, ita rursus
demerguntur et quasi in remotiora penetralia dilabuntur, ut denuo velut nova excogitanda sint
indidem iterum -- neque enim est alia regio eorum -- et cogenda rursus, ut sciri possint, id est velut ex
quadam dispersione colligenda, unde dictum est cogitare. nam cogo et cogito sic est, ut ago et agito, facio
et factito. verum tamen sibi animus hoc verbum proprie vindicavit, ut non quod alibi, sed quod in
animo colligitur, id est cogitur, cogitari proprie iam dicatur.
CAPUT XII
Item continet memoria numerorum dimensionumque rationes et leges innumerabiles, quarum
nullam corporis sensus inpressit, quia nec ipsae coloratae sunt aut sonant aut olent aut gustatae aut
contrectatae sunt. audivi sonos verborum, quibus significantur, cum de his disseritur, sed illi alii, istae
autem aliae sunt. nam illi aliter graece, aliter latine sonant, istae vero nec graecae nec latinae sunt nec
aliud eloquiorum genus. vidi lineas fabrorum vel etiam tenuissimas, sicut filum araneae; sed illae
aliae sunt, non sunt imagines earum, quas mihi nuntiavit carnis oculus: novit eas quisquis sine ulla
cogitatione qualiscumque corporis sensibus, quos numeramus; sed illi alii sunt, quibus numeramus,
nec imagines istorum sunt et ideo valde sunt. rideat me ista dicentem, qui non eos videt, et ego doleam
ridentem me.
CAPUT XIII
Haec omnia memoria teneo et quomodo ea didicerim memoria teneo. multa etiam, quae adversus
haec falsissime disputantur, audivi et memoria teneo; quae tamenetsi falsa sunt, tamen ea meminisse
me non est falsum; et discrevisse me inter illa vera et haec falsa, quae contra dicuntur, et hoc memini,
aliterque nunc video discernere me ista, aliter autem memini saepe me discrevisse, cum ea saepe
cogitarem. ergo et intellexisse me saepius ista memini, et quod nunc discerno et intellego, recondo in
memoria, ut postea me nunc intellexisse meminerim. et meminisse me memini, sicut postea, quod
haec reminisci nunc potui, si recordabor, utique per vim memoriae recordabor.
CAPUT XIV
Affectiones quoque animi mei eadem memoria continet non eo modo, quo eas habet ipse animus, cum
patitur eas, sed alio multum diverso, sicut sese habet vis memoriae. nam et laetatum me fuisse
reminiscor non laetus, et tristitiam meam praeteritam recordor non tristis, et me aliquando timuisse
recolo sine timore, et pristinae cupiditatis sine cupiditate sum memor. aliquando et e contrario
tristitiam meam transactam laetus reminiscor, et tristis laetitiam. quod mirandum non est de corpore:
aliud enim animus, aliud corpus itaque si praeteritum dolorem corporis gaudens memini, non ita
mirum est. hic vero, cum animus sit etiam ipsa memoria -- nam et cum mandamus aliquid, ut
memoriter habeatur, dicimus: vide, ut illud in animo habeas, et cum obliviscimur, dicimus: non fuit
in animo et elapsum est animo, ipsam memoriam vocantes animum -- cum ergo ita sit, quid est hoc,
quod cum tristitiam meam praeteritam laetus memini, animus habet laetitiam et memoria tristitiam,
laetusque est animus ex eo, quod inest ei laetitia, memoria vero ex eo, quod inest ei tristitia, tristis non
est? num forte non pertinet ad animum? quis hoc dixerit? nimirum ergo memoria quasi venter est
animi, laetitia vero atque tristitia quasi cibus dulcis et amarus: cum memoriae commendantur, quasi
traiecta in ventrem recondi illic possunt, sapere non possunt. ridiculum est haec illis similia putare,
nec tamen sunt omni modo dissimilia. Sed ecce de memoria profero, cum dico quattuor esse
perturbationes animi, cupiditatem, laetitiam, metum, tristitiam, et quidquid de his disputare potuero
dividendo singula per species sui cuiusque generis et difiniendo, ibi invenio quid dicam atque inde
profero, nec tamen ulla earum perturbatione perturbor, cum eas reminiscendo commemoro; et
antequam recolerentur a me et retractarentur, ibi erant; propterea inde per recordationem potuere
depromi. forte ergo sicut de ventre cibus ruminando, sic ista de memoria recordando proferuntur. cur
igitur in ore cogitationis non sentitur a disputante, hoc est a reminiscente, laetitiae dulcedo vel
amaritudo maestitiae? an in hoc dissimile est, quod non undique simile est? quis enim talia volens
loqueretur, si quotiens tristitiam metumve nominamus, totiens maerere vel timere cogeremur? et
tamen non ea loqueremur, nisi in memoria nostra non tantum sonos nominum secundum imagines
inpressas a sensibus corporis, sed etiam rerum ipsarum notiones inveniremus, quas nulla ianua carnis
accepimus, sed eas ipse animus per experientiam passionum suarum sentiens, memoriae
commendavit, aut ipsa sibi haec etiam non commendata retinuit.
CAPUT XV
Sed utrum per imagines an non, quis facile dixerit? nomino quippe lapidem, nomino solem, cum res
ipsae non adsunt sensibus meis; in memoria sane mea praesto sunt imagines earum. nomino dolorem
corporis, nec mihi adest, dum nihil dolet; nisi tamen adesset imago eius in memoria mea, nescirem,
quid dicerem nec eum in disputando a voluptate discernerem. nomino salutem corporis, cum salvus
sum corpore; adest mihi res ipsa; verum tamen nisi et imago eius esset in memoria mea, nullo modo
recordarer, quid huius nominis significaret sonus; nec aegrotantes agnoscerent salute nominata, quid
esset dictum, nisi eadem imago vi memoriae teneretur, quamvis ipsa res abesset a corpore. nomino
numeros, quibus numeramus; en assunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi. nomino
imaginem solis, et haec adest in memoria mea; neque enim imaginem imaginis eius, sed ipsam recolo:
ipsa mihi reminiscenti praesto est. nomino memoriam et agnosco quod nomino. et ubi agnosco nisi in
ipsa memoria? num et ipsa per imaginem suam adest ac non per se ipsam?
CAPUT XVI
Quid, cum oblivionem nomino atque itidem agnosco quod nomino, unde agnosco rem, nisi
meminissem? non eundem sonum nominis dico, sed rem, quam significat; quam si oblitus essem,
quid ille valeret sonus, agnoscere utique non valerem. cum memoriam memini, per se ipsam sibi
praesto est ipsa memoria; cum vero memini oblivionem, et memoria praesto est et oblivio, memoria,
ex qua meminerim, oblivio, quam meminerim. sed quid est oblivio nisi privatio memoriae? quomodo
ergo adest, ut eam meminerim, quando cum adest meminisse non possum? at si quod meminimus
memoria retinemus, oblivionem autem nisi meminissemus, nequaquam possemus audito isto
nomine rem, quae illo significatur, agnoscere, memoria retinetur oblivio. adest ergo, ne obliviscamur,
quae cum adest, obliviscimur. an ex hoc intellegitur non se per ipsam inesse memoriae, cum eam
meminimus, sed per imaginem suam, quia, si per se ipsam praesto esset oblivio, non ut
meminissemus, sed ut oblivisceremur, efficeret? et hoc quis tandem indagabit? quis comprehendet,
quomodo sit? Ego certe, domine, laboro hic et laboro in me ipso: factus sum mihi terra difficultatis et
sudoris nimii. neque enim nunc scrutamur plagas caeli, aut siderum intervalla demetimur, vel terrae
liberamenta quaerimus: ego sum, qui memini, ego animus. non ita mirum, si a me longe est quidquid
ego non sum: quid autem propinquius me ipso mihi? et ecce memoriae meae vis non conprehenditur
a me, cum ipsum me non dicam praeter illam. quid enim dicturus sum, quando mihi certum est
meminisse me oblivionem? an dicturus sum non esse in memoria mea quod memini? an dicturus
sum ad hoc inesse oblivionem in memoria mea, ut non obliviscar? utrumque absurdissimum est. quid
illud tertium? quo pacto dicam imaginem oblivionis teneri memoria mea, non ipsam oblivionem,
cum eam memini? quo pacto et hoc dicam, quandoquidem cum imprimitur rei cuiusque imago in
memoria, prius necesse est, ut adsit res ipsa, unde illa imago possit imprimi? sic enim Carthaginis
memini, sic omnium locorum, quibus interfui; sic facies hominum, quas vidi, et ceterorum sensum
nuntiata; sic ipsius corporis salutem sive dolorem: cum praesto essent ista, cepit ab eis imagines
memoria, quas intuerer praesentes et retractarem animo, cum illa et absentia reminiscerer. si ergo per
imaginem suam, non per se ipsam in memoria tenetur oblivio, ipsa utique aderat, ut eius imago
caperetur. cum autem adesset, quomodo imaginem suam in memoria conscribebat, quando id etiam,
quod iam notatum invenit, praesentia sua delet oblivio? et tamen quocumque modo, licet sit modus
iste incomprehensibilis et inexplicabilis, ipsam oblivionem meminisse me certus sum, qua id quod
meminerimus obruitur.
CAPUT XVII
Magna vis est memoriae, nescio quod horrendum, deus meus, profunda et infinita multiplicitas; et hoc
animus est, et hoc ego ipse sum. quid ergo sum, deus meus? quae natura sum? varia, multimoda vita
et inmensa vehementer. ecce in memoriae meae campis et antris et cavernis innumerabilibus atque
innumerabiliter plenis innumerabilium rerum generibus sive per imnagines, sicut omnium
corporum, sive per praesentiam, sicut affectionum animi -- quas et cum animus non patitur, memoria
tenet, cum in animo sit quidquid est in memoria -- per haec omnia discurro et volito hac illac, penetro
etiam, quantum possum, et finis nusquam: tanta vis est memoriae, tanta vitae vis est in homine
vivente mortaliter! quid igitur agam, tu vera mea vita, deus meus? transibo et hanc vim meam, quae
memoria vocatur, transibo eam, ut pertendam ad te, dulce lumen. quid dicis mihi? ego ascendens per
animum meum ad te, qui desuper mihi manes, transibo et istam vim meam, quae memoria vocatur
volens te attingere, unde attingi potes, et inhaerere tibi, unde inhaereri tibi potest. habent enim
memoriam et pecora et aves, alioquin non cubilia nidosve repeterent, non alia multa, quibus
assuescunt; neque enim et assuescere valerent ullis rebus nisi per memoriam. transibo ergo et
memoriam, ut attingam eum, qui separavit me a quadrupedibus et volatibus caeli sapientiorem me
fecit. transibo et memoriam, ut ubi te inveniam, vere bone et secura suavitas, ut ubi te inveniam? si
praeter memoriam meam te invenio, inmemor tui sum. et quomodo iam inveniam te, si memor non
sum tui?
CAPUT XVIII
Perdiderat enim mulier drachmam et quaesivit eam cum lucerna et, nisi memor eius esset, non
inveniret eam. cum enim esset inventa, unde sciret, utrum ipsa esset, si memor eius non esset? multa
memini me perdita quaesisse atque invenisse. inde istuc scio, quia, cum quaererem aliquid eorum et
diceretur mihi: num forte hoc est? num forte illud? tamdiu dicebam: non est, donec id offeretur quod
quaerebam. cuius nisi memor essem, quidquid illud esset, etiamsi mihi offeretur, non invenirem, quia
non agnoscerem. et semper ita fit, cum aliquid perditum quaerimus et invenimus. verum tamen si
forte aliquid ab oculis perit, non a memoria, veluti quaeritur, donec reddatur aspectui. quod cum
inventum fuerit, ex imagine, quae intus est, recognoscitur. nec invenisse nos dicimus quod perierat, si
non agnoscimus, nec agnoscere possumus, si non meminimus: sed hoc perierat quidem oculis,
memoria tenebatur.
CAPUT XIX
Quid? cum ipsa memoria perdit aliquid, sicut fit, cum obliviscimur et quaerimus, ut recordemur, ubi
tandem quaerimus nisi in ipsa memoria? et ibi si aliud pro alio forte offeratur, respuimus, donec illud
occurrat quod quaerimus. et cum occurrit, dicimus: hoc est; quod non diceremus, nisi agnosceremus,
nec agnosceremus, nisi meminissemus. certe enim obliti fueramus. an non totum exciderat, sed ex
parte, quae tenebatur, pars alia quaerebatur, quia sentiebat se memoria non simul volvere, quod simul
solebat, et quasi detruncata consuetudine claudicans reddi quod deerat flagitabat? tamquam si homo
notus sive conspiciatur oculis sive cogitetur, et nomen eius obliti requiramus, quidquid aliud
occurrerit non conectitur, quia non cum illo cogitari consuevit; ideoque respuitur, donec illud adsit,
ubi simul adsuefacta notitia non inaequaliter adquiescat. et unde adest nisi ex ipsa memoria? nam et
cum ab alio conmoniti recognoscimus, inde adest. non enim quasi novum credimus, sed recordantes
adprobamus hoc esse, quod dictum est. si autem penitus aboleatur ex animo, nec admoniti
reminiscimur. neque enim omni modo adhuc obliti sumus, quod vel oblitos nos esse meminimus.
hoc ergo nec amissum quaerere poterimus, quod omnino obliti fuerimus.
CAPUT XX
Quomodo ergo te quaero, domine? cum enim te, deum meum, quaero, vitam beatam quaero. quaeram
te, ut vivat anima mea. vivit enim corpus meum de anima mea, et vivit anima mea de te. quomodo
ergo quaero vitam beatam? quia non est mihi, donec dicam: sat, est illic, ubi oportet ut dicam.
quomodo eam quaero, utrum per recordationem, tamquam eam oblitus sim oblitumque me esse
adhuc teneam, an per appetitum discendi incognitam, sive quam numquam scierim sive quam sic
oblitus fuerim, ut me nec oblitum esse meminerim. nonne ipsa est beata vita, quam omnes volunt et
omnino qui nolit nemo est? ubi noverunt eam, quod sic volunt eam? ubi viderunt, ut amarent eam?
nimirum habemus eam nescio quomodo. et est alius quidam modus, quo quisque cum habet eam, tunc
beatus est, et sunt, qui spe beati sunt. inferiore modo isti habent eam quam illi, qui iam re ipsa beati
sunt, sed tamen meliores quam illi, qui nec re nec spe beati sunt: qui tamen etiam ipsi nisi aliquo modo
haberent eam, non ita vellent beati esse: quod eos velle certissimum est. nescio quomodo noverunt
eam ideoque habent eam in nescio qua notitia, de qua satago, utrum in memoria sit, quia, si ibi est, iam
beati fuimus aliquando; utrum singillatim omnes, an in illo homine, qui primus peccavit, in quo et
omnes mortui sumus et de quo omnes cum miseria nati sumus, non quaero nunc; sed quaero, utrum
in memoria sit beata vita. neque enim amaremus eam, nisi nossemus. audivimus nomen hoc et
omnes rem, omnes nos adpetere fatemur; non enim solo sono delectamur. nam hoc cum latine audit
Graecus, non delectatur, quia ignorat, quid dictum sit; nos autem delectamur, sicut etiam ille, si graece
hoc audierit; quoniam res ipsa nec graeca nec latina est, cui adipiscendae Graeci Latinique inhiant
ceterarumque linguarum homines. nota est igitur omnibus, qui una voce si interrogari possent, utrum
beati esse vellent, sine ulla dubitatione velle responderent. quod non fieret, nisi res ipsa, cuius hoc
nomen est, eorum memoria teneretur.
CAPUT XXI
Numquid ita, ut memini Carthaginem qui vidi? non; vita enim beata non videtur oculis, quia non est
corpus. numquid sicut meminimus numeros? non; hos enim qui habet in notitia, non adhuc quaerit
adipisci; vitam vero beatam habemus in notitia, ideoque amamus, et tamen adhuc adipisci eam
volumus, ut beati simus. numquid sicut meminimus eloquentiam? non; quamvis et hoc nomine
audito recordentur ipsam rem, qui etiam nondum sunt eloquentes, multique esse cupiant, unde
apparet eam esse in eorum notitia; tamen per corporis sensus alios eloquentes animadverterunt et
delectati sunt et hoc esse desiderant: quamquam nisi ex interiore notitia, non delectarentur, neque hoc
esse vellent, nisi delectarentur: -- beatam vero vitam nullo sensu corporis in aliis experimur. numquid
sicut meminimus gaudium? fortasse ita. nam gaudium meum etiam tristis memini sicut vitam
beatam miser; neque umquam corporis sensu gaudium meum vel vidi vel audivi vel odoratus sum
vel gustavi vel tetigi, sed expertus sum in animo meo, quando laetatus sum, et adhaesit eius notitia
memoriae meae, ut id reminisci valeam aliquando cum aspernatione, aliquando cum desiderio, pro
earum rerum diversitate, de quibus me gavisum esse memini. nam et de turpibus gaudio quodam
perfusus sum, quod nunc recordans detestor atque exsecror, aliquando de bonis et honestis, quod
desiderans recolo, tametsi forte non adsunt, et ideo tristis gaudium pristinum recolo. Ubi ergo et
quando expertus sum vitam meam beatam, ut recorder eam et amem et desiderem? nec ego tantum
aut cum paucis, sed beati prorsus omnes esse volumus. quod nisi certa notitia nossemus, non tam certa
voluntate vellemus. sed quid est hoc? quid? si quaeratur a duobus, utrum militare velint, fieri possit,
ut alter eorum velle se, alter nolle respondeat: si autem ab eis quaeratur, utrum esse beati velint,
uterque se statim sine dubitatione dicat optare, nec ob aliud ille velit militare, non ob aliud iste nolit,
nisi ut beati sint. num forte quoniam alius hinc, alius inde gaudet? ita se omnes beatos esse velle
consonant, quemadmodum consonarent, si hoc interrogarentur, se velle gaudere atque ipsum
gaudium vitam beatam vocant. quod etsi alius hinc, alius illinc assequitur, unum est tamen, quo
pervenire omnes nituntur, ut gaudeant. quae quoniam res est, quam se expertum non esse nemo
potest dicere, propterea reperta in memoria recognoscitur, quando beatae vitae nomen auditur.
CAPUT XXII
Absit, domine, absit a corde servi tui, qui confitetur tibi, absit, ut, quocumque gaudio gaudeam, beatum
me putem. est enim gaudium, quod non datur inpiis, sed eis, qui te gratis colunt, quorum gaudium tu
ipse es. et ipsa est beata vita, gaudere de te, ad te, propter te: ipsa est et non est altera. qui autem aliam
putant esse, aliud sectantur gaudium neque ipsum verum. ab aliqua tamen imagine gaudii voluntas
eorum non avertitur.
CAPUT XXIII
Non ergo certum est, quod omnes esse beati volunt, quoniam qui non de te gaudere volunt, quae sola
vita beata est, non utique vitam beatam volunt. an omnes hoc volunt, sed quoniam caro concupiscit
adversus spiritum et spiritus adversus carnem, ut non faciant quod volunt, cadunt in id quod valent
eoque contenti sunt, quia illud, quod non valent, non tantum volunt, quantum sat est, ut valeant?
nam quaero ab omnibus, utrum malint de veritate quam de falsitate gaudere: tam non dubitant dicere
de veritate se malle, quam non dubitant dicere beatos esse se velle. beata quippe vita est gaudium de
veritate. hoc est enim gaudium de te, qui veritas es, deus, inluminatio mea, salus faciei meae, deus
meus. hanc vitam beatam omnes volunt, hanc vitam, quae sola beata est, omnes volunt, gaudium de
veritate omnes volunt. multos expertus sum, qui vellent fallere, qui autem falli, neminem. ubi ergo
noverunt hanc vitam beatam, nisi ubi noverunt etiam veritatem? amant enim et ipsam, quia falli
nolunt, et cum amant beatam vitam (quod non est aliud quam de veritate gaudium), utique amant
etiam veritatem nec amarent, nisi esset aliqua notitia eius in memoria eorum. cur ergo non de illa
gaudent? cur non beati sunt? quia fortius occupantur in aliis, quae potius eos faciunt miseros quam
illud beatos, quod tenuiter meminerunt. adhuc enim modicum lumen est in hominibus; ambulent,
ambulent, ne tenebrae conprehendant. Cur autem veritas parit odium, et inimicus eis factus est homo
tuus verum praedicans, cum ametur beata vita, quae non est nisi gaudium de veritate? nisi quia sic
amatur veritas, ut, quicumque aliud amant, hoc quod amant velint esse meritatem, et quia falli
nollent, nolunt convinci, quod falsi sint. itaque propter eam rem oderunt veritatem, quam pro veritate
amant. amant eam lucentem, oderunt eam redarguentem. quia enim falli nolunt et fallere volunt,
amant eam, cum se ipsa indicat, et oderunt eam, cum eos ipsos indicat. inde retribuet eis, ut, qui se ab
ea manifestari nolunt, et eos nolentes manifestet et eis ipsa non sit manifesta. sic, sic, etiam sic animus
humanus, etiam sic caecus et languidus, turpis atque indecens latere vult, se autem ut lateat aliquid
non vult. contra illi redditur, ut ipse non lateat veritatem, ipsum autem veritas lateat. tamen etiam sic,
dum miser est, veris mavult gaudere quam falsis. beatus ergo erit, si nulla interpellante molestia, de
ipsa, per quam vera sunt omnia, sola veritate gaudebit.
CAPUT XXIV
Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea quaerens te, domine, et non te inveni extra eam. neque
enim aliquid de te invenio, quod non meminissem, ex quo didici te. nam ex quo didici te, non sum
oblitus tui. ubi enim inveni veritatem, ibi inveni deum meum, ipsam veritatem, quam ex quo didici,
non sum oblitus. itaque ex quo te didici, manes in memoria mea, et illic te invenio, cum reminiscor tui
et delector in te. hae sunt sanctae deliciae meae, quas donasti mihi misericordia tua, respiciens
paupertatem meam.
CAPUT XXV
Sed ubi manes in memoria mea, domine, ubi illic manes? quale cubile fabricasti tibi? quale
sanctuarium aedificasti tibi? tu dedisti hanc dignationem memoriae meae, ut maneas in ea, sed in qua
eius parte maneas, hoc considero. transcendi enim partes eius, quas habent et bestiae, cum te recordarer
(quia non ibi te inveniebam inter imagines rerum corporalium), et veni ad partes eius, ubi
commendavi affectiones animi mei, nec illic inveni te. et intravi ad ipsius animi mei sedem (quae illi
est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus), nec ibi tu eras, quia sicut non es imago
corporalis nec affectio viventis, qualis est, cum laetamur, contristamur, cupimus, metuimus,
meminimus, obliviscimur, et quidquid huius modi est, ita nec ipse animus es, quia dominus deus
animi tu es, et commutantur haec omnia, tu autem incommutabilis manes super omnia, et dignatus es
habitare in memoria mea, ex quo te didici. et quid quaero, quo loco eius habites, quasi vero loca ibi sint?
habitas certe in ea, quoniam tui memini, ex quo te didici, et in ea invenio, cum recordor te.
CAPUT XXVI
Ubi ergo te inveni, ut discerem te? neque enim iam eras in memoria mea, priusquam te discerem. ubi
ergo te inveni, ut discerem te, nisi in te supra me? et nusquam locus, et recedimus et accedimus, et
nusquam locus. veritas, ubique praesides omnibus consulentibus te simulque respondes omnibus
diversa consulentibus. liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt. omnes unde volunt
consulunt, sed non semper quod volunt audiunt. optimus minister tuus est, qui non magis intuetur
hoc a te audire quod ipse voluerit, sed potius hoc velle quod a te audierit.
CAPUT XXVII
Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova, sero te amavi! et ecce intus eras et ego foris, et ibi
te quaerebam, et in ista formosa, quae fecisti, deformis inruebam. mecum eras, et tecum non eram. ea
me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. vocasti et clamasti et rupisti surditatem
meam: coruscasti, splenduisti et fugasti caecitatem meam: fragrasti, et duxi spiritum, et anhelo tibi,
gustavi et esurio et sitio, tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.
CAPUT XXVIII
Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor, et viva erit vita mea tota plena te.
nunc autem quoniam quem tu imples, sublevas eum, quoniam tui plenus nondum sum, oneri mihi
sum. contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis maeroribus, et ex qua parte stet victoria nescio.
ei mihi! domine, miserere mei! contendunt maerores mei mali cum gaudiis bonis, et ex qua parte stet
victoria nescio. ei mihi! domine, miserere mei! ei mihi! ecce vulnera mea non abscondo: medicus es,
aeger sum; misericors es, miser sum. numquid non temptatio est vita humana super terram? quis velit
molestias et difficultates? tolerari iubes ea, non amari. nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat.
quamvis enim gaudeat se tolerare, mavult tamen non esse quod toleret. prospera in adversis desidero,
adversa in prosperis timeo. quis inter haec medius locus, ubi non sit humana vita temptatio? vae
prosperitatibus saeculi semel et iterum, a timore adversitatis et a corruptione laetitiae! vae
adversitatibus saeculi semel et iterum et tertio, a desiderio prosperitatis, et quia ipsa adversitas dura est,
et ne frangat tolerantiam! numquid non temptatio est vita humana super terram sine ullo interstitio?
CAPUT XXIX
Et tota spes mea non nisi in magna misericordia tua. da quod iubes et iube quod vis. imperas nobis
continentiam. et cum scirem, ait quidam, quia nemo potest esse continens, nisi deus det, et hoc ipsum
erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. per continentiam quippe colligimur et redigimur in
unum, a quo in multa defluximus. minus enim te amat qui tecum aliquid amat, quod non propter te
amat. o amor, qui semper ardes et numquam extingueris, caritas, deus meus, accende me!
continentiam iubes: da quod iubes et iube quod vis.
CAPUT XXX
Iubes certe, ut contineam a concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitione saeculi.
iussisti a concubitu, et de ipso coniugio melius aliquid, quam concessisti, monuisti. et quoniam dedisti,
factum est, et antequam dispensator sacramenti tui fierem. sed adhuc vivunt in memoria mea, de qua
multa locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi consuetudo mea fixit; et occursantur mihi
vigilanti quidem carentes viribus, in somnis autem non solum usque ad delectationem sed etiam
usque ad consensionem factumque simillimum. et tantum valet imaginis illius inlusio in anima mea
in carne mea, ut dormienti falsa visa persuadeant quod vigilanti vera non possunt. numquid tunc ego
non sum, domine deus meus? et tamen tantum interest inter me ipsum et me ipsum, intra
momentum, quo hinc ad soporem transeo vel huc inde retranseo! ubi est tunc ratio, qua talibus
suggestionibus resistit vigilans, et si res ipsae ingerantur, inconcussus manet? numquid clauditur cum
oculis? numquid sopitur cum sensibus corporis? et unde saepe etiam in somnis resistimus, nostrique
propositi memores atque in eo castissime permanentes nullum talibus inlecebris adhibemus
adsensum? et tamen tantum interest, ut, cum aliter accidit, evigilantes ad conscientiae requiem
redeamus; ipsaque distantia reperiamus nos non fecisse, quod tamen in nobis quoquo modo factum
esse doleamus. Numquid non potens est manus tua, deus omnipotens, sanare omnes languores
animae meae, atque abundantiore gratia tua lascivos motus etiam mei soporis extinguere? augebis,
domine, magis magisque in me munera tua, ut anima mea sequatur me ad te, concupiscentiae visco
expedita; ut non sit rebellis sibi, atque ut in somnis etiam non solum non perpetret istas corruptelarum
turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne consentiat quidem. nam ut nihil
tale vel tantulum libeat, quantulum possit nutu cohiberi etiam in casto dormientis affectu non tantum
in hac vita, sed etiam in hac aetate, non magnum est omnipotenti, qui vales facere supra quam
petimus et intellegimus. nunc tamen quid adhuc sim in hoc genere mali mei, dixi bono domino meo;
exultans cum tremore in eo, quod donasti mihi, et lugens in eo, quod inconsummatus sum, sperans
perfecturum te in me misericordias tuas usque ad pacem plenariam, quam tecum habebunt interiora et
exteriora mea, cum absorpta fuerit mors in victoriam.
CAPUT XXXI
Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. reficimus enim cotidianas ruinas corporis edendo et
bibendo, priusquam escas et ventrem destruas, cum occideris indigentiam satietate mirifica, et
corruptible hoc indueris incorruptione sempiterna. nunc autem suavis est mihi necessitas, et adversus
istam suavitatem pugno, ne capiar, et cotidianum bellum gero in ieiuniis, saepius in servitutem
redigens corpus meum, et dolores mei voluptate pelluntur. nam fames et sitis quidam dolores sunt:
urunt et sicut febris necant, nisi alimentorum medicina succurrat. quae quoniam praesto est ex
consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et caelum serviunt,
calamitas deliciae vocantur. Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta sic alimenta sumpturus
accedam. sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molesta transeo, in ipso transitu mihi insidiatur
laqueus concupiscentiae. ipse enim transitus voluptas est. et non est alius, qua transeatur, quo transire
cogit necessitas. et cum salus sit causa edendi ac bibendi, adiungit se tamquam pedisequa periculosa
iucunditas et plerumque praeire conatur, ut eius causa fiat, quod salutis causa me facere vel dico vel
volo. nec idem modus utriusque est: nam quod saluti satis est, delectatione parum est, et saepe
incertum fit, utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat an voluptaria cupiditatis fallacia
ministerium suppetat. ad hoc incertum hilarescit infelix anima, et in eo praeparat excusationis
patrocinium, gaudens non adparere, quod satis sit moderationi valetudinis, ut obtentu salutis
obumbret negotium voluptatis. his temptationibus cotidie conor resistere, et invoco dexteram tuam et
ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re nondum stat. Audio vocem iubentis dei mei:
Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate. ebrietas longe est a me: misereberis, ne
adpropinquet mihi. crapula autem nonnumquam subrepsit servo tuo: misereberis, ut longe fiat a me.
nemo enim potens esse continens, nisi tu des. multa nobis orantibus tribuis, et quidquid boni
antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc postea cognosceremus, a te accepimus.
ebriosus numquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego novi. ergo a te factum est, ut hoc non essent
qui numquam fuerunt. a quo factum est, ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est,
ut scirent utrique, a quo factum est. audivi aliam vocem tuam: Post concupiscentias tuas non eas et a
voluptate tua vetare. audivi et illam ex munere tuo, quam multum amavi: Neque si
manducaverimus, abundabimus, neque si non manducaverimus, deerit nobis; hoc est dicere: nec illa
res me copiosum faciet nec illa aerumnosum. audivi et alteram: Ego enim didici, in quibus sum,
sufficiens esse, et abundare novi et penuriam pati novi. omnia possum in eo, qui me confortat. ecce
miles castrorum caelestium. non pulvis, quod sumus. sed memento, domine, quoniam pulvis sumus,
et de pulvere fecisti hominem, et perierat et inventus est. nec ille in se potuit, quia idem pulvis fuit,
quem talia dicentem adflatu tuae inspirationis adamavi: Omnia possum, inquit, in eo, qui me
confortat. conforta me, ut possim, da quod iubes et iube quod vis. iste se accepisse confitetur et quod
gloriatur in domino gloriatur. audivi alium rogantem, ut accipiat: Aufer, inquit, a me concupiscentias
ventris. unde adparet, sancte deus, te dare, cum fit quod imperas fieri. Docuisti me, pater bone: Omnia
munda mundis, sed malum esse homini qui per offensionem manducat; et omnem creaturam tuam
bonam esse nihilque abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; et quia esca nos non
conmendat deo, et ut nemo nos iudicet in cibo aut potu; et ut qui manducat non manducantem non
spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet. didici haec, gratias tibi, laudes tibi, deo meo,
magistro meo, pulsatori aurium mearum, inlustratori cordis mei: eripe me ab omni temptatione. non
ego inmunditiam obsonii timeo, sed inmunditiam cupiditatis. scio Noe omne carnis genus, quod cibo
esset usui, manducare permissum, Elian cibo carnis refectum, Iohannem mirabili abstinentia
praeditum animalibus, hoc est lucustis in escam cedentibus, non fuisse pollutum: et scio Esau
lenticulae concupiscentia deceptum, et David propter aquae desiderium a se ipso reprehensum, et
regem nostrum non carne, sed pane temptatum. ideoque et populus in heremo non quia carnes
desideravit, sed quia escae desiderio adversus dominum murmuravit, meruit inprobari. In his ergo
temptationibus positus, certo cotidie adversus concupiscentiam manducandi et bibendi: non enim est
quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. itaque freni
gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. et quis est, domine, qui non rapiatur
aliquantum extra metas necessitatis? quisquis est, magnus est, magnificet nomen tuum. ego autem non
sum, quia peccator homo sum. sed et ego magnifico nomen tuum, et interpellat te pro peccatis meis,
qui vicit saeculum, numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et inperfectum eius
viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur.
CAPUT XXXII
De inlecebra odorum non satago nimis: cum absunt, non requiro, cum adsunt, non respuo, paratus eis
etiam semper carere. ita mihi videor; forsitan fallar. sunt enim et istae plangendae tenebrae, in quibus
me latet facultas mea, quae in me est, ut animus meus de viribus suis ipse se interrogans non facile sibi
credendum existimet, quia et quod inest plerumque occultum est, nisi experientia manifestetur, et
nemo securus esse debet in ista vita, quae tota temptatio nominatur, utrum qui fieri potuit ex deteriore
melior, non fiat etiam ex meliore deterior. una spes, una fiducia, una firma promissio misericordia tua.
CAPUT XXXIII
Voluptates aurium tenacius me inplicaverant et subiugaverant, sed resolvisti et liberasti me. nunc in
sonis, quos animant eloquia tua, cum suavi et artificosa voce cantantur, fateor, aliquantulum
adquiesco, non quidem ut haeream, sed ut surgam, cum volo. attamen cum ipsis sententiis quibus
vivunt ut admittantur ad me, quaerunt in corde meo nonnullius dignitatis locum, et vix eis praebeo
congruentem. aliquando enim plus mihi videor honoris eis tribuere, quam decet, dum ipsis sanctis
dictis religiosius et ardentius sentio moveri animos nostros in flammam pietatis, cum ita cantantur,
quam si non ita cantarentur, et omnes affectus spiritus nostri pro sui diversitate habere proprios modos
in voce atque cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. sed delectatio carnis meae, cui
mentem enervandam non oportet dari, saepe me fallit, dum rationi sensus non ita comitatur, ut
patienter sit posterior, sed tantum, quia propter illam meruit admitti, etiam praecurrere ac ducere
conatur. ita in his pecco non sentiens et postea sentio. Aliquando autem hanc ipsam fallaciam
inmoderatius cavens erro nimia severitate, sed valde interdum, ut melos omnes cantilenarum
suavium, quibus Daviticum psalterium frequentatur, ab auribus meis removeri velim atque ipsius
ecclesiae, tutiusque mihi videtur, quod de Alexandrino episcopo Athanasio saepe dictum mihi
commemini, qui tam modico flexu vocis faciebat sonare lectorem psalmi, ut pronuntianti vicinior
esset quam canenti. verum tamen cum reminiscor lacrimas meas, quas fudi ad cantus ecclesiae in
primordiis recuperatae fidei meae, et nunc ipsum quod moveor non cantu, sed rebus quae cantantur,
cum liquida voce et convenientissima modulatione cantantur, magnam instituti huius utilitatem
rursus agnosco. ita fluctuo inter periculum voluptatis et experimentum salubritatis magisque, adducor;
non quidem inretractabilem sententiam proferens, cantandi consuetudinem approbare in ecclesia, ut
per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis adsurgat. tamen cum mihi accidit, ut
me amplius cantus quam res, quae canitur, moveat, poenaliter me peccare confiteor, et tunc mallem
non audire cantantem. ecce ubi sum! flete mecum et pro me flete qui aliquid boni vobiscum intus
agitis, unde facta procedunt. nam qui non agitis, non vos haec movent. tu autem, domine deus meus,
exaudi et respice et vide et miserere et sana me, in cuius oculis mihi quaestio factus sum, et ipse est
languor meus.
CAPUT XXXIV
Restat voluptas oculorum istorum carnis meae, de qua loquor confessiones, quas audiant aures templi
tui, aures fraternae ac piae, ut concludamus temptationes concupiscentiae carnis, quae me adhuc
pulsant ingemescentem, et habitaculum meum, quod de caelo est, superindui cupientem. pulchras
formas et varias, nitidos et amoenos colores amant oculi. non teneant haec animam meam; teneat eam
deus, qui fecit haec bona quidem valde, sed ipse est bonum meum, non haec. tangunt me vigilantem
totis diebus, nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a vocibus canoris, aliquando ab omnibus, in
silentio. ipsa enim regina colorum lux, ista perfundens cuncta, quae cernimus, ubiubi per diem fuero,
multimodo adlapsu blanditur mihi, aliud agenti et ad eam non advertenti. insinuat autem se ita
vehementer, ut, si repente subtrahatur, cum desiderio requiratur; et si diu absit, contristat animum. O
lux, quam videbat Tobis, cum istis oculis filium docebat vitae viam, et ei praeibat pede caritatis
nusquam errans; aut quam videbat Issac praegravatis et opertis senectute carneis luminibus, cum filios
non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit; aut quam videbat Iacob, cum et ipse
prae grandi aetate captus oculis in filiis praesignata futuri populi genera luminoso corde radiavit, et
nepotibus suis ex Ioseph divexas mystice manus, non sicut pater eorum foris corrigebat, sed sicut ipse
intus discernebat, imposuit. ipsa est lux, una est et unum omnes, qui vident et amant eam. at ista
corporalis, de qua loquebar, inlecebrosa ac periculosa dulcedine condit vitam saeculi caecis amatoribus.
cum autem et de ipsa laudare te norunt, deus creator omnium, assumunt eam in hymno tuo, non
assumuntur ab ea in somno suo: sic esse cupio. resisto seductionibus oculorum, ne inplicentur pedes
mei, quibus ingredior viam tuam, et erigo ad te invisibiles oculos, ut tu evellas de laqueo pedes meos.
tu subinde evelles eos, nam inlaqueantur. tu non cessas evellere, ego autem crebro haereo in ubique
sparsis insidiis. quoniam non dormies neque dormitabis, qui custodis Israel. Quam innumerabilia
variis artibus et opificiis in vestibus, calciamentis, vasis et cuiuscemodi fabricationibus, picturis etiam
diversisque figmentis, atque his usum necessarium atque moderatum et piam significationem longe
transgredientibus, addiderunt homines ad inlecebras oculorum, foras sequentes quod faciunt, intus
relinquentes a quo facti sunt et exterminantes quod facti sunt. at ego, deus meus et decus meum, etiam
hinc tibi dico hymnum et sacrifico laudem sacrificatori meo, quoniam pulchra traiecta per animas in
manus artificiosas ab illa pulchritudine veniunt, quae supra animas est, cui suspirat anima mea die ac
nocte. sed pulchritudinum exteriorum operatores et sectatores inde trahunt adprobandi modum, non
autem inde trahunt utendi modum. et ibi est et non vident eum, ut non eant longius, et fortitudinem
suam ad te custodiant, nec eam spargant in deliciosas lassitudines. ego autem haec loquens atque
discernens etiam istis pulchris gressum innecto, sed tu evelles, domine, evelles tu, quoniam
misericordia tua ante oculos meos est. nam ego capior miserabiliter, et tu evelles misericorditer
aliquando non sentientem, quia suspensus incideram, aliquando cum dolore, quia iam inhaeseram.
CAPUT XXXV
Huc accedit alia forma temptationis multiplicius periculosa. praeter enim concupiscentiam carnis, quae
inest in delectatione omnium sensum et voluptatum, cui servientes depereunt qui longe se faciunt a
te, inest animae per eosdem sensus corporis quaedam non se oblectandi in carne, sed experiendi per
carnem vana et curiosa cupiditas, nomine cognitionis et scientiae palliata. quae quoniam in appetitu
noscendi est, oculi autem sunt ad noscendum in sensibus principes, concupiscentia oculorum eloquio
divino adpellata est. ad oculos enim videre proprie pertinet: utimur autem hoc verbo etiam in ceteris
sensibus, cum eos ad cognoscendum intendimus. neque enim dicimus: audi quid rutilet, aut: olefac
quam niteat, aut: gusta quam splendeat, aut: palpa quam fulgeat: videri enim dicuntur haec omnia.
dicimus autem non solum: vide quid lucet, quod soli oculi sentire possunt, sed etiam: vide quid sonet,
vide quid oleat, vide quid sapiat, vide quam durum sit. ideoque generalis experientia sensum
concupiscentia, sicut dictum est, oculorum vocatur, quia videndi officium, in quo primatum oculi
tenent, etiam ceteri sensus sibi de similitudine usurpant, cum aliquid cognitionis explorant. Ex hoc
autem evidentius discernitur, quid voluptatis, quid curiositatis agatur per sensum, quod voluptas
pulchra, canora, suavia, sapida, lenia sectatur, curiositas autem etiam his contraria temptandi causa,
non ad subeundam molestiam, sed experiendi noscendique libidine. quid autem voluptatis habet
videre in laniato cadavere quod exhorreas? et tamen sicubi iaceat, concurrunt, ut contristentur, ut
palleant. timent etiam, ne in somnis hoc videant, quasi quisquam eos vigilantes videre coegerit aut
pulchritudinis ulla fama persuaserit. ita et in ceteris sensibus, quae persequi longum est. ex hoc morbo
cupiditatis in spectaculis exhibentur quaeque miracula. hinc ad perscrutanda naturae, quae praeter nos
non est, operata proceditur, quae scire nihil prodest et nihil aliud quam scire homines cupiunt. hinc
etiam, si quid eodem perversae scientiae fine per artes magicas quaeritur. hinc etiam in ipsa religione
deus temptatur, cum signa et prodigia flagitantur, non ad aliquam salutem, sed ad solam experientiam
desiderata. In hac tam immensa silva plena insidiarum et periculorum ecce multa praeciderim et a
meo corde dispulerim, sicuti donasti me facere, deus salutis meae; attamen quando audeo dicere, cum
circumquaque cotidianam vitam nostram tam multa huius generis rerum circumstrepant, quando
audeo dicere nulla re tali me intentum fieri ad spectandum et vana cura capiendum? sane me iam
theatra non rapiunt, nec curo nosse transitus siderum, nec anima mea umquam responsa quaesivit
umbrarum; omnia sacrilega sacramenta detestor. a te, domine deus meus, cui humilem famulatum ac
simplicem debeo, quantis mecum suggestionum machinationibus agit inimicus ut signum aliquod
petam! sed obsecro te per regem nostrum et patriam Hierusalem simplicem, castam, ut
quemadmodum a me longe est ad ista consensio, ita sit semper longe atque longius. pro salute autem
cuiusquam cum te rogo, alius multum differens finis est intentionis meae, et te faciente quod vis das
mihi et dabis libenter sequi. Verum tamen in quam multis minutissimis et contemptibilibus rebus
curiositas cotidie nostra temptetur et quam saepe labamur, quis enumerat? quotiens narrantes insania
primo quasi toleramus, ne offendamus infirmos, deinde paulatim libenter advertimus. canem
currentem post leporem iam non specto, cum in circo fit; at vero in agro, si casu transeam, avertit me
fortassis et ab aliqua magna cogitatione atque ad se convertit illa venatio, non deviare cogens corpore
iumenti, sed cordis inclinatione, et nisi iam mihi, demonstrata infirmitate mea, cito admoneas, aut ex
ipsa visione per aliquam considerationem in te adsurgere, aut totum contemnere atque transire, vanus
hebesco. quid cum me domi sedentem stelio muscas captans vel aranea retibus suis inruentes inplicans
saepe intentum me facit? num quia parva sunt animalia, ideo non res eadem geritur? pergo inde ad
laudandum te, creatorem mirificum atque ordinatorem rerum omnium, sed non inde intentus esse
incipio. aliud est cito surgere, aliud est non cadere. et talibus vita mea plena est, et una spes mea magna
valde misericordia tua. cum enim huiuscemodi rerum conceptaculum fit cor nostrum et portat
copiosae vanitatis catervas, hinc et orationes nostrae saepe interrumpuntur atque turbantur, et ante
conspectum tuum, dum ad aures tuas vocem cordis intendimus, nescio unde inruentibus nugatoriis
cogitationibus res tanta praeciditur.
CAPUT XXXVI
Numquid etiam hoc inter contemnenda deputabimus, aut aliquid nos redducet in spem nisi nota
misericordia tua, quoniam coepisti mutare nos? et tu scis, quanta ex parte mutaveris, qui me primitus
sanas a libidine vindicandi me, ut propitius fias etiam ceteris omnibus iniquitatibus meis, et sanes
omnes languores meos, et redimas de corruptione vitam meam, et corones me in miseratione et
misericordia, et saties in bonis desiderium meum, qui conpressisti a timore tuo superbiam meam et
mansuefecisti iugo tuo cervicem meam. et nunc porto illud, et lene est mihi, quoniam sic promisisti et
fecisti; et vere sic erat, et nesciebam, quando id subire metuebam. Sed numquid, domine, qui solus sine
typho dominaris, quia solus verus dominus es, qui non habes dominum, numquid hoc quoque
tertium temptationis genus cessavit a me aut cessare in hac tota vita potest, timeri et amari velle ab
hominibus non propter aliud, sed ut inde sit gaudium, quod non est gaudium? misera vita est et foeda
iactantia. hinc fit vel maxime non amare te nec caste timere te, ideoque tu superbis resistis, humilibus
autem das gratiam et intonas super ambitiones saeculi, et contremunt fundamenta montium. itaque
nobis, quoniam propter quaedam humanae societatis officia necessarium est amari et timeri ab
hominibus, instat adveriarius verae beatitudinis nostrae, ubique spargens in laqueis Euge, euge, ut,
dum avide colligimus, incaute capiamur, et a veritate gaudium nostrum deponamus, atque in
hominum fallacia ponamus, libeatque nos amari et timeri non propter te, sed pro te, atque isto modo
sui similes factos secum habeat; non ad concordiam caritatis, sed ad consortium supplicii, qui statuit
sedem suam ponere in aquilone, ut te perversa et distorta via imitanti tenebrosi frigidique servirent.
nos autem, domine, pusillus grex tuus ecce sumus, tu nos posside. praetende alas tuas, et fugiamus sub
eas. gloria nostra tu esto; propter te amemur et timeamur in nobis. qui laudari vult ab hominibus
vituperante te, non defenditur ab hominibus iudicante te, nec eripietur damnante te. cum autem non
peccator laudatur in desideriis animae suae, nec qui iniqua gerit benedicitur, sed laudatur homo
propter aliquod donum, quod dedisti ei, at ille plus gaudet sibi laudari se quam ipsum donum habere,
unde laudatur, etiam iste te vituperante laudatur, et melior iam ille, qui laudavit, quam iste, qui
laudatus est. illi enim placuit in homine donum dei, huic amplius placuit donum hominis quam dei.
CAPUT XXXVII
Temptamur his temptationibus cotidie, domine, sine cessatione temptamur. cotidiana fornax nostra est
humana lingua. imperas nobis et in hoc genere continentiam: da quod iubes et iube quod vis. tu nosti
de hac re ad te gemitum cordis mei et flumina oculorum meorum. neque enim facile colligo, quam
sim ab ista peste mundatior, et multum timeo occulta mea, quae norunt oculi tui, mei autem non. est
enim qualiscumque in aliis generibus temptationum mihi facultas explorandi me, in hoc paene nulla
est. nam et a voluptatibus carnis et a curiositate supervacuanea cognoscendi video quantum assecutus
sim posse refrenare animum meum, cum eis rebus careo vel voluntate vel cum absunt. tunc enim me
interrogo, quam magis minusve mihi molestum sit non habere. divitiae vero, quae ob hoc expetuntur,
ut alicui trium istarum cupidatatium vel duabus earum vel omnibus serviant, si persentiscere non
potest animus, utrum eas habens contemnat, possunt et dimitti, ut se probet. laude vero ut careamus
atque in eo experiamur, quid possumus, numquid male vivendum est et tam perdite atque immaniter,
ut nemo nos noverit, qui non detestetur? quae maior dementia dici aut cogitari potest? at si bonae
vitae bonorumque operum comes et solet et debet esse laudatio, tam comitatum eius quam ipsam
bonam vitam deseri non oportet. non autem sentio, sine quo esse aut aequo animo aut aegre possim,
nisi cum afuerit. Quid igitur tibi in hoc genere temptationis, domine, confiteor? quod, nisi delectari me
laudibus? sed amplius ipsa veritate quam laudibus. nam si mihi proponatur, utrum malim furens aut
in omnibus rebus errans ab omnibus hominibus laudari, an constans et in veritate certissimus ab
omnibus vituperari, video quid eligam. verum tamen nollem, ut vel augeret mihi gaudium cuiuslibet
boni mei suffragatio oris alieni; sed auget, fateor, non solum, sed et vituperatio minuit. et cum ista
miseria mea perturbor subintrat mihi excusatio, quae qualis sit, tu scis, deus; nam me incertum facit.
quia enim nobis imperasti non tantum continentiam, id est a quibus rebus amorem cohibeamus,
verum etiam iustitiam, id est quo eum conferamus, nec te tantum voluisti a nobis verum etiam
proximum diligi, saepe mihi videor de provectu aut spe proximi delectari, cum bene intellegentis
laude delector, et rursus eius malo contristari, cum eum audio vituperare quod aut ignorat aut bonum
est. nam et contristor aliquando laudibus meis, cum vel ea laudantur in me, in quibus mihi ipse
displiceo, vel etiam bona minora et levia pluris aestimantur, quam aestimanda sunt. sed rursus unde
scio, an propterea sic afficior, quia nolo de me ipso a me dissentire laudatorem meum, non quia illius
utilitate moveor, sed quia eadem bona, quae mihi in me placent, iucundiora mihi sunt, cum et alteri
placent? quodam modo enim non ego laudor, cum de me sententia mea non laudatur, quandoquidem
aut illa laudantur, quae mihi displicent, aut illa amplius, quae mihi minus placent. ergone de hoc
incertus sum mei? Ecce in te, veritas, video non me laudibus meis propter me, sed propter proximi
utilitatem moveri oportere. et utrum ita sim, nescio. minus mihi de hac re notus sum ipse quam tu.
obsecro te, deus meus, et me ipsum mihi indica, ut confitear oraturis pro me fratribus meis, quod in
me saucium conperero. iterum me diligentius interrogem. si utilitate proximi moveor in laudibus
meis, cur minus moveor, si quisquam alius iniuste vituperetur quam si ego? cur ea contumelia magis
mordeor, quae in me quam quae in alium eadem iniquitate coram me iacitur? an et hoc nescio?
etiamne id restat, ut ipse me seducam et verum non faciam coram te in corde et lingua mea? insaniam
istam, domine, longe fac a me, ne oleum peccatoris mihi sit os mecum ad inpinguandum caput meum.
CAPUT XXXVIII
Egenus et pauper ego sum, et melior in occulto gemitu displicens mihi et quaerens misericordiam
tuam, donec reficiatur defectus meus et perficiatur usque in pacem, quam nescit arrogantis oculus.
sermo autem ore procedens et facta, quae innotescunt hominibus, habent temptationem
periculosissimam ab amore laudis, qui ad privatam quandam excellentiam contrahit emendicata
suffragia: temptat, et cum a me in me arguitur, eo ipso, quo arguitur, et saepe de ipso vanae gloriae
contemptu vanias gloriatur, ideoque non iam de ipso contemptu gloriae gloriatur: non enim eam
contemnit, cum gloriatur.
CAPUT XXXIX
Intus etiam, intus est aliud in eodem genere temptationis malum, quo inanescunt qui placent sibi de
se, quamvis aliis vel non placeant vel displiceant nec placere affectent ceteris. sed sibi placentes
multum tibi displicent, non tantum de non bonis quasi bonis verum etiam de bonis tuis quasi suis, aut
etiam sicut de tuis, sed tamquam de meritis suis, aut etiam sicut ex tua gratia, non tamen socialiter
gaudentes, sed aliis invidentes eam. in his omnibus atque in huius modi periculis et laboribus vides
tremorem cordis mei, et vulnera mea magis subinde a te sanari quam mihi non infligi sentio.
CAPUT XL
Ubi non mecum ambulasti, veritas, docens, quid caveam et quid appetam, cum ad te referrem inferiora
visa mea, quae potui, teque consulerem? lustravi mundum foris sensu, quo potui, et adtendi vitam
corporis mei de me sensusque ipsos meos. inde ingressus sum in recessus memoriae meae, multiplices
amplitudines plenas miris modis copiarum innumerabilium, et consideravi et expavi, et nihil eorum
discernere potui sine te, et nihil eorum te esse inveni. nec ego ipse inventor, qui peragravi omnia et
distinguere et pro suis quaeque dignitatibus aestimare conatus sum, excipiens alia nutantibus sensibus
et interrogans, alia mecum conmixta sentiens, ipsosque nuntios dinoscens atque dinumerans, iamque
in memoriae latis opibus alia pertractans, alia recondens, alia eruens: nec ego ipse, cum haec agerem, id
est vis mea, qua id agebam, nec ipsa eras tu, quia lux es tu permanens, quam de omnibus consulebam,
an essent, quid essent, quanti pendenda essent: et audiebam docentem ac iubentem. et saepe istuc facio;
hoc me delectat, et ab actionibus necessitatis, quantum relaxari possum, ad istam voluptatem refugio.
neque in his omnibus, quae percurro consulens te, invenio tutum locum animae meae nisi in te, quo
colligantur sparsa mea nec a te quicquam recedat ex me. et aliquando intromittis me in affectum
multum inusitatum introrsus ad nescio quam dulcedinem, quae si perficiatur in me, nescio quid erit,
quod vita ista non erit. sed reccido in haec aerumnosis ponderibus et resorbeor solitis, et teneor et
multum fleo, sed multum teneor. tantum consuetudinis sarcina digna est! hic esse valeo nec volo, illic
volo nec valeo, miser utrubique.
CAPUT XLI
Ideoque consideravi languores peccatorum meorum in cupiditate triplici, et dexteram tuam invocari
ad salutem meam. vidi enim splendorem tuum corde saucio et repercussus dixi: quis illuc potest?
proiectus sum a facie oculorum tuorum. tu es veritas super omnia praesidens. at ego per avaritiam
meam non amittere te volui, sed volui tecum possidere mendacium, sicut nemo vult ita falsum
dicere, ut nesciat ipse, quid verum sit. itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri.
CAPUT XLII
Quem invenirem, qui me reconcilearet tibi? ambiendum mihi fuit ad angelos? qua prece? quibus
sacramentis? multi conantes ad te redire neque per se ipsos valentes, sicut audio, temptaverunt haec, et
inciderunt in desiderium curiosarum visionum, et digni habiti sunt inlusionibus. elati enim te
quaerebant doctrinae fastu, exserentes potius quam tundentes pectora, et adduxerunt sibi per
similitudinem cordis sui conspirantes et socias superbiae suae potestates aeris huius, a quibus per
potentias magicas deciperentur, quaerentes mediatorem, per quem purgarentur, et non erat. diabolus
enim erat transfigurans se in angelum lucis. et multum inlexit superbam carnem, quod carneo corpore
ipse non esset. erant enim illi mortales et peccatores, tu autem, domine, cui reconciliare volebant,
immortalis et sine peccato. mediator autem inter deum et homines oportebat ut haberet aliquid simile
deo, aliquid simile hominibus, ne in utroque hominibus similis longe esset a deo, aut in utroque deo
similis longe esset ab hominibus, atque ita mediator non esset. fallax itaque ille mediator, quo per
secreta iudicia tua superbia meretur inludi, unum cum hominibus habet, id est peccatum, aliud videri
vult habere cum deo, ut, quia carnis mortilitate non tegitur, pro inmortali se ostentet. sed quia
stipendium peccati mors est, hoc habet commune cum hominibus, unde simul damnetur in mortem.
CAPUT XLIII
Verax autem mediator, quem secreta tua misericordia demonstrasti hominibus, et misisti, et eius
exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, mediator ille dei et hominum, homo Christus Iesus,
inter mortales peccatores et inmortalem iustum apparuit, mortalis cum hominibus, iustus cum deo,
ut, quoniam stipendium iustitiae vita et pax est, per iustitiam coniunctam deo evacuaret mortem
iustificatorum inpiorum, quam cum illis voluit habere conmunem. hic demonstratus est antiquis
sanctis, ut ita ipsi per fidem futurae passionis eius, sicut nos per fidem praeteritae, salvi fierent in
quantum enim homo, in tantum mediator, in quantum autem verbum, non medius, quia aequalis
deo et deus apud deum et simul unus deus. In quantum nos amasti, pater bone, qui filio tuo unico non
pepercisti, sed pro nobis inpiis tradidisti eum! quomodo nos amasti, pro quibus illi non rapinam
arbitratus esse aequalis tibi factus est subditus usque ad mortem crucis: unus ille in mortuis liber,
potestatem habens ponendi animam suam et potestatem habens iterum sumendi eam, pro nobis tibi
victor et victima, et ideo victor, quia victima, pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos,
quia sacrificium, faciens tibi nos de servis filios de te nascendo, tibi serviendo. merito mihi spes valida
in illo est, quod sanabis omnes languores meos per eum, qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat
pro nobis: alioquin desperarem. multi enim et magni sunt idem languores, multi sunt et magni; sed
amplior est medicina tua. potuimus putare verbum tuum remotum esse a coniunctione hominis et
desperare de nobis, nisi caro fieret et habitaret in nobis. Conterritus peccatis meis et mole miseriae
meae, agitaveram corde meditatusque fueram fugam in solitudinem, sed prohibuisti me et confortasti
me dicens: Ideo Christus pro omnibus mortuus est, ut et qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei qui pro
omnibus mortuus est. ecce, domine, iacto in te curam meam, ut vivam, et considerabo mirabilia de
lege tua. tu scis inperitiam meam et infirmitatem meam: doce me et sana me. ille tuus unicus, in quo
sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, redemit me sanguine suo. non calumnientur
mihi superbi, quoniam cogito pretium meum, et manduco et bibo, et erogo et pauper cupio saturari ex
eo inter illos, qui edunt et saturantur: et laudabunt dominum qui requirunt eum.